Hrabanus Maurus, Homiliae, II. HOMILIAE IN EVANGELIA ET..., HOMILIA CL. IN EODEM FESTO. Lectio sancti Evangelii secundum Lucam.
| 1 | In illo tempore, intravit Iesus in quoddam castellum; et mulier quaedam, Martha nomine, excepit illum in domum suam: et huic erat soror nomine Maria, etc. Haec lectio superiori pulcherrima ratione connectitur, quia videlicet illa dilectionem Dei et proximi verbis et parabolis, haec autem ipsis rebus et veritate designat. |
| 2 | Duae quippe istae Domino dilectae sorores duas vitas spiritales quibus in praesenti sancta exercetur Ecclesia, demonstrant. |
| 3 | Martha quidem actualem, qua proximo in charitate sociamur; Maria vero contemplativam, qua in Dei amore suspiramus. |
| 4 | Activa enim vita est panem esurienti tribuere, verbo sapientiae nescientem docere, errantem corrigere ad humanitatis viam, superbientem proximum revocare, infirmitatis curam gerere, quae singulis quibusque expediant dispensare, et commissis nobis qualiter subsistere valeant providere. |
| 5 | Contemplativa vero vita est charitatem quidem Dei et proximi tota mente retinere, sed ab exteriori actione quiescere, soli desiderio conditoris inhaerere ut nihil agere libeat, sed calcatis curis omnibus ad videndam faciem creatoris sui animus inardescat, ita ut iam noverit carnis corruptibilis pondus cum moerore portare, totisque desideriis appetere illis hymnidicis angelorum choris interesse, admisceri coelestibus civibus de aeterna in conspectu Dei incorruptione gaudere. |
| 6 | Quae etiam sedens secus pedes Domini, audiebat verbum illius; Martha autem satagebat circa frequens ministerium. |
| 7 | Haec utrique vitae congruere nemo qui dubitet, et contemplativae quidem uniformis perfectio est, exutam mentem a cunctis habere terrenis eamque quantum humana imbecillitas sinit unire cum Christo, activae vero quam frequens sit ministerium, gentium magister edocet, qui creberrimis epistolarum dictis suos pro Christo terra marique labores ac sua pericula commemorat. |
| 8 | In quibus etiam visiones et revelationes Domini commendans, non minus se in speculativa virtute quod est imitabile, consummatum fuisse significat. |
| 9 | Unde dicit, sive enim mente excidimus Deo, sive sobrii sumus vobis. |
| 10 | Quae stetit et ait: Domine, non est tibi curae quod soror mea reliquit me solam ministrare? Dic ergo illi ut me adiuvet. |
| 11 | De illorum persona loquitur, qui adhuc divinae contemplationis ignari solum quod didicere fraternae dilectionis opus Deo placitum ducunt, ideoque cunctos qui Christo devoti esse velint huic mancipandos autumant. |
| 12 | Et respondens dixit illi Dominus: Martha, Martha, sollicita es et turbaris erga plurima; porro unum est necessarium. |
| 13 | Et beatus David solum hoc necessarium homini esse definiens, Deo iugiter inhaerere desiderat dicens: Mihi autem adhaerere Deo bonum est, ponere in Domino Deo spem meam; et alibi: Unam petii a Domino, hanc requiram, ut inhabitem in domo Domini omnibus diebus vitae meae, ut videam voluntatem Domini et visitem templum sanctum eius. |
| 14 | Una ergo et sola est theoria, id est, contemplatio Dei cui merito omnia iustificationum merita, universa virtutum studia postponuntur. |
| 15 | Maria optimam partem elegit, quae non auferetur ab ea. |
| 16 | Ecce pars Marthae non reprehenditur, sed Mariae laudatur, neque enim bonam partem elegisse Mariam dicit, sed optimam, ut etiam pars Marthae iudicaretur bona. |
| 17 | Quare autem pars Mariae sit optima subinfertur cum dicitur quae non auferetur ab ea. |
| 18 | Activa etenim vita cum corpore deficit: quis enim in aeterna patria panem esurienti porrigat ubi nemo esurit? quis potum tribuat sitienti ubi nemo sitit? Quis mortuum sepeliat ubi nemo moritur? Cum praesenti ergo saeculo vita aufertur activa: contemplativa autem hic incipitur, ut in coelesti patria perficiatur, quia amor ignis, qui hic ardere inchoat, cum ipsum, quem amat, viderit, in amore amplius ignescit. |
| 19 | Contemplativa ergo vita minime aufertur, quia subtracta praesentis saeculi luce perficitur in aeterna gloria per Iesum Christum Dominum nostrum qui cum Deo Patre in unitate Spiritus sancti vivit et regnat Deus per omnia saecula saeculorum. |
| 20 | Amen. |