monumenta.ch > Hrabanus Maurus > HOMILIA CLV. FERIA VI. Lectio sancti Evangelii secundum Matthaeum.
Hrabanus Maurus, Homiliae, II. HOMILIAE IN EVANGELIA ET EPISTOLAS., , HOMILIA CLIV. ITEM FERIA IV. Lectio sancti Evangelii secundum Matthaeum. <<<     >>> HOMILIA CLVI. IN NATALI SANCTI BARTHOLOMAEI APOSTOLI. Lectio Epistolae ad Ephesios.

Hrabanus Maurus, Homiliae, II. HOMILIAE IN EVANGELIA ET..., HOMILIA CLV. FERIA VI. Lectio sancti Evangelii secundum Matthaeum.

1 In illo tempore coepit Iesus exprobrare civitatibus in quibus factae sunt plurimae virtutes eius, quia non egissent poenitentiam, etc. Exprobratio civitatum Corozaim et Bethsaida et Capharnaum capituli huius titulo panditur quod ideo exprobraverit eis quae post factas virtutes et signa quam plurima non egerint poenitentiam.
2 Vae tibi, Corozaim, vae tibi, Bethsaida.
3 Quaeramus ubi scriptum sit quod in Corozaim et Bethsaida Dominus signa fecerit.
4 Supra legimus: Et circuibat Iesus civitates et omnes vicos curans omnem infirmitatem, etc. Inter caeteras ergo urbes et vicos aestimandum est quoque in Corozaim et Bethsaida Dominum signa fecisse.
5 Quia si in Tyro et Sidone factae essent virtutes quae factae sunt in vobis, olim in cilicio et cinere poenitentiam egissent.
6 Notandum quod Tyrus metropolis est Phoenicis in tribu Nephtalim.
7 Haec quondam insula fuit posita alto mari, sed nunc contigua terrae.
8 Sidon quoque urbs est Phoenicis insignis olim terminus Chananaeorum ad aquilonem respiciens et postea regionis Iudaeae.
9 Cecidit autem in sortem tribui Aser, sed non eam possedit, quia hostes nequaquam valuit expellere.
10 Interpretatur autem Tyrus angustia et Sidon venatio, et significans gentes quas venator diabolus in angustia peccati comprehendit, sed salvator Iesus per Evangelium absolvit.
11 Et tu, Capharnaum, nunquid usque in coelum exaltaberis? usque in infernum descendes.
12 In altero exemplari reperimus: Et tu Capharnaum, quae usque ad coelum exaltata es usque ad inferna descendes; et est duplex intelligentia: vel ideo, ad inferna descendes, quia contra praedicationem meam superbissime restitisti, et ideo quia exaltata usque ad coelum meo hospitio, et meis signis atque virtutibus tantum habens privilegium maioribus plecteris suppliciis, quia his quoque credere noluisti.
13 In Capharnaum autem, quae interpretatur villa pulcherrima, condemnatur incredula Ierusalem, cui dicitur per Ezechielem: Iustificata Sodoma soror tua ex te.
14 Unde et consequenter subditur: Quia si in Sodomis factae fuissent virtutes quae factae sunt in te, forte mansissent usque in hunc diem.
15 Minoris ergo iniustitiae Sodoma, et quasi iusta esse dicitur in comparatione maioris iniustitiae.
16 Ierusalem cum illa exemplis Loth non fuerit correcta et ista filii Dei verbis et miraculis semper exstiterit ingrata, imo prophetas nec non et ipsum Salvatorem occidit, et apostolos eius persecuta est.
17 Verumtamen dico vobis, quia terrae Sodomorum remissius erit in die iudicii quam tibi.
18 Remissior enim eorum erit poena, quorum minor est culpa, et in eos fortior procedet vindicta quorum maior est noxia.
19 Iustus enim est Dominus in omnibus viis suis, et sanctus in omnibus operibus suis, qui reddet unicuique secundum opera eius.
Hrabanus Maurus HOME