monumenta.ch > Hrabanus Maurus > HOMILIA CLI. HEBDOMADA XIII POST PENTECOSTEN. Lectio Epistolae ad Corinthios.
Hrabanus Maurus, Homiliae, II. HOMILIAE IN EVANGELIA ET EPISTOLAS., , HOMILIA CL. IN EODEM FESTO. Lectio sancti Evangelii secundum Lucam. <<<     >>> HOMILIA CLII. ITEM UT SUPRA. Lectio sancti Evangelii secundum Marcum.

Hrabanus Maurus, Homiliae, II. HOMILIAE IN EVANGELIA ET..., HOMILIA CLI. HEBDOMADA XIII POST PENTECOSTEN. Lectio Epistolae ad Corinthios.

1 Fratres, fiduciam talem habemus per Christum ad Deum: non quod sufficientes [simus] cogitare aliquid a nobis, quasi ex nobis; sed sufficientia nostra ex Deo est, etc. Dubitandum non est, dilectissimi, omnem observationem Christianam conditionis esse divinae et quidquid in ecclesiae consuetudine est receptum de traditione apostolica et de sancti Spiritus prodire doctrina.
2 Unde dicit in praesenti lectione apostolus, fiduciam talem habemus per Christum ad Deum, quia novimus vos non posse per vosmetipsos credidisse, sed divina tantum agente gratia: non quod sufficientes sumus cogitare aliquid a nobis, quasi ex nobis, Ac si diceret: Nihil nostra possumus facere prudentia et virtute, ut ipse Dominus ait: Sine me nil potestis; neque per nos rusticanos homines unquam fieri potuit, ut tanta esset fidelium multitudo festinantium ad salutem, sine gratia Dei.
3 Unde subditur: Sed sufficientia nostra ex Deo est.
4 Qui omnia quaecunque voluerit operatur in servis suis.
5 Qui et idoneos nos fecit ministros Novi Testamenti.
6 Ut adimpleretur prophetia quae dicit: Aperi os tuum, et ego adimplebo illud; et ipse Dominus: Non enim vos estis, inquit, qui loquimini; sed Spiritus Patris vestri qui loquitur in vobis; et iterum, Ego enim dabo vobis os et sapientiam.
7 Unde enim nisi a Spiritu sancto Apostoli tam idonei fuerunt ut tanta per eos divina mysteria credentibus revelarentur? Sequitur: Non littera.
8 Non enim omnia haec in litteris veteris legis repererunt, sed Spiritus sancti docente gratia didicerunt.
9 Littera enim occidit.
10 Quia in lege litterae nulla remissio, sed semper ultio exercetur, ut hoc est: Si quis hoc vel illud fecerit, morte moriatur.
11 Spiritus autem vivificat.
12 Id est, lex gratiae spiritalis omnem hominem vult salvum fieri et in agnitionem veritatis venire, aeternamque vitam omnibus fideliter quaerentibus praestat.
13 Quod si ministratio mortis, litteris deformata in lapidibus, fuit in gloria.
14 Quae mortificat peccatores et damnat, et tantum observantibus eam praesentia bona promittit, et de futuris nec mentionem facit, et tamen in magna gloria erat observanda, quia umbram futurorum bonorum monstravit.
15 Ita ut non possent intendere filii Israel in faciem Moysi, propter gloriam vultus eius, quae evacuatur per Christi passionem atque resurrectionem, quae omnium superexcellit gratiam.
16 Quomodo non magis ministratio Spiritus erit in gloria? Si enim quod evacuari potest in gloria est, quanto magis quod ad aeternam gloriam ducit glorificandum est operibus sanctis et iustis, ut aeterna etiam gloria per haec mereatur? Nam sicut orto sole lumen obtunditur lunae, cum tamen suo tempore magnum habeat lumen, ita comparatione gloriae evangelicae obumbratur omnis gloria veteris legis.
17 Nam si ministerium damnationis gloria est, quanto magis ministerium iustitiae, dimittendo peccata hominibus et de filiis diaboli filios Dei faciendo? Quo contra sunt qui dicuntur in hac vita beati, quibus omnia huius mundi prospera cedunt, quae beatitudo simul cum ipsa mundi evanescit prosperitate; hi autem vere beati dicuntur qui spe futurae beatitudinis beati sunt, qui hic multa propter Deum sustinent adversa, et quanto maiores et multipliciores huius saeculi tolerant iniurias, tanto semper sunt in animo laetiores, quia tanto maior eis gloria cumulatur, qui non hic, sed in illa vita beati futuri sunt, quia ibi omnium beatorum beatitudo perfecta erit.
18 Quapropter si ad illam beatam vitam pervenire volumus, sollicite vivere debemus semperque terminum vitae huius sollicite considerare.
19 Unusquisque nostrum in contemplatione illius vitae, huius saeculi prospera caveat.
20 Scriptum est enim: In omnibus operibus tuis memorare novissima tua et in aeternum non peccabis.
21 Ideo mori oportet hominem in carne mundo, ne moriatur in anima Christo.
22 Nam tunc quisque vivere creditur, si saeculi desideriis moriens in solo Deo vivere delectetur.
23 Largiente ipso et auxiliante Domino nostro Iesu Christo qui vivit et regnat cum Patre et Spiritu sancto Deus per omnia saecula saeculorum.
24 Amen.
Hrabanus Maurus HOME



Hrabanus Maurus, Homiliae, II. HOMILIAE IN EVANGELIA ET EPISTOLAS., , HOMILIA CL. IN EODEM FESTO. Lectio sancti Evangelii secundum Lucam. <<<     >>> HOMILIA CLII. ITEM UT SUPRA. Lectio sancti Evangelii secundum Marcum.
monumenta.ch > Hrabanus Maurus > HOMILIA CLI. HEBDOMADA XIII POST PENTECOSTEN. Lectio Epistolae ad Corinthios.