Hrabanus Maurus, Homiliae, II. HOMILIAE IN EVANGELIA ET..., HOMILIA CLII. ITEM UT SUPRA. Lectio sancti Evangelii secundum Marcum.
| 1 | In illo tempore, exiens Iesus de finibus Tyri, venit per Sidonem ad mare Galilaeae, inter medios fines Decapoleos, etc. Decapolis est, ut ipso nomine probat, regio decem urbium trans Iordanem ad orientem circa Ippum et Pellam et Gadaram contra Galilaeam. |
| 2 | Quod ergo dicitur, quia Dominus venit ad mare Galileae inter medios fines Decapoleos, ipsos fines Decapoleos eum intrasse significat, neque enim mare transnavigasse dicitur, sed potius ad mare usque venisse atque ad ipsum pervenisse locum qui medios fines Decapoleos longe trans mare positos respiciebat. |
| 3 | Et adducunt ei surdum et mutum, et deprecabantur ut imponat illi manum. |
| 4 | Surdus et mutus est qui nec aures audiendi Dei verbum, nec os aperit proloquendi. |
| 5 | Quales necesse est ut hi qui loqui iam et audire divina eloquia longo usu didicerunt, Domino sanandos offerant, quatenus eos quos humana fragilitas nequit, ipse gratiae suae dextera salvet. |
| 6 | Et apprehendens eum de turba seorsum. |
| 7 | Apprehendens namque infirmum de turba seorsum educit, cum mentem peccatis languidam visitatione suae pietatis illustrans, a consuetis humanae conversationis moribus evocat, atque ad sequenda praeceptorum suorum itinera provocat. |
| 8 | Misit digitos suos in auriculas eius. |
| 9 | Mittere digitos in auriculas est per dona Spiritus sancti aures cordis ad intelligenda ac suscipienda verba salutis aperire. |
| 10 | Nam digitum Dei appellari Spiritum sanctum testatur ipse Dominus cum dicit Iudaeis: Si ego in digito Dei eiicio daemonia, filii vestri in quo eiiciunt? quod exponens alius Evangelista dicit: Si ego in spiritu Dei eiicio daemonia? Et magi in Aegypto superati dixerunt: Digitus Dei hic est; et lex in tabulis digito Dei scripta est lapideis. |
| 11 | Digiti ergo Dei in auriculas eius missi qui sanandus erat, dona sunt sancti Spiritus, quibus corda, quae a via veritatis aberraverunt ad sciendam salutis viam, ad audiendam discendamque revelat. |
| 12 | Et quia cognita veritatis luce, sequi confessio debet, apte subiungitur: Et exspuens linguam eius tetigit. |
| 13 | Exspuens quippe Dominus, linguam tetigit aegroti cum ad confessionem fidei ora catechizatorum instituit, cum ora diu bruta ad verba sapientiae proferenda tactu suae pietatis informat, sputu namque Domini saporem designat sapientiae. |
| 14 | Et suspiciens in coelum. |
| 15 | Suspexit namque in coelum, ut inde mutis loquelam, inde auditum surdis, inde cunctis infirmantibus medelam doceret esse quaerendam. |
| 16 | Ingemuit. |
| 17 | Ingemuit autem non quia ipsi opus esset cum gemitu aliquid petere a Patre, qui cuncta petentibus donat cum Patre, sed ut nobis gemendi daret exemplum; cum vel pro nostris vel pro nostrorum erratibus proximorum, supernae praesidia pietatis invocamus. |
| 18 | Et ait illi: Ephpheta, quod est adaperire. |
| 19 | Quod autem ait ephpheta, id est, adaperire, ad aures proprie pertinet. |
| 20 | Aures etenim ad audiendum aperiendae: lingua vero ut loqui posset a retinaculis erat suae tarditatis solvenda. |
| 21 | Et statim apertae sunt aures eius, et solutum est vinculum linguae eius, et loquebatur recte. |
| 22 | Ille etenim solus recte loquitur, sive Deum confitendo, sive aliis praedicando, cuius auditum, ut coelestibus possit auscultare, et obsecundare mandatis divina gratia reserat, cuius linguam Dominus tactu sapientiae quae ipse est ad loquendum instituit. |
| 23 | Talis autem merito potest dicere cum Psalmista, Domine, labia mea aperies, et os meum annuntiabit laudem tuam; et cum Isaia, Dominus dedit mihi linguam eruditam, ut sciam suscitare eum qui lapsus est verbo; erigit mane, mane erigit mihi aurem ut audiam quasi magistrum. |
| 24 | Et praecepit illis ne cui dicerent. |
| 25 | Quanto autem praecipiebat, tanto magis plus praedicabant, et eo amplius admirabantur dicentes: Bene omnia fecit: et surdos fecit audire, et mutos loqui. |
| 26 | Si sciebat eos, sicut ille, qui notas habebat et praesentes et futuras hominum voluntates, tanto magis praedicaturos, quanto magis ne praedicarent eis praecipiebat, ut quid hoc praecipiebat nisi quia pigris volebat ostendere quanto studiosius quantoque ferventius eum praedicare debeant, quibus iubet ut praedicent quando illi qui prohibebantur, tacere non poterant; studendum quippe est omni homini qui vult ad vitam ingredi ut bene docens et bene operans praesentem vitam consummare contendat, quia sic absque ullo dubio ad gaudia aeterna Deo miserante perveniet. |