Hrabanus Maurus, Homiliae, II. HOMILIAE IN EVANGELIA ET..., HOMILIA CXXXIX. FERIA VI. Lectio sancti Evangelii secundum Lucam.
| 1 | In illo tempore dixit Iesus discipulis suis: Attendite vobis, ne forte graventur corda vestra in crapula, et ebrietate, et curis huius vitae, et superveniat in vos dies illa: tanquam laqueus enim superveniet in omnes qui sedent super faciem omnis terrae, etc. O stulta praesumptio cordis humani, cum lamentabilem finem cupiditatis, ebrietatis et crapulae nec ipso iudice contestante praevideat, sed edictum regis aeterni more servi nequam postquam didicerit spernat! Et certe si quis nobis peritus ac sapiens medicus ita praeciperet: Attendite, inquiens, vobis, ne quis verbi gratia de illius et illius herbae succo avidius sumat, quod si fecerit repentinus ei superveniet interitus, quanto quisque studio praemonentis medici mandata servaret, ne videlicet vetitum gustando periret. |
| 2 | At nunc animarum simul et corporum salvator ac Dominus iubet ebrietatis herbam et crapulae vitandam, nec non curarum saecularium, velut mortiferos succos esse cavendos, et quanti tamen nostrum his non solum sauciari, sed et etiam consumi non timent! Nulla credo alia causa nisi quia fidem quam medicis praebent, dictis Domini praebere contemnunt. |
| 3 | Si enim credidissent, credendo utique timerent, timendo autem impendens periculum caverent; sed illi e contra torpendo, quam iuste dictum sit probant, Filius hominis veniens putas inveniet fidem in terra? Vigilate itaque omni tempore orantes, ut digni habeamini fugere ista omnia quae futura sunt, et stare ante filium hominis. |
| 4 | Qui ante filium hominis stare, eique iuxta Apocalypsim Ioannis die noctuque in templo eius servire desiderat, nec ab eius aspectibus in ignem aeternum maledictus abiici: non solum ab illecebris saecularibus castigari sed et orare et vigilare, et hoc non certis quibusdam diebus sed omni tempore facere debet, Iuxta quod Psalmista ait: Benedicam Dominum in omni tempore, semper laus eius in ore meo. |
| 5 | Sic namque merebitur habitare in domo Domini et in saeculum saeculi laudare eum. |
| 6 | Praestante ipso Redemptore et Salvatore generis humani Domino videlicet nostro Iesu Christo qui cum Patre et Spiritu sancto in unitate perfecta regnat in sempiterna saecula. |
| 7 | Amen. |