Hrabanus Maurus, Homiliae, II. HOMILIAE IN EVANGELIA ET..., HOMILIA CXLVIII. IN EODEM FESTO. Lectio sancti Evangelii secundum Ioannem.
| 1 | In illo tempore, dixit Iesus discipulis suis: Amen, amen dico vobis, nisi granum frumenti cadens in terram mortuum fuerit, ipsum solum manet; si autem mortuum fuerit, multum fructum affert. |
| 2 | Se dicebat ipsum esse mortificandum et multiplicandum: mortificandum in infidelitate Iudaeorum, multiplicandum fide omnium populorum; iam vero exhortans ad passionis suae sectanda vestigia, subiungit: Qui amat animam suam, perdet eam; quod duobus modis intelligi potest: qui amat perdet, id est si amas, perde, si cupis vitam tenere in Christo, noli timere mori pro Christo. |
| 3 | Item alio modo: Qui amat animam suam, perdet eam: noli amare in hac vita, ne perdas in aeterna vita; hoc autem quod posterius dixi magis habere videtur evangelicus sensus. |
| 4 | Sequitur enim: Et qui odit animam suam in hoc mundo, in vitam aeternam custodit eam. |
| 5 | Ergo quod supra dictum est, qui amat, subintelligitur, in hoc mundo, ipse utique perdet; qui autem odit, utique in hoc mundo, in vitam aeternam ipse custodit eam. |
| 6 | Magna et mira sententia quemadmodum hominis sit in animam suam amor ut pereat odium ne pereat: si male amaveris, tunc odisti; si bene oderis, tunc amasti. |
| 7 | Felices qui oderunt custodiendo, ne perdant amando. |
| 8 | Hic animae nomine vita praesens designatur vel etiam huius vitae delectatio, quae perdita est, ut feliciter invenias voluntatem tuam in regno Dei quam fortiter vicisti in hoc saeculo; nam sancti martyres odio habuerunt hanc praesentem vitam, pro Christi nomine dum magis voluerunt hanc praesentem vitam perdere quam Christum negare, implentes quod sequitur: Si quis mihi ministrat, me sequatur. |
| 9 | Quid est me sequatur, nisi me imitetur? Christus enim passus est pro nobis, ut ait Apostolus Petrus, relinquens nobis exemplum ut sequamur vestigia eius. |
| 10 | Ecce quid dictum est, si quis mihi ministrat me sequatur? quo fructu? qua mercede? quo praemio? Et ubi sum, inquit, ego, illic et ministri mei erunt. |
| 11 | Merces est amoris et operis pretium quo ministratur Christo esse cum illo cui ministratur, ubi enim bene erit sine illo, aut quomodo male esse cum illo poterit? Audi evidentius: Et si quis mihi ministraverit, honorificabit eum Pater meus, qui est in coelis. |
| 12 | Quo honore nisi ut sit cum filio eius? Quod enim superius ait, ubi ego sum illic et minister meus erit, hoc intelligitur exposuisse cum dicit honorificabit eum Pater meus. |
| 13 | Nam quem maiorem honorem accipere poterit adoptatus, quam ut sit ibi ubi est unicus non aequalis factus divinitati, sed conscius aeternitati. |
| 14 | Quid sit autem ministrare Christo, cui operi merces tanta promittitur considerandum est, si quis mihi ministrat me sequatur, hoc intelligi voluit, ac si diceret, si quis me non sequitur, non mihi ministrat. |
| 15 | Ministrant ergo Iesu Christo qui non sua quaerunt sed quae Iesu Christi; hoc enim est, me sequatur, vias ambulet meas, non suas, sicut alibi scriptum est: Qui se dicit in Christo manere, debet sicut ille ambulavit, et ipse ambulare. |
| 16 | Igitur qui tali modo sequitur Dominum Christum, scilicet ut mandata eius custodiens in fide recta usque in finem perseveret, ipse cum eo in coelesti regno gaudebit in perpetuum. |