Hrabanus Maurus, Homiliae, II. HOMILIAE IN EVANGELIA ET..., HOMILIA CXXXVIII. ITEM FERIA IV. Lectio sancti Evangelii secundum Lucam.
| 1 | In illo tempore, respondens Iesus discipulis suis dixit: Cum videritis circumdari ab exercitu Ierusalem, tunc scitote quia appropinquabit desolatio eius, etc. Hactenus ea quae per quadraginta annos necdum fine veniente futura erant, hinc ipse finis desolationis, quae a Romano exercitu facta est, Domini verbis exponitur. |
| 2 | Tunc qui in Iudaea sunt fugiant in montes. |
| 3 | Ecclesiastica narrat historia, cunctos qui in Iudaea erant Christianos imminente Hierosolymorum excidio commonitos a Domino loco decessisse, et trans Iordanem in civitate quadam Pella nomine donec desolatio Iudaeae compleretur habitasse. |
| 4 | Et qui in medio eius, discedant: et qui in regionibus, non intrent eam. |
| 5 | Quia dies ultionis hi sunt, ut impleantur omnia quae scripta sunt. |
| 6 | Videtur quidem ad congruam pertinere admonitionem ut qui extra sunt, non in eam intrent. |
| 7 | Qui autem in medio sunt quomodo discedent ab exercitu iam civitate circumdata? nisi forte quod praemisit, tunc, id est, tunc qui in Iudaea sunt fugiant, non ad ipsum tempus obsidionis, sed ad proximum ante obsidionem tempus, cum se primo miles Romanus per Galilaeae vel Samariae fines coepisset diffundere pertinere dicamus, ut tunc fugere quisque, cum fugere adhuc tempus esset, acceleraret. |
| 8 | Dies autem ultionis hi sunt, Dominici videlicet sanguinis ultionem petentes. |
| 9 | Vae autem praegnantibus et nutrientibus in illis diebus. |
| 10 | Vae praesente captivitate praegnantibus et nutrientibus sive mammantibus, ut quidam interpretantur, quarum vel uteri et manus filiorum sarcinae praegravatae fugae necessitatem non minimum impediunt; lege Regum historiam, ubi uxor Ionathae malum captivitatis propera fuga vitando, lapso suo filio, perpetuo illum claudum recepit. |
| 11 | Erit enim presuras magna super terram, et ira populo huic. |
| 12 | Haec pressura et ira populo illi usque hodie per omnes gentes disperso individua comes adhaeret, non tamen in aeternum adhaesura credenda est: nam postquam ordinem eiusdem pressurae vel irae Dominus ostendit dicens, Et cadent in ore gladii, et captivi ducentur in omnes gentes, et Ierusalem calcabitur a gentibus, protinus iuxta Prophetiam, quae canit, in ira misericordiae memor eris, subiunxit, atque ait: Donec impleantur tempora nationum. |
| 13 | Tempora quippe nationum illa sunt, quae commemorat Apostolus dicens, quia coecitas ex parte facta est in Israel donec plenitudo gentium introiret et sic omnis Israel salvus fieret, qui cum promissa salute fuerit potitus, patrium quoque rediturus ad solum, et metropolis quondam suae possessionem atque inhabitationem speratur, quia non in perpetuum sed donec tempora nationum impleantur, ira premendus esse narratur. |
| 14 | Quid autem, impletis nationum temporibus, et sic omni Israel salvato sequatur, Dominus ex ordine manifestat. |
| 15 | Nam et de hoc secundum Matthaeum discipuli interrogantes, non solum templi evertendi tempus, sed et signum adventus eius, et consummationis saeculi, quaerebant. |
| 16 | Et erunt signa in sole, et luna, et stellis, et in terris pressura gentium prae confusione sonitus maris et fluctuum. |
| 17 | Quia ergo sicut Dominus in sequentibus intimat apparente universali iudicio coelum et terra transibunt, et sicut in Ioannis Apocalypsi legimus, mare iam non erit, merito eodem incumbente iudicio sonitus maris et fluctuum confunditur, terrarum orbis prementibus se invicem colonis inficitur, maxima coeli luminaria percussis horrore novo radiis turbatam faciem velant, et quomodo impulsae ad casum arbores fragores motusque sui praemittere solent indicia, sic termino appropiante quasi paventia nutant ac trement elementa. |
| 18 | Ergo quod ait Matthaeus, Sol obscurabitur et luna non dabit lumen suum, et stellae cadent de coelo, ipsam iudicii praesentiam significat, quando apparente verae gloria lucis omnia mundi lumina tenebris umbrisque comparantur. |
| 19 | Quod vero dicit Lucas, erunt signa in sole et luna et stellis, praecursores vicini eiusdem iudicii quasi nuntios indicat. |
| 20 | E quibus est illud prophetae, sol vertetur in tenebras et luna in sanguinem antequam veniat dies Domini magnus et manifestus. |
| 21 | Item quod Lucas ait, et in terris pressura gentium, ipsum esse reor quod Antichristi tempora describens Matthaeus dicit: Erit enim tunc tribulatio magna, qualis non fuit ab initio mundi usque modo nec fiet. |
| 22 | Quod autem Lucas subiungit, Prae confusione sonitus maris et fluctuum, praeco est illius, quod inter caetera mutabilia saeculi Ioannes mare abiturum conspexit. |
| 23 | Arescentibus hominibus prae timore et exspectatione quae supervenient universo orbi. |
| 24 | Credo ipsum iudicis adventum hac sententia designari quando iuxta alterius loci parabolam omnes, hoc est prudentes et fatuae virgines insolito clamore suscitatae lampades ornant, idem sua secum opera numerant, pro quibus maximo cum timore iam iamque instantem aeterni discriminis exspectant eventum. |
| 25 | Nam eatenus absque ullo timore iudicis universus pene orbis acturus est, Apostolo attestante, qui ait: Cum enim dixerint pax et securitas, tunc repentinus eis superveniet interitus. |
| 26 | Tunc itaque superveniente universo orbi timore et exspectatione districti examinis, multi qui in hoc mundo florere videbantur, cum se sine fructu conspexerint, arescent. |
| 27 | Tunc fides quae sine operibus viruerat, probante se iusti iudicis igne marcescet, quia fides sine operibus mortua est in semetipsa. |
| 28 | Reddet enim tunc iudex vivorum et mortuorum Dominus noster Iesus Christus unicuique secundum opera sua. |