Hrabanus Maurus, Homiliae, II. HOMILIAE IN EVANGELIA ET..., HOMILIA CXLIV. FERIA VI. Lectio sancti Evangelii secundum Lucam.
| 1 | In illo tempore, interrogatus Iesus a Pharisaeis quando venit regnum Dei, respondit et dixit: Non venit regnum Dei cum observatione, etc. Interrogabant de tempore regni Dei, quia, sicut infra Lucas aperuit, existimabant quod veniente Ierosolymam Domino, confestim regnum Dei manifestaretur, ita ut et ipsi Apostoli hac opinione ducti, post resurrectionem eius interrogantes dicerent, Domine, si in tempore hoc restitues regnum Israel; et alibi Cleophas, Nos autem sperabamus quia ipse esset redempturus Israel. |
| 2 | Non venit autem regnum Dei cum observatione; neque dicent: Ecce hic. |
| 3 | Quia quando veniat neque ab angelis, neque ab hominibus potest observari, sicut tempus Dominicae incarnationis, certissimis et prophetarum vaticiniis praefixum, et angelorum est manifestatum praeconiis, adeo ut conceptus, natus et baptizatus, praedicans, etiam moriens et resurgens, atque ad coelos rediens comitantibus indesinenter vel angelorum, vel hominum, vel certe miraculorum sit declaratus indiciis. |
| 4 | Ecce enim regnum Dei intra vos est. |
| 5 | Regnum Dei se ipsum dicit, intra illos utique positum, hoc est in cordibus eorum ubi credidere regnantem, unde scriptum est: Prope est verbum in ore tuo, hoc est verbum fidei quod praedicamus. |
| 6 | Et ait ad discipulos suos: Venient dies quando desiderabitis videre unum diem filii hominis, et non videbitis. |
| 7 | Hoc est regnum Dei quod venturum speramus, diem videlicet Christi videre, et bene unum diem, quia in illa beatitudinis gloria, de qua Propheta suspirans aiebat quia melior est dies una in atriis tuis super millia: tenebrarum interruptio nulla est, nulla saltem memoria miseriae vel doloris quae prima abierunt, lucem perpetuae pacis obnubilat. |
| 8 | Huius ergo Dei bonum est desiderare praesentiam, nec tamen magnitudine desiderii nobis omnia fingere, quasi instet dies Domini. |
| 9 | Unde et apte Dominus ventura praenuntiando subiunxit, Et dicent vobis: Ecce hic, ecce illic; nolite ire, neque sectemini. |
| 10 | Quamvis haec sententia non solum ad tempus sed etiam ad personam possit intelligi. |
| 11 | Ad tempus quidem quia exstitere nonnulli, qui curricula computantes aetatum, certum se consummationis saeculi annum, diem et horam dicerent invenisse: contra auctoritatem Domini dicentis: Non est vestrum nosse tempora et momenta, ad personam vero quia multi contra Ecclesiam venere, multi venturi sunt haeretici, qui se Christos asseverent, quorum primus Simon Magus, extremus autem ille maior caeteris est antichristus. |
| 12 | Si qui ergo dixerint, Ecce hic, ecce illic, id est, in hac vel illa persona, vel hora venire vel venturum esse regnum Dei, non sequendi, quia altiora se quaerere et infanda dicere non timent. |
| 13 | Nam sicut fulgor coruscans de sub coelo, in ea quae sub coelo sunt, fulget, ita erit filius hominis in die sua. |
| 14 | Hoc est, quod Psalmus ait: Deus manifestus veniet, Deus noster et non silebit, quia videlicet secundus Salvatoris adventus non in humilitate ut prius; sed in gloria sit, et maiestate futurus, et pulchre ait coruscans de sub coelo: hoc est in aeris medio geretur, testante Apostolo, qui ait, simul rapiemur cum illis in nubibus obviam Domino in aera. |
| 15 | Primum autem oportet illum multa pati et reprobari a generatione hac. |
| 16 | Loquens multa Dominus de adventus sui gloria, terrorem quoque passionis paucis inserere curavit, ut cum morientem cernerent, quem glorificandum audierant, dolorem passionis spe promissae glorificationis mitigarent, simulque se ipsi pararent, si gloriam regni diligerent, mortis non horrere periculum. |
| 17 | Generationem autem non tantum Iudaeorum, verum omnium reproborum appellat a quibus etiam nunc filius hominis in corpore suo, hoc est, in ecclesia multa patitur et reprobatur. |
| 18 | Et sicut factum est in diebus Noe, ita erit et in die filii hominis. |
| 19 | Subitum adventus sui diem plurimis affirmat exemplis: nam quem fulguri cito omnia transvolanti comparaverat, eumdem diebus Noe vel Loth, quando repentinus mortalibus supervenit interitus, aequiparat. |
| 20 | Edebant et bibebant, uxores ducebant, et dabantur ad nuptias. |
| 21 | Non hic iuxta vesanum Marcionis et Manichaei, et Tatiani principis encratitarum dogma coniugia vel alimenta damnantur, cum in his successionis, in illis naturae sint posita subsidia. |
| 22 | Sed iuxta quod Apostolus ait, omnia mihi licent, sed non omnia expediunt, immoderatus potius licitorum usus arguitur; neque enim quia haec agebant, sed quia his se totos dedendo Dei iudicia contemnebant, aqua vel igne perierunt. |
| 23 | Usque in diem qua intravit Noe in arcam, et venit diluvium, et perdidit omnes. |
| 24 | Noe arcam aedificat cum Dominus ecclesiam de viris fidelibus quasi lignis levigatis adunando construit, quam perfecte consummatam ingreditur, cum hanc in die iudicii praesentia suae visionis aeternus habitator illustrat. |
| 25 | Sed cum arca aedificatur, iniqui luxuriantur, cum vero intratur, intereunt, quia qui sanctis hic certantibus insultant, eis illic coronatis, aeterna damnatione plectentur. |
| 26 | Similiter sicut factum est in diebus Loth: edebant et bibebant, emebant et vendebant, plantabant et aedificabant. |
| 27 | Praetermisso Dominus illo maximo et infando Sodomorum scelere, sola ea quae levia vel nulla putari poterant delicta commemorat, ut intelligas illicita quali poena feriantur, si licita et ea sine quibus haec vita non ducitur immoderatius acta igne et sulphure puniuntur. |
| 28 | Qua die autem exiit Loth a Sodomis, pluit ignis et sulphur de coelo et omnes perdidit. |
| 29 | Hactenus Loth in Sodomis, id est, electorum populus inter reprobos ut advena moratur, et ipse aspectu et auditu iustus, et iuxta interpretationem nominis Loth, eorum flagitia quantum valet declinans. |
| 30 | Exeunte autem Loth Sodoma peribit, quia in consummatione saeculi exibunt angeli et separabunt malos de medio iustorum, et mittent eos in caminum ignis. |
| 31 | Ubi notandum quod ignis et sulphur, quae de coelo pluisse commemorat, non ipsam perennis supplicii flammam, sed subitaneum diei illius significat adventum; neque enim ignis ille perpetuus superveniens impios puniet, sed ipsi potius a conspectu iudicis eiecti, in ignem mittentur aeternum. |
| 32 | Quamvis et eidem igni sulphur non dubitemus inesse testante Ioanne qui utrumque ignem et subitae scilicet correptionis et sempiternae concremationis describens ait, et descendit ignis a Deo de coelo, et devoravit eos, et diabolus qui seducebat eos missus est in stagnum ignis et sulphuris, ubi et bestia et pseudoprophetae cruciabuntur die ac nocte in saecula saeculorum. |
| 33 | Secundum haec erit qua die filius hominis revelabitur. |
| 34 | Pulchre revelabitur, qui interim non apparens omnia videlicet tunc apparens iudicabit. |
| 35 | In illa hora, qui fuerit in tecto, et vasa eius in domo, ne descendat tollere illa. |
| 36 | Hactenus de eo, quod regnum Dei, id est Christus, non cum observatione, sed insperatus adveniat; nunc a qualibus idem adventus exspectari debeat ostenditur. |
| 37 | In tecto ergo est qui excedens carnalia tanquam in aura libera spiritaliter vivit, vasa eius in domo concupiscentiae sunt carnales, quas in imis amaverat, sed superna petens in hoc mundo reliquerat, quas imminente iudicio necesse est nullatenus repetat, illam enim horam non eam qua iudex venit, sed qua venturus est dicit. |
| 38 | Et qui in agro, non redeat retro. |
| 39 | Qui operatur in Ecclesia, et sicut Paulus et Apollo plantat et rigat, non respiciat ad saeculum cui renuntiavit. |
| 40 | Memores estote uxoris Loth. |
| 41 | Uxor Loth significat eos qui in tribulatione retro respiciunt, et se ab spe divinae promissionis avertunt. |
| 42 | Et ideo in statuam salis facta est, ut admonendo homines ne hoc faciant tanquam condiat cor eorum, ne sint fatui. |
| 43 | Quicunque quaesierit animam suam salvam facere, perdet illam. |
| 44 | Duobus modis haec sententia recte potest intelligi, sed ad unum omnino finem uterque intellectus refertur, ut videlicet adversa pro Christo pati, imo ipsam mortem non timeamus obire, qui enim, minante mortem persecutore, si non negaverit Christum, magis eligit ad tempus salvare animam suam negando, aeternae hanc procul dubio perditioni praeparat, item qui salutem animae suae quaerit aeternam temporaliter eam inter persecutorum manus perdere, hoc est, in mortem dare non dubitat. |
| 45 | Utri autem sensui congruat apte quod sequitur. |
| 46 | Et quicunque perdiderit illam, vivificabit eam. |
| 47 | Id est qui hic perdiderit, illic vivificabit, qui propter Christum morti tradiderit, tota die aestimans eam ut ovem occisionis exsurgente tunc et adiuvante Christo liberam eam inveniet propter nomen Christi. |
| 48 | Dico vobis: Illa nocte erunt duo in lecto uno. |
| 49 | Dixerat supra Dominus eum qui in agro sit redire non debere: quod ne de his tantum, qui aperte de agro redituri, hoc est, palam Dominum negaturi sunt dictum putares, pergit ostendere nonnullos qui cum faciem in anteriora tenere videantur, animo tamen ac mente retro respiciant. |
| 50 | In illa ergo nocte dixit ne illa tribulatione tam tenebrosa ut in errorem inducantur, si fieri potest, etiam electi, duo erunt in lecto, illi videlicet, qui otium et quietem eligunt: neque negotiis saecularibus, neque negotiis ecclesiasticis occupati, quae illorum quies lecti nomine significata est. |
| 51 | Unus assumetur et alter relinquetur. |
| 52 | Non quasi de duobus hominibus dictum est, sed de duobus generibus affectionum. |
| 53 | Qui enim propter Deum continentiae studuerit, ut sine sollicitudine vivens cogitet quae Dei sunt, assumetur a Deo; qui vero vel humanae laudis amore et alia qualibet vitiorum correptione, statum monasticae vitae, quo imbutus est, laeserit, hic ubi relinquendus sit Hieremiae lamentationes insinuant, qui otiosae cuiuslibet et peccatricis animae sub Iudaeae specie lapsum describens ait, viderunt eam hostes et deriserunt sabbata eius. |
| 54 | Duae erunt molentes in unum. |
| 55 | Molentes appellat eos, qui in plebibus constituti reguntur a doctoribus agentes ea quae sunt huius seculi. |
| 56 | Quos et feminarum nomine significavit, quia consiliis ut dixi peritorum regi eis expedit; et molentes dixit, propter temporalium negotiorum orbem atque circuitum, quas tamen in unum molentes dixit, in quantum de ipsis rebus et negotiis suis praebent usibus ecclesiae: unaquaeque enim huius mundi actio mola est, quae dum multas curas congerit, humanas mentes quasi per gyrum vertit, atque ex se velut farinas proiicit, quia inquieto corde semper minutissimas cogitationes gignit. |
| 57 | Una assumetur, et altera relinquetur. |
| 58 | Assumetur ea pars quae connubia propter amorem tantum generis exercuerit, terrenamque substantiam ob acquirenda coelestia dispensaverit; relinquetur autem quae coniugiis ob illecebras carnis servierit, terrena vero si qua ecclesiae vel pauperibus obtulerit, ideo fecerit ut quasi redemptio Domini his amplius abundet. |
| 59 | Duo in agro, unus assumetur, et alter relinquetur. |
| 60 | Sicut supra in lecto, et molentes in unum posuit, sic et hic in agro uno reor intelligendum, significat autem eos qui operantur in ecclesiae ministerio, tanquam in agro Dei, cui suus agricola dicebat: Dei agricultura estis; assumetur autem ille, qui non adulterans verbum Dei, sed sicut ex Deo coram Deo locutus fuerit in Christo: qui vero Christum annuntiaverit non caste, sed occasione, relinquetur ab eo. |
| 61 | Respondentes dicunt illi: Ubi, Domine? Qui dixit eis: Ubicunque fuerit corpus, illuc congregabuntur aquilae. |
| 62 | Duo Salvator interrogatus, ubi scilicet boni assumendi, et ubi sint mali relinquendi, unum dixit, aliud subintelligendum reliquit: sanctos enim secum futuros asseverando reprobos nimirum a sua visione secernendos, et ideo non alibi quam cum diabolo damnandos insinuat. |
| 63 | Ubicumque ergo fuerit Dominus corpore, illuc congregabuntur electi, qui eius passionem humilitatemque imitando tanquam de eius carne saturantur, quorum per resurrectionem renovabitur ut aquilae iuventus ut vivant et regnent cum salvatore suo in saecula saeculorum. |
| 64 | Amen. |