Hrabanus Maurus, Homiliae, II. HOMILIAE IN EVANGELIA ET..., HOMILIA CLIV. ITEM FERIA IV. Lectio sancti Evangelii secundum Matthaeum.
| 1 | In illo tempore transeunte inde Iesu, secuti sunt eum duo caeci, clamantes et dicentes: Miserere nostri, fili David. |
| 2 | Cum autem venisset domum, accesserunt ad eum caeci, etc. Transeunte per domum principis Domino Iesu et pergente ad domum suam sicut supra legimus: Ascendens naviculam transfretavit et venit in civitatem suam: clamabant duo caeci dicentes: Miserere nostri, fili David. |
| 3 | Et tamen non sanati sunt in itinere, non transitorie, ut putabant, sed postquam venit in domum suam, accedunt ad eum et introeunt. |
| 4 | Quod autem dicunt caeci, fili David, audiat Marcion et Manichaeus et caeteri haeretici, qui vetus laniabant instrumentum, et discant salvatorem appellari filium David; si enim non est natus in carne, quomodo filius David vocatur? Et dicit eis Iesus: Creditis quia possum hoc facere vobis? Fidem eorum ipse noscens interrogat, ut fidem confessio promat, et confessionem virtus consequatur salusque virtutem comitetur, quia ut Apostolus ait: Corde creditur ad iustitiam, ore autem confessio fit ad salutem. |
| 5 | Dicunt ei: Utique, Domine. |
| 6 | Tunc tetigit oculos eorum dicens: Secundum fidem vestram fiat vobis. |
| 7 | Per utique foris affirmant quod intus corde credulo gestant, et Deo firma professio factum meruit divinae pietatis. |
| 8 | Secundum fidem, inquit, vestram fiat vobis: Hoc est quia fides iam mentem illuminat, oculorum lucem ipsa vobis restituat. |
| 9 | Et aperti sunt oculi eorum. |
| 10 | Quia secundum Prophetae sententiam, omnis qui crediderit in illum non confundetur. |
| 11 | Quia ipsa ipse est lux vera, quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum. |
| 12 | Et comminatus est eis Iesus dicens: Videte ne quis sciat. |
| 13 | Illi autem exeuntes diffamaverunt eum in tota terra illa. |
| 14 | Et Dominus propter humilitatem fugiens iactantiae gloriam hoc praecepit: et illi propter memoriam gratiae non possunt tacere beneficium. |
| 15 | Nota ergo aliquod inter se iustum esse contrarium. |
| 16 | Egressis autem illis, ecce obtulerunt ei hominem mutum, daemonium habentem. |
| 17 | Et eiecto daemone, locutus est mutus. |
| 18 | Homo iste gentilem populum significat qui mutus erat, quia confessionem verae fidei in ore non habebat, nec non et surdus, quia audire legem Dei non consentiebat. |
| 19 | Quod enim Graece dicitur κωφος magis tritum est sermone communi, ut surdus potius quam mutus intelligatur, sed moris est scripturarum, κωφον indifferenter vel mutum vel surdum dicere. |
| 20 | Hic ergo homo daemonium habebat, quia idololatriae per omnia deditus erat. |
| 21 | Cum ergo per praedicatores sancti Evangelii ad salvatorem perducebatur, ablato errore gentilitatis, confessionem nominis Dei clarius resonare incipiebat. |
| 22 | Et miratae sunt turbae dicentes: Nunquam sic apparuit in Israel. |
| 23 | Pharisaei autem dicebant: In principe daemoniorum eiicit daemones. |
| 24 | Turba opera Dei confitetur et dicit nunquam sic apparuisse in Israel: in turba nationum confessio est. |
| 25 | Pharisaei autem quia negare virtutem Dei non poterant, opera calumniantur et dicunt: In principe daemoniorum hic eiicit daemonia, per suam calumniam usque hodie Iudaeorum infidelitatem demonstrantes. |
| 26 | Et circuibat Iesus omnes civitates et castella, docens in synagogis eorum, et praedicans Evangelium regni, et curans omnem languorem et omnem infirmitatem. |
| 27 | Cernis quod aequaliter et villis et urbibus et castellis, id est et magnis et parvis Evangelium praedicaverit ut non consideraret nobilium potentiam, sed salutem credentium: Circuibat civitates, hoc habens operis, quod mandaverat pater, et hanc esuriem ut doctrina sua salvos faceret infideles. |
| 28 | Docebat in synagogis et in villis Evangelium regni, et post praedicationem atque doctrinam curabat omnem languorem et omnem infirmitatem; nil quippe ei impossibile est, qui cuncta creavit et omnium dominatur Iesus Christus Dominus noster qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat Deus per omnia saecula saeculorum. |
| 29 | Amen. |