Hrabanus Maurus, Homiliae, II. HOMILIAE IN EVANGELIA ET..., HOMILIA CXLIII. ITEM FERIA IV. Lectio sancti Evangelii secundum Matthaeum.
| 1 | In illo tempore dixit Iesus Pharisaeis: Qui non est mecum, contra me est; et qui non congregat mecum, spargit, etc. Non putet quisquam de haereticis dictum et schismaticis, quanquam et ita ex superfluo possit intelligi, sed ex consequentibus textuque sermonis ad diabolum refertur, quod non possint opera Salvatoris Belsebub operibus comparari; ille cupit animas hominum tenere captivas, Dominus liberare; ille praedicat idola, hic unius Dei notitiam; ille trahit ad vitia, hic ad virtutes revocat. |
| 2 | Quomodo ergo possunt habere concordiam inter se quorum opera divisa sunt? Ideo dico vobis: Omne peccatum et blasphemia remittentur hominibus. |
| 3 | Omnia peccata et blasphemiae non passim dimittuntur omnibus hominibus, sed his qui dignam pro erratibus suis in hac vita poenitentiam egerint. |
| 4 | Neque ullum habet locum pravae assertionis, vel Novatianus, ut poenitentibus eis qui in martyrio lapsi sunt, veniam neget esse tribuendam, vel Origenes, ut asserat post iudicium universale transactis licet saeculorum voluminibus innumeris, cunctos peccatores ac blasphemos veniam peccatorum esse consecuturos, atque ad regnum coeleste perducendos, cuius errorem sequentia quoque Domini verba redarguunt, cum subsequitur: Spiritus autem blasphemiae non remittetur. |
| 5 | Qui ergo manifeste intelligens opera Dei, cum Dei virtutem negare non possit, stimulatus invidia calumniatur Christum, Deique verbum, et opera Spiritus sancti dicit esse Belsebub: isti non dimittetur, neque in praesenti saeculo neque in futuro. |
| 6 | Non quod negemus et ei si poenitentiam agere voluerit posse dimitti, ab eo qui vult omnes homines salvos fieri, et in agnitionem veritatis venire; sed quod ipsi iudici et largitori veniae credentes qui et se poenitentiam semper accepturum et hanc blasphemiam nusquam dicit esse remittendam, credamus hunc blasphemum exigentibus meritis sicut nunquam ad remissionem, ita nec ad ipsos dignae poenitentiae fructus esse perventurum. |
| 7 | Iuxta hoc quod Ioannes Evangelista, de quibusdam blasphemiae suae merito excaecatis veracissime scripsit: Propterea non poterant credere, quia iterum dixit Isaias: Excaecavit oculos eorum, et induravit eorum cor ut non videant oculis, et intelligant corde et convertantur et sanem illos. |
| 8 | Sola ergo blasphemia in Spiritum sanctum, qua quisque in similitudinem diaboli et angelorum eius contra conscientiam suam maiestatem Deitatis oppugnare non trepidat, non habet remissionem in aeternum, sed reus erit aeterni delicti, sicut Evangelista Marcus manifeste declarat, qui posito hoc Domini testimonio subiunxit, atque ait: Quoniam dicebant: Spiritum immundum habet: nam neque hi, qui Spiritum sanctum non esse, neque qui hunc Deum quidem esse, sed Patre Filioque minorem credunt et confitentur, quia non invidentia diabolica, sed humana ignorantia ducti faciunt, hoc irremissibilis blasphemiae crimine tenentur. |
| 9 | Quapropter principes Iudaeorum et quique similis invidiae peste corrupti maiestatem blasphemant, sine fine peribunt. |
| 10 | Et quicunque dixerit verbum contra filium hominis, remittetur ei. |
| 11 | Ac si aliis verbis diceret, quicunque convitia dixerit contra me, scandalizatus quippe carne mea, et me hominem tantum arbitrans quod filius sim fabri, et fratres habeam Iacobum, et Ioseph, et Iudam, et homo vorator, et vini potator sim, talis opinio atque blasphemia quanquam culpa non careat erroris, tamen habet veniam propter corporis vilitatem. |
| 12 | Nam in eo quod sequitur: Qui autem dixerit contra Spiritum sanctum, non remittetur ei neque in hoc saeculo, neque in futuro, ex his verbis Deum datur intelligi quasdam culpas in hoc saeculo, quasdam vero in futuro laxare; quod enim de uno negatur, consequens intellectus patet, quia de quibusdam conceditur. |
| 13 | Sed tamen hoc de parvis minimisque peccatis fieri posse credendum est, sicut est assiduus otiosus sermo, immoderatus risus, vel peccatum curae rei familiaris, quae vix sine culpa vel ab ipsis agitur, qui culpam qualiter declinari debeat sciunt, aut non gravibus culpis errore ignorantiae, quae cuncta etiam post mortem gravant si adhuc in vita hac positis minime fuerint relaxata. |
| 14 | Hoc autem sciendum est, quia illic saltem de minimis nil quisque purgationis obtinebit, nisi bonis hoc actibus in hac adhuc vita positus, ut illic obtineat promereatur. |
| 15 | Aut facite arborem bonam et fructum eius bonum; aut facite arborem malam et fructum eius malum; ex fructu siquidem arbor agnoscitur. |
| 16 | Constringit eos syllogismo, quem Graeci vocant Apciton [Aphucton], nos autem inevitabilem possumus appellare, qui interrogatos hinc inde concludit, et utroque cornu premit. |
| 17 | Si inquit, diabolus est malus bona opera facere non potest, si autem bona sunt quae facta cernitis, sequitur ut non sit diabolus qui ea facit: neque enim fieri potest, ut ex malo bonum, aut ex bono oriatur malum. |
| 18 | Progenies viperarum, quomodo potestis bona loqui cum sitis mali? Progenies viperarum eos dicit, quia diaboli filios eos appellat: in tantum enim quis filius eius est, in quantum eum peccando imitatur. |
| 19 | Quod enim dicit quomodo potestis bona loqui, cum sitis mali? ostendit illos arborem malam, et tales adferre fructus blasphemia redundantes, qualia habebant semina diaboli. |
| 20 | Ex abundantia enim cordis os loquitur. |
| 21 | Humanum quidem iudicium saepe fallit, quia cor proximi nescit, nisi ex ore et opere pensare: Dominus autem ipsum opus et sermones nostros, quos cordis os loquitur iudicat, qui ex qua intentione promantur verba non ignorat. |
| 22 | Bonus homo de bono thesauro profert bona; et malus homo de malo thesauro profert mala. |
| 23 | Thesaurus cordis, intentio est cogitationis, ex qua proventum operis aeternus arbiter iudicat, unde fit plerumque ut minora bona, nonnulli maiore coelestis gratiae mercede operentur; videlicet propter intentionem cordis, qua maiora voluerant patrare bona si possent; alii maiora virtutum opera ostentantes, ob incuriam cordis tepidi, minora a Domino praemia sortiantur. |
| 24 | Sed in hoc loco vel ipsos Iudaeos Dominus blasphemantes ostendit, de quali thesauro, hoc est, de abscondito cordis blasphemiam proferant, vel cum superiori quaestione haeret sententia, quod quomodo non possit bonus homo proferre mala, nec malus bona opera facere: sic non possit Christus mala, diabolus bona opera facere. |
| 25 | Dico autem vobis quoniam omne verbum otiosum quod locuti fuerint homines, reddent rationem de eo in die iudicii. |
| 26 | Hoc quoque haeret cum superioribus et est sensus: Si otiosum verbum, quod nequaquam aedificat audientes, non absque periculo eius qui loquitur profertur, et in die iudicii redditurus est unusquisque rationem sermonum suorum, quanto magis vos qui opera Spiritus sancti calumniamini et dicitis me in Belsebub principe daemoniorum eiicere daemonia, reddituri estis rationem calumniae vestrae? Otiosum verbum est quod sine utilitate et loquentis dicitur et audientis, hoc est si omissa ratione de rebus frivolis loquamur et fabulas narremus antiquas. |
| 27 | Caeterum qui scurrilitatem replicat, cachinnis ora dissolvit, et aliquid profert turpitudinis: hic non otiosi sermonis, sed criminosi tenebitur reus. |
| 28 | Ex verbis tuis iustificaberis, et ex verbis tuis condemnaberis. |
| 29 | Ex praecedentibus adhuc pendet sententia ubi ait: Ex abundantia enim cordis os loquitur. |
| 30 | Ex malis verbis dubium non est quod damnetur homo a Deo, qui ea protulerit. |
| 31 | Iustificari autem ex bonis verbis nullo modo poterit, nisi de intimo cordis ea recta intentione proferat. |
| 32 | Bona autem etiamsi sint, et non recto studio fuerint prolata, iustificare non poterunt loquentem: sicut nec Caiphas in prophetando iustus inventus est, qui dixit: Expedit ut unus moriatur homo pro populo, et non tota gens pereat. |
| 33 | Illa ergo verba iustificant loquentem, qui bonum quod ore profert, medullitus corde retinet et intentione sana profert, in verborum enim pondere probatio consistit vitae humanae, quia, ut Salomon ait, mors et vita in manibus linguae: et qui custodit os suum custodit ab angustiis animam suam. |
| 34 | Qui autem inconsideratus est ad loquendum sentiet mala. |