monumenta.ch > Hrabanus Maurus > HOMILIA CXXIII. ITEM FERIA IV. Lectio sancti Evangelii secundum Matthaeum. > LXXX. AD CRISPAM. > . . . > HOMILIA CXLI ITEM UT SUPRA. Lectio sancti Evangelii secundum Lucam. > HOMILIA CXXXV. DOMINICA XI POST PENTECOSTEN. Lectio Epistolae B. Pauli ad Corinthios.
Hrabanus Maurus, Homiliae, II. HOMILIAE IN EVANGELIA ET EPISTOLAS., , HOMILIA CXXXIV. FERIA VI. Lectio sancti Evangelii secundum Lucam. <<<     >>> HOMILIA CXXXVI. IN EODEM FESTO. Lectio sancti Evangelii secundum Lucam.

Hrabanus Maurus, Homiliae, II. HOMILIAE IN EVANGELIA ET..., HOMILIA CXXXV. DOMINICA XI POST PENTECOSTEN. Lectio Epistolae B. Pauli ad Corinthios.

1 Fratres, scitis quoniam cum gentes essetis, ad simulacra muta prout ducebamini euntes.
2 Ideo notum vobis facio quod nemo in Spiritu Dei loquens, dicit anathema Iesu, etc. De divinis charismatibus et de distributione donorum Spiritus sancti, quae omnipotens Deus per Spiritum suum sanctum fidelibus suis dispensat Paulus apostolus breviter disputans ait, ut in praesenti lectione audistis: Scitis enim quoniam cum gentes essetis, ad simulacra muta prout ducebamini euntes: hoc est, antequam verae fidei rationem cognovissetis, et ante agnitionem filii Dei idola muta et vana colebatis.
3 Ideo notum vobis facio quod nemo in Spiritu Dei loquens, dicit anathema Iesu.
4 Optat Apostolus ut iam irrationabiles immobilesque non sitis, cum religione enim et mores notare debetis, et noscere fidei rationem.
5 Et nemo potest dicere, Dominus Iesus, nisi in Spiritu sancto.
6 Quomodo enim operarios iniquitatis Dominus non agnoscit, quamvis virtutes operentur, ita et Christus eos non cognoscit qui eum Dominum Iesum, tantum voce, non rectis operibus confitentur.
7 Ut ipse ait: Non omnis qui dicit mihi, Domine Domine, intrabit in regnum coelorum: sed qui facit voluntatem Patris mei, qui in coelis est, ipse intrabit in regnum coelorum.
8 Divisiones vero gratiarum sunt, idem autem Spiritus; et divisiones ministrationum sunt, idem autem Dominus; et divisiones operationum sunt, idem vero Deus, qui operatur omnia in omnibus.
9 Hic vult ostendere gratias Spiritus sancti multas esse, ac divisas: non ipsam divinam substantiam esse divisam, unde ipsae gratiae largiuntur.
10 Dicendo enim semper idem omnia se dicere de Spiritu sancto declarat: unde subditur, haec autem omnia operatur unus atque idem Spiritus.
11 Manifesta est enim praedicatio unius Deitatis uniusque substantiae Patris et Filii et Spiritus sancti, qui sua potestate Dominus Deus singulis quibusque prout vult gratiarum dona largitur.
12 Unicuique autem datur manifestatio Spiritus ad utilitatem.
13 Ut appareat illum Spiritum sanctum accepisse, ut increduli credant, et credentes firmentur.
14 Alii quidem datur per Spiritum sermo sapientiae.
15 Sapientiae sermo est, sapienter et aperte ac rationaliter loqui et posse disserere vel docere quod noverit.
16 Sane qui ex dono habet sapientiam, sine suo conatu loquitur et labore, et nemo potest illi resistere.
17 Sequitur: Alii autem sermo scientiae secundum eumdem Spiritum.
18 Ut sciat legis mysteria explanare, et de praeteritis etiam cognoscere.
19 Alteri fides in eodem Spiritu.
20 Quia alii veracior atque perspicacior intellectus datur ad fidem.
21 Alii gratia sanitatum in uno Spiritu.
22 Per ipsum datur Spiritum sanctum ut curare possit aegrotos.
23 Alii prophetia.
24 Et futura praedicant.
25 Alii discretio spirituum.
26 Ut quali quis spiritu veniat, vel loquatur intelligat.
27 Alii genera linguarum.
28 Ut multis ac diversis linguis valeat loqui.
29 Alii interpretatio sermonum.
30 Ut quod alii diversis loquuntur linguis, is per donum sancti Spiritus possit interpretari alius ad notitiam.
31 Haec autem omnia operatur unus atque idem Spiritus, dividens singulis prout vult.
32 Bene de eodem Spiritu scriptum est: ille vos docebit omnia, et suggeret vobis omnia quaecunque dixero vobis.
33 Bonus igitur magister est, idem paracletus Spiritus, qui omnia nos docet, quae Christus docere promisit.
34 Hoc quoque non solum die Pentecostes, hoc est, in adventu Spiritus sancti celebrare debemus, sed ita necesse est agamus, ut quotidie eum ad nos castis operibus et castis pectoribus invitemus.
35 Ita enim puri atque purgatis sensibus et cogitationibus esse debemus: ita nos oportet ori et cordi adhibere custodiam, ut nos dignos semper eius visitatione et illuminatione faciamus, ut videamur liberi esse ab omni immunditia cogitationum, quia, ut dixi, perversae cogitationes separant a Deo.
36 Studeamus liberi esse ab omni obtrectatione, omnique malitia, quia in malevolam animam non ingreditur sapientia, nec habitat in corpore subdito peccatis.
37 Per iram ac superbiam animae negligentium Spiritus sancti custodia et protectione nudantur.
38 Non ergo per huiusmodi passiones contristemus Spiritum sanctum, sed potius eum ad sedem cordis nostri per gratiam humilitatis et pacis ac mansuetudinis evocemus, ac laetificemus eum operibus nostris, ut emundati penitus ac purificati habitaculum Dei efficiamur, et Spiritus sanctus, qui descendisse die octava legitur, in nobis semper esse dignetur.
39 Praestante Domino nostro Iesu Christo, cui est cum aeterno Patre et eodem Spiritu sancto honor et gloria in saecula saeculorum.
40 Amen.
Hrabanus Maurus HOME



Hrabanus Maurus, Homiliae, II. HOMILIAE IN EVANGELIA ET EPISTOLAS., , HOMILIA CXXXIV. FERIA VI. Lectio sancti Evangelii secundum Lucam. <<<     >>> HOMILIA CXXXVI. IN EODEM FESTO. Lectio sancti Evangelii secundum Lucam.
monumenta.ch > Hrabanus Maurus > HOMILIA CXXIII. ITEM FERIA IV. Lectio sancti Evangelii secundum Matthaeum. > LXXX. AD CRISPAM. > . . . > HOMILIA CXLI ITEM UT SUPRA. Lectio sancti Evangelii secundum Lucam. > HOMILIA CXXXV. DOMINICA XI POST PENTECOSTEN. Lectio Epistolae B. Pauli ad Corinthios.