monumenta.ch > Hrabanus Maurus > HOMILIA CXLVI. IN EODEM FESTO. Lectio sancti Evangelii secundum Matthaeum. > HOMILIA CXLV. IN VIGILIA SANCTI LAURENTII. Lectio libri Ecclesiastici. > HOMILIA CXLII. FERIA IV. Lectio Epistolae B. Pauli apostoli ad Corinthios.
Hrabanus Maurus, Homiliae, II. HOMILIAE IN EVANGELIA ET EPISTOLAS., , HOMILIA CXLI ITEM UT SUPRA. Lectio sancti Evangelii secundum Lucam. <<<     >>> HOMILIA CXLIII. ITEM FERIA IV. Lectio sancti Evangelii secundum Matthaeum.

Hrabanus Maurus, Homiliae, II. HOMILIAE IN EVANGELIA ET..., HOMILIA CXLII. FERIA IV. Lectio Epistolae B. Pauli apostoli ad Corinthios.

1 Fratres, nescitis quia corpora vestra membra Christi sunt, etc. Corpora nostra membra Christi sunt, sed in novo homine, qui secundum Deum creatus est, quia ipse est caput Ecclesiae.
2 Tollens ergo membra Christi, faciam membra meretricis? Absit.
3 Quia meretrici adhaerentia membra desinunt esse membra Christi.
4 An nescitis quia qui adhaeret meretrici, unum corpus sit? Hoc dicit, quia qui contaminationi se admiscet, unum fit cum eo, cui se admiscet; fornicatio enim ambos unum facit ut quomodo in natura sic et in macula unum sint.
5 Erunt (inquit), duo in carne una.
6 Manifestum est, ut quia mulier de viro est, ambo in carne unum sint.
7 Qui autem adhaeret Domino, unus spiritus est.
8 Quoniam in bene agentibus spiritus Dei est communis cum Deo et hominibus.
9 Cum sic dicitur unum ut non addatur, quid unum, et plura unum dicuntur, eadem natura atque essentia non dissidens, neque dissentiens significatur; cum vero additur quid unum, potest aliquid significari ex pluribus unum factum quamvis diversis natura, sicut anima et corpus non sunt utique unum, quid enim tam diversum? nisi addatur aut subintelligatur quid unum, id est, unus homo, aut unum animal; inde Apostolus qui adhaeret meretrici, inquit, unum corpus est, non dixit unum sunt aut unum est, sed addidit corpus, tanquam ex duobus diversis masculino et feminino unum corpus adiectione compositum.
10 Et qui adhaeret Domino, inquit, unus spiritus est, non dixit, qui adhaeret Domino unum est, aut unum sunt, sed addidit spiritus: Diversus enim natura spiritus hominis et spiritus Dei, sed inhaerendo fit unus spiritus ex diversis duobus, ita ut sine humano spiritu beatus sit Dei spiritus perfectus, beatus autem hominis spiritus non nisi cum Deo.
11 Quamobrem sive ita dicatur Deus de Deo, ut et singulis hoc nomen conveniat, non tamen ut ambo simul duo dii, sed unus Deus sit.
12 Ita enim sibi cohaerent; quod etiam in distantibus diversisque substantiis fieri Apostolus testis est.
13 Nam et solus Domini spiritus, spiritus est, et solus hominis spiritus utique spiritus est, tamen si haereat Domino, unus spiritus est.
14 Quanto magis ibi, ubi est omnino inseparabilis atque aeterna connexio? Sic ordinata est mens naturarum ordine, non locorum, ut supra illam non sit, nisi Deus, denique cum illi penitus adhaeserit unus erit spiritus, cui rei attestatur Apostolus dicens, Qui autem adhaeret Domino unus spiritus est, accedente quidem ista ad participationem naturae, veritatis et beatitudinis illius, non tamen crescente illo in natura veritatis beatitudine sua; in illa itaque natura cui feliciter inhaeserit immutabile videbit omne, quod viderit, tunc sicut ei divina Scriptura promittit, satiabitur in bonis desiderium eius, in immutabilibus, hoc est, ipsa trinitate Deo suo, cuius imago est, et ne uspiam deinceps violetur, erit in abscondito vultus eius, tanta ubertate eius impleta, ut eam nunquam peccare delectet.
15 Fugite fornicationem.
16 Recte fugiendam monet fornicationem, per quam filii Dei fiunt filii diaboli.
17 Omne peccatum quodcunque fecerit homo, extra corpus est: qui autem fornicatur, in corpus suum peccat.
18 Ostendit fornicationem gravissimum esse peccatum, quia ex hoc omne deperit corpus, in caeteris autem peccatis portio perit, non totum.
19 Totum enim corpus vir est et mulier, quia portio viri est mulier, quicunque enim aliud peccatum admiserit extra se peccat: fornicarius vero in carnem suam peccat.
20 Age si laqueo vitam finiat, aut ferro se trucidet, non in corpus suum videtur peccare? non in corpus suum peccat, sed in animam cui vim facit, fornicari autem corporale delictum est, quod et corpus contingit et animam, non enim sine desiderio carnis, quia habet et caro proprium motum, anima concupiscit, ut peccet in carnem, quamvis sine anima nihil possit per id quod in carnem quae ex se est peccat.
21 Ad originem enim retulit, in corpus suum dicitur peccare, ut desinat a fornicatione, quasi sibi parcens.
22 Novatiano tamen hic is qui fornicatur non in corpus suum videtur peccare sed in Christi.
23 Aliter enim pronuntiat hoc, ut etiam illum qui fornicatur in Spiritum sanctum dicat peccare, propter causam qua scissus est ab Ecclesia.
24 Hoc nulla ratione astrui potest, corpus enim Christi non est unus aut duo Christiani, sed omnes, singuli autem membra sunt.
25 Quomodo ergo qui fornicatur in Christi corpus peccat, cum non omnes contaminet? Quod si ita esset, ut Novatiano videtur, caetera omnia peccata extra Deum essent, et sola fornicatio peccatum esset in Deum.
26 Etiam qui vadit ad idola non peccat in Deum, nec qui negat in persecutione, quia omne peccatum quodcunque fecerit homo, extra corpus Christi est, sicut illi videtur.
27 Si autem et hoc aliter voluerit pronuntiare, ut neget aliquod extra corpus esse peccatum, cogetur dicere quia omnis quicunque quodcumque peccatum fecerit, in Deum peccat, et in Spiritum sanctum, ut et fur et periurus, et mendax in Spiritum sanctum, peccare dicatur, quomodo est illud quod ait Dominus, quia omnia peccata et blasphemiae remittentur hominibus, qui autem peccaverit in Spiritum sanctum non remittetur ei neque hic neque in futuro.
28 Apparet utique exceptis peccatis caeteris aliud esse peccatum, quod peccatum dicitur in Spiritum sanctum.
29 Quibusdam iterum videtur quia qui fornicatur ideo in corpus suum dicitur peccare, quia Ecclesiae membrum est, et se contaminans in Ecclesiam peccat, cuius membrum est.
30 Quia ergo Ecclesiae membrum est, dicendum est illi cum fornicatur, quia non sibi sed in Ecclesiam peccat.
31 Porro autem dicit Apostolus quia qui fornicatur per id quod in portionem suam deliquit, in corpus suum peccat.
32 An nescitis, inquit, quoniam qui adhaeret meretrici unum corpus est? erunt enim, inquit, duo in carne una.
33 Nunquid posset hoc dici de aliis atque aliis quibusque facineribus hominum? liberum est enim animo humano in aliis quibusque sceleribus et unum aliquid eorum operari, et eo ipso tempore alibi cogitatione distendi, in fornicationis autem ipso opere ac tempore non licet animo ad aliud aliquid cogitandum liberum esse, sic enim totus homo absorbetur ab ipso, et in ipso corpore, ut iam dici non possit ipse animus suus esse, sed simul totus homo dici possit, quod caro sit, et spiritus vadens, et non rediens.
34 Sic ergo possumus intelligere quia omne peccatum quodcunque fecerit homo extra corpus est, qui autem fornicatur in corpus proprium peccat, ut videatur Apostolus in tantum exaggerare voluisse fornicationis malum, ut in comparatione huius caetera extra corpus habenda esse dixerit, quaecunque peccata, et solo hoc tantummodo fornicationis malo in corpus proprium peccare dixerit, quia maiore libidinis ardore quo superior nullus est, voluptas ipsius corporis tenet servum efficitque captivum.
35 Ait an nescitis corpora vestra templum Dei? dixit, hic templum Spiritus sancti quem habetis a Deo; superius templum Dei dixit, hic templum Spiritus sancti quia in substantia, hoc est spiritus, quod Deus.
36 Hoc idcirco dixit ut corpora nostra incontaminata servemus, ut possit illic Spiritus sanctus habitare.
37 Et non estis vestri, empti enim estis pretio magno.
38 Manifestum est, qui emptus est, non est sui arbitrii, sed eius a quo emptus est, ut non suam, sed illius faciat voluntatem.
39 Et quia chare empti sumus propensius Deo nostro servire debemus, ne offensus a qua nos redemit morti nos reddat, quam enim charissimo pretio nos emit ut sanguinem suum daret pro nobis! Clarificate et portate Deum in corpore vestro.
40 Hoc est clarificate et portate Deum in corpore, ut secundum legem eius ambulemus, per legem enim suam ipse videtur in nobis; portate, inquit, Deum, hoc est, imaginem Dei in rebus bene gestis ostendite.
41 Duo sunt peccata et duo genera peccatorum, aut enim in Deum homo peccat, aut in hominem.
42 Peccatur autem in Deum etiam corrumpendo templum eius in te, etenim Dominus redemit te sanguine Filii sui quanquam et antequam redimereris, cuius eras, nisi eius qui condidit omnia? Peculiariter tamen quodammodo habere voluit redemptum sanguine filii sui.
43 Non estis, inquit, vestri, empti enim estis pretio magno, glorificate et portate Dominum in corpore vestro, Ergo ille a quo redemptus es efficit te domum suam.
44 Nunquid tu vis domum tuam everti? si nec Deus suam, hoc est, te ipsum? Si tibi non parcis propter te ipsum, parce tibi vel propter Deum, qui te fecit templum suum, templum enim Dei sanctum est quod estis vos, et qui templum Dei violaverit, disperdet illum Deus.
45 Ideo necesse est ut studeat unusquisque mundare cor suum ab omni concupiscentia mala, et vitam suam ab omni sorde peccatorum et opere nefario, quatenus mereatur in se habitatorem habere Deum; qui in unitate et Trinitate perfecta omnipotens Deus regnat per omnia saeculorum.
46 Amen.
Hrabanus Maurus HOME



Hrabanus Maurus, Homiliae, II. HOMILIAE IN EVANGELIA ET EPISTOLAS., , HOMILIA CXLI ITEM UT SUPRA. Lectio sancti Evangelii secundum Lucam. <<<     >>> HOMILIA CXLIII. ITEM FERIA IV. Lectio sancti Evangelii secundum Matthaeum.
monumenta.ch > Hrabanus Maurus > HOMILIA CXLVI. IN EODEM FESTO. Lectio sancti Evangelii secundum Matthaeum. > HOMILIA CXLV. IN VIGILIA SANCTI LAURENTII. Lectio libri Ecclesiastici. > HOMILIA CXLII. FERIA IV. Lectio Epistolae B. Pauli apostoli ad Corinthios.