monumenta.ch > Hrabanus Maurus > HOMILIA CXLVI. IN EODEM FESTO. Lectio sancti Evangelii secundum Matthaeum.
Hrabanus Maurus, Homiliae, II. HOMILIAE IN EVANGELIA ET EPISTOLAS., , HOMILIA CXLV. IN VIGILIA SANCTI LAURENTII. Lectio libri Ecclesiastici. <<<     >>> HOMILIA CXLVII. IN NATALI SANCTI LAURENTII. Lectio Epistolae beati Pauli apostoli ad Corinthios.

Hrabanus Maurus, Homiliae, II. HOMILIAE IN EVANGELIA ET..., HOMILIA CXLVI. IN EODEM FESTO. Lectio sancti Evangelii secundum Matthaeum.

1 In illo tempore dixit Iesus discipulis suis: Si quis vult post me venire, abneget semetipsum, et tollat crucem suam, et sequatur me, etc. Postquam discipulis mysterium suae passionis et resurrectionis ostendit, hortatur eos ad sequendum suae passionis exemplum, et omnibus propter se tribulationem perpessis, salutem in futuro promittit animarum; non tamen omnibus, verum perfectioribus quanta ipse passurus, quodve a mortuis esset resurrecturus aperuit, si quis vult, inquit, post me sequi, abneget semetipsum; tunc autem nos ipsos abnegamus, cum vitamus quod per vetustatem fuimus, et ad hoc nitimur quod per novitatem vocamur.
2 Et tollat crucem suam et sequatur me.
3 Duobus etenim modis crux tollitur, cum aut per abstinentiam afficitur corpus, aut per compassionem proximi affligitur animus, pensemus qualiter utroque modo Paulus crucem suam tulerit, qui dicebat: Castigo corpus meum et in servitutem redigo, ne forte aliis praedicans ipse reprobus efficiar.
4 Ecce in afflictione corporis audivimus crucem carnis, nunc in compassione proximi audiamus crucem mentis, ait: Quis infirmatur et ego non infirmor? quis scandalizatur et ego non uror? Perfectus quippe praedicator ut exemplum daret abstinentiae crucem portabat in corpore, et qui in se trahebat damna infirmitatis alienae crucem portabat in corde.
5 Qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet eam, qui autem perdiderit animam suam propter me, inveniet eam.
6 Magna et mira sententia quemadmodum sit hominis in animam suam amor, ut pereat; odium ne pereat, si male amaveris, tunc odisti; si bene oderis, tunc amasti felices qui oderunt custodiendo ne pereant amando.
7 Quid enim prodest homini si universum mundum lucretur, animae vero suae detrimentum patiatur? Cum persecutio ab adversariis deest, valde vigilantius cor custodiendum est, nam pacis tempore quia licet vivere, libet etiam ambire, plerumque autem et avaritiam vincimus, sed adhuc obstat, quod vias rectitudinis minori tenemus custodia perfectionis.
8 Nam saepe labentia cuncta despicimus; sed tamen adhuc humanae verecundiae usu praepedimur, ut rectitudinem quam servamus in mente, nondum exprimere valeamus in voce, et tanto Dei faciem ad iustitiae defensionem negligimus, quanto humanas facies contra iustitiam veremur.
9 Aut quam dabit homo commutationem pro anima sua? Pro Israel datur commutatio Aegyptus et Aethiopia, et pro anima humana illa sola retributio quam Psalmista canit: Quid retribuam Domino pro omnibus quae retribuit mihi? calicem salutaris accipiam et nomen Domini invocabo.
10 Filius enim hominis venturus est in gloria Patris sui cum angelis suis.
11 Quia qui in hominis natura minor est Patre, ipse in unitate unius eiusdemque est gloriae cum Patre.
12 Et tunc reddet unicuique secundum opera eius.
13 Petrus praedicatione mortis Dominicae scandalizatus, sententia Domini fuerat increpatus, provocatis discipulis suis ut abnegent se et tollant crucem suam, et morientium animo magistrum sequerentur, grandis terror audientium, et qui posset principe Apostolorum perterrito etiam aliis Apostolis metum iniicere.
14 Idcirco tristibus laeta succedunt, et dicit: Filius hominis venturus est in gloria Patris sui cum angelis suis.
15 Times mortem, audi gloriam triumphantis; vereris crucem, ausculta angelorum ministeria.
16 Et tunc, inquit, reddet unicuique secundum opera eius, non est distinctio Iudaei et Graeci, viri et mulieris, pauperum et divitum, ubi non personae, sed opera considerantur.
17 Amen, dico vobis, sunt quidam de hic stantibus qui non gustabunt mortem donec videant filium hominis venientem in regno suo.
18 Regnum Dei in quo filius Dei idem qui et filius hominis regnat, hoc loco praesens Ecclesia vocatur; et quia nonnulli ex discipulis usque adeo victuri in corpore erant, ut Ecclesiam Dei constructam conspicerent, et contra mundi huius gloriam per auctoris sui potentiam erectam consolatoria promissione nunc dicitur: Sunt quidam de his stantibus qui non gustabunt mortem, donec videant filium hominis venientem in regno suo, hoc est, ostendentem potestatem suam.
19 Sed cum tanta Dominus subeundae mortis praecepta ederet quid necessarium fuit, ut ad hanc subito promissionem veniret? Quod si subtiliter attendimus, quanta dispensatione pietatis agatur, agnoscimus; discipulis enim rudibus, etiam de praesenti vita aliquid promittendum fuit ut possent robustius in futura solidari: quod etiam ubicunque fuerit, gratia Dei factum erit qui vult omnes homines salvos esse et ad agnitionem veritatis pervenire, ipsi gloria et imperium in saecula saeculorum.
20 Amen.
Hrabanus Maurus HOME



Hrabanus Maurus, Homiliae, II. HOMILIAE IN EVANGELIA ET EPISTOLAS., , HOMILIA CXLV. IN VIGILIA SANCTI LAURENTII. Lectio libri Ecclesiastici. <<<     >>> HOMILIA CXLVII. IN NATALI SANCTI LAURENTII. Lectio Epistolae beati Pauli apostoli ad Corinthios.
monumenta.ch > Hrabanus Maurus > HOMILIA CXLVI. IN EODEM FESTO. Lectio sancti Evangelii secundum Matthaeum.