Hrabanus Maurus, Homiliae, II. HOMILIAE IN EVANGELIA ET..., HOMILIA CXLI ITEM UT SUPRA. Lectio sancti Evangelii secundum Lucam.
| 1 | In illo tempore, duo homines ascenderunt in templum ut orarent: unus Pharisaeus et alter publicanus, etc. Publicanus humiliter orans ad illa praefatae viduae, hoc est Ecclesiae membra pertinet, de quibus supra dicitur, Deus autem faciet vindictam electorum suorum clamantium ad se. |
| 2 | Pharisaeus autem merita iactans, ad ea, de quibus terribilis in conclusione sententia subditur, verumtamen filius hominis veniens putas inveniet fidem in terra? Pharisaeus stans, haec apud se orabat dicens: Deus, gratias ago tibi quia non sum sicut caeteri hominum, raptores, iniusti, adulteri: velut etiam hic publicanus. |
| 3 | Quatuor sunt species quibus omnis tumor arrogantium demonstratur, vel cum bonum a semetipsis habere se existimant; aut si sibi datum desuper credunt pro suis se hoc accepisse meritis putant, aut certe iactant se habere quod non habent, aut despectis caeteris singulariter videri appetunt habere, quod habent, quia Pharisaeus iste iactantiae peste laborasse deprehenditur, qui idcirco de templo absque iustificatione descendit, quia bonorum operum merita sibi quasi singulariter tribuens, oranti publicano se praetulit. |
| 4 | Ieiuno bis in sabbato: decimas do omnium quae possideo. |
| 5 | Ezechiel propheta de ostensis sibi coeli animalibus scribit, et totum corpus plenum erat oculis in circuitu ipsorum quatuor. |
| 6 | Corpora quippe animalium idcirco plena oculis describuntur, quia sanctorum actio ab omni parte circumspecta est, bona desiderabiliter praevidens, mala solerter cavens, sed nos saepe dum aliis rebus intendimus, fit, ut alia negligamus, ibi procul dubio oculum non habemus. |
| 7 | Nam ecce Pharisaeus ad exhibendam abstinentiam, ad implendam misericordiam, ad referendas Deo gratias oculum habuerat, sed ad humilitatis custodiam non habebat, et quid prodest, quod contra hostium insidias pene tota civitas caute custoditur, si unum foramen apertum relinquitur, unde ab hostibus intretur? Et publicanus, a longe stans, nolebat nec oculos ad coelum levare; sed percutiebat pectus suum, dicens: Deus, propitius esto mihi peccatori. |
| 8 | Amen dico vobis, descendit hic iustificatus in domum suam ab illo. |
| 9 | Quantam veniae fiduciam digne poenitentibus praebet quod publicanus qui reatum suae nequitiae perfecte cognovit, flevit, confessus est, etsi iniustus ad templum venit, iustificatus a templo rediit! Typice autem Pharisaeus Iudaeorum est populus qui ex iustificationibus legis extollit merita sua; publicanus vero gentilis est, qui longe a Deo positus confitetur peccata sua: quorum unus superbiendo recessit humiliatus, alter lamentando appropinquare meruit exaltatus. |
| 10 | Quia omnis, qui se exaltat, humiliabitur; et qui se humiliat, exaltabitur. |
| 11 | Et de utroque populo praefato, et de omni superbo vel humili recte potest intelligi, sicut et illud quod alibi legimus, Ante ruinam exaltatur cor, et ante gloriam humiliatur; quapropter et de verbis elati Pharisaei, quibus humiliari meruit, possumus ex diverso formam humilitatis qua sublimemur assumere, ut sicut ille consideratis et peiorum vitiis, et suis virtutibus, est elatus ad ruinam, ita nos non nostra solum pigritia, sed et meliorum virtutibus inspectis, humiliemur ad gloriam, quatenus unusquisque nostrum haec apud se supplex ac submissus obsecret, Deus omnipotens miserere supplici tuo, quia non sum, sicut innumeri servi tui contemptu saeculi sublimes, iustitiae merito gloriosi, castitatis laude angelici, velut etiam multi illorum qui post flagitia publica poenitendo tibi meruerunt esse devoti; qui etiam si quid boni tua gratia largiente fecero quo fine hoc faciam, quave a te districtione pensetur ignoro, quia, ut Scriptura dicit, iudicia Dei sunt abyssus multae, hic enim novit omnia, et non est quidquam absconditum coram oculis eius, ipse enim solus vivit, et regnat Deus per omnia saecula saeculorum. |
| 12 | Amen. |