monumenta.ch > Ausonius > X. INVITATIO AD PAVLVM. > HOMILIA CXLVII. IN NATALI SANCTI LAURENTII. Lectio Epistolae beati Pauli apostoli ad Corinthios.
Hrabanus Maurus, Homiliae, II. HOMILIAE IN EVANGELIA ET EPISTOLAS., , HOMILIA CXLVI. IN EODEM FESTO. Lectio sancti Evangelii secundum Matthaeum. <<<     >>> HOMILIA CXLVIII. IN EODEM FESTO. Lectio sancti Evangelii secundum Ioannem.

Hrabanus Maurus, Homiliae, II. HOMILIAE IN EVANGELIA ET..., HOMILIA CXLVII. IN NATALI SANCTI LAURENTII. Lectio Epistolae beati Pauli apostoli ad Corinthios.

1 Fratres, qui parce seminat, parce et metet; et qui seminat in benedictionibus, de benedictionibus et metet vitam aeternam, etc. Beati Laurentii, fratres charissimi, hodie festa celebramus, qui fidelis est inventus Domini sui dispensator in omnibus, nam ecclesiae opes a magistro commendatos sicut fideliter dispensavit, ita a Domino Deo suo feliciter meruit coronari; unde et de fideli dispensatore praesens Lectio retulit quam audistis: Qui parce, inquit, seminat, parce et metet, quia quanta hic quisque pro Domino de terrenis istis et transitoriis dederit, tanta in futuro recipiet praemia, si ea bono ac simplici dederit animo; multi enim multa donantes perdunt mercedem, quia recipiunt ab hominibus quam exquirunt laudem.
2 Unde sequitur, et qui seminat in benedictionibus de benedictionibus et metet, ac si diceret: Qui bonum quod potest ea tantum intentione agit, ut futura et aeterna a Domino recipiat praemia, econtrario fructus boni seminis messurus est in coelesti patria.
3 Unusquisque prout destinavit in corde suo, non ex tristitia, aut ex necessitate.
4 Id est, voluntarius, non coactus.
5 Sequitur Hilarem enim datorem diligit Deus, ideoque secundum illam faciamus Salomonis sententiam, in omni dato hilarem vultum ostende, quia Deus scrutatur cordis arcana, hilarem vult hic esse in labore suo doctorem, unde Paulus alibi ait: Si enim volens hoc ago mercedem habeo, si autem invitus, dispensatio mihi credita est, quam si digne non facio, ultionem recipio.
6 Potens est enim Deus omnem gratiam abundare facere in nobis.
7 Facit suam Deus semper in omnibus misericordiae largitatem, quicunque sincero corde eius quaesierint bonitatem.
8 Proinde nostrum est tantum voluntatem nostram puriter Deo commendare, et omnia quaecunque bona eius gratia largiente valeamus, eius misericordiae non nostris unquam meritis deputemus.
9 Ipse in nobis omnem suam gratiam dignabitur implere: Ut in omnibus semper omnem sufficientiam habentes, abundemus in omne opus bonum.
10 Sicut scriptum est: Dispersit, dedit pauperibus, iustitia eius manet in aeternum.
11 Quia qui hic fideliter Domini sui commissa dispensat desiderabilem illam evangelici servi meretur audire sententiam: Euge, bone serve, in modico fidelis, intra in gaudium Domini tui.
12 Quid est enim gloriosius homini quam dare terrena et transitoria, et emere coelestia regna? offerre Domino acceptissimum munus sinceram voluntatem, et devotae mentis industriam et indefessam vocem laudationis, et Christum comitari? cum venire coeperit iudicare cohaeres Christi fiere? angelis adaequari? Honoremus igitur, fratres charissimi, beatum Laurentium, qui dum fide sua persecutoris flammas vicit, ostendit nobis per ignem fidei gehennae incendia superari.
13 Gaudeamus quoque gaudio spiritali, et de felicissimi viri fine gloriemur in Domino, cuius oratione et patrocinio adiuvari nos sine cessatione confidimus, si eius solemnia dignis moribus et sanctis operibus celebremus; corroboremus nos invicem spiritu charitatis ad superandas omnes tentationes et insidias, mirum constantes simus, et in omni bono unanimes contra omnium vitiorum stimulos fidei clypeo muniamur, per eum qui vicit diabolum et nobis illum vincere valetudinem dedit, Iesus Christus Dominus noster cui laus et gloria per omnes aeternitates.
14 Amen.
Hrabanus Maurus HOME