monumenta.ch > Hrabanus Maurus > HOMILIA CXLVI. IN EODEM FESTO. Lectio sancti Evangelii secundum Matthaeum. > HOMILIA CXLV. IN VIGILIA SANCTI LAURENTII. Lectio libri Ecclesiastici.
Hrabanus Maurus, Homiliae, II. HOMILIAE IN EVANGELIA ET EPISTOLAS., , HOMILIA CXLIV. FERIA VI. Lectio sancti Evangelii secundum Lucam. <<<     >>> HOMILIA CXLVI. IN EODEM FESTO. Lectio sancti Evangelii secundum Matthaeum.

Hrabanus Maurus, Homiliae, II. HOMILIAE IN EVANGELIA ET..., HOMILIA CXLV. IN VIGILIA SANCTI LAURENTII. Lectio libri Ecclesiastici.

1 Confitebor tibi, Domine rex, et collaudabo te Deum salvatorem meum.
2 Confitebor nomini tuo, quoniam adiutor et protector factus es mihi, et liberasti corpus meum a perditione, a laqueo linguae iniquae et a labiis operantium mendacium, etc. Dominus enim et rex Deus et salvator ecclesiae est Iesus Christus qui et caput et sponsus eius est, unde Apostolus monendo mulieres viris suis subditas esse ad Ephesios scripsit dicens: Mulieres viris suis subiectae sint sicut Domino, quoniam vir caput est mulieris, sicut et Christus caput est Ecclesiae, ipse salvator est corporis.
3 Et item: Viri, inquit, uxores vestras diligite sicut et Christus dilexit Ecclesiam et se ipsum tradidit pro ea, ut illam sanctificaret mundans lavacro aquae in verbo, ut exhiberet ipse sibi gloriosam Ecclesiam non habentem maculam aut rugam, aut aliquid huiusmodi, sed ut sit sancta et immaculata.
4 Hic ergo adiutor et protector factus est sponsae suae cum tradidit semetipsum pro illa ut liberaret illam a perditione, in quam per praevaricationem primi hominis lapsa est, et a laqueo linguae iniquae, a blasphemia nimirum idololatriae, ne immolaret neque serviret creaturae potius quam creatori, et a labiis operantium mendacium, hoc est doctrinis falsis philosophorum atque haereticorum.
5 Et in conspectu astantium factus es mihi adiutor.
6 Et liberasti me secundum multitudinem misericordiae nominis tui a rugientibus praeparatis ad escam.
7 Hoc testimonio exprimit persecutores Ecclesiae qui propter odium nominis Christi persequuntur fideles et tradunt eos suppliciis diversis morti afficiendos, quatenus eos avertant a confessione catholicae fidei et a cultura veri et unius Dei.
8 Quos bene comparat saevis bestiis quae rugitu forti et feroci hiatu escam appetunt.
9 Sed de his Dominus electos suos liberat, cum animas eorum a persecutionum aestibus illaesas servat, propter quarum eversionem saevi persecutores corpora maxime laniant.
10 Unde sequitur: De manibus quaerentium animam meam, et de portis tribulationum quae circumciderunt me.
11 Portas ergo tribulationum, quas melius sentire possumus quam ora principum et tyrannorum, unde minae prodeunt, et fraudulentae suasiones indictionesque suppliciorum, ut sive per ficta blandimenta, seu per atrocia tormenta servos Dei fidem Christi abnegare faciant? Sed immittit angelum Dominus in circuitu timentium eum, et eripiet eos.
12 Et a pressura flammae quae circumdedit me: et in medio ignis non sum aestuatus.
13 Hoc plerumque historialiter in passionibus martyrum contigisse legimus, ut sicut tres pueri in camino ignis ab ardore flammae illaesi servati sunt, ita et isti ab incendio ignis incontaminati servarentur.
14 Sed quia hoc omnibus martyribus Dei non est concessum, cum plurimi eorum in igne corporaliter concremati essent; verumtamen animae eorum libere coeli secreta petierunt, melius hic ignem et flammam validum persecutionis aestum intelligimus, qui licet sanctos Dei temporaliter affligere posset, usque ad animae tamen internecionem pertingere non potuit.
15 Ideo subiungit: De altitudine ventris inferi, et a lingua coinquinata, et a verbo mendacii, a rege iniquo, et a lingua iniusta.
16 Subauditur liberavit me: non enim praevalebat vis nefanda inimicorum usque ad interitum pervenire animarum, quem hic ventrem inferi appellat, nec lingua coinquinata blasphemiis, nec verba mendacia a rege iniquo, et lingua iniusta prolata potuerunt aliquo modo violare sanctorum praecordia, sed licet corpora poenis variis afficerent et morti temporali addicerent, animae tamen in confessione nominis Christi usque ad finem vitae perstiterunt.
17 Unde et felicius post mortem in aeterna vita cum sanctis angelis Dei sine fine gaudebunt.
18 De quo et subditur: Laudabit usque ad mortem anima mea Dominum, et vita mea appropinquans erat in inferno deorsum.
19 Vitam suam in inferno appropinquare dicit, quia carnis vita quotidie deficiendo ad mortem appropinquat, infernus enim hic pro morte positus est quia mors carnis praevaricationis primae est vindicta, sicut infernus peccatricium animarum perpetua poena.
20 Sed mortem carnis nemo evadit.
21 Quis est enim homo qui vivit et non videbit mortem? Unde alibi scriptum est: Nemo est ergo qui semper vivat, et huius rei habeat fiduciam, inferni vero cruciatum sancti homines per gratiam Christi evadere possunt, quia de carnis vinculo absoluti ad coeleste gaudium mox migrabunt.
22 Circumdederunt me undique, et non erat qui adiuvaret.
23 Respiciens aerem ad adiutorium hominum, et non erat.
24 Memoratus sum misericordiae tuae, Domine, et operationis tuae, quae a saeculo est: quoniam erues sustinentes te, Domine, et liberas eos de manibus angustiae.
25 Dominus Deus noster, videns ecclesiam membra sua undique ab hostibus circumdari, et humanum solatium defieri: inde quaerit adiutorium unde novit omnium bonorum venire profectum, non suis ergo meritis, nec humanis actibus, sed misericordiae Dei tribuit, quod si ab inimicis ereptam et liberatam esse agnoscit: et non solum liberatam, imo etiam honore virtutum sublimatam, atque miraculorum fulgore glorificatam.
26 Quoniam ex ipso et per ipsum et in ipso sunt omnia, ipsi honor et gloria in saecula saeculorum.
27 Amen.
Hrabanus Maurus HOME



Hrabanus Maurus, Homiliae, II. HOMILIAE IN EVANGELIA ET EPISTOLAS., , HOMILIA CXLIV. FERIA VI. Lectio sancti Evangelii secundum Lucam. <<<     >>> HOMILIA CXLVI. IN EODEM FESTO. Lectio sancti Evangelii secundum Matthaeum.
monumenta.ch > Hrabanus Maurus > HOMILIA CXLVI. IN EODEM FESTO. Lectio sancti Evangelii secundum Matthaeum. > HOMILIA CXLV. IN VIGILIA SANCTI LAURENTII. Lectio libri Ecclesiastici.