Hrabanus Maurus, Homiliae, II. HOMILIAE IN EVANGELIA ET..., HOMILIA CXXXIV. FERIA VI. Lectio sancti Evangelii secundum Lucam.
| 1 | In illo tempore, rogavit Iesum quidam Pharisaeus ut pranderet apud se, et ingressus recubuit. |
| 2 | Pharisaeus autem coepit intra se reputans dicere, quare non baptizatus esset ante prandium, etc. Causam Pharisaei cogitationis Evangelista Marcus aperuit dicens: Pharisaei enim et omnes Iudaei nisi crebro manus lavent non manducant, tenentes traditionem seniorum, et a foro venientes nisi baptizentur non comedunt. |
| 3 | Et ait Iesus ad illum: Nunc vos, Pharisaei, quid deforis est calicis et catini mundatis, quod autem intus est vestrum, plenum est rapina et iniquitate. |
| 4 | Et Marcus quidem refert eos baptismata calicum et urceorum lectorumque et aeramentorum observare solitos, sed magis sub nomine vasorum, ipsi mendacii et simulationis arguuntur, quod aliud ostendant hominibus foris, aliud domi agant, formam pietatis habentes extrinsecus, sed intus vitiorum sorde deformes, vult enim Dominus explicare latius, quae supra breviter de mundando cordis oculo protulerat. |
| 5 | Stulti, nonne qui fecit quod deforis est, etiam id quod deintus est fecit? Qui, inquit, utraque mundari desiderat. |
| 6 | Hoc contra Manichaeos, qui animam tantum a Deo, carnem vero putant a diabolo creatam, hoc contra illos, qui corporalia peccata, fornicationem videlicet, immunditiam, libidinem, furtum, rapinam, et caetera talia quasi gravissima detestantur, spiritalia vero, quae non minus damnat Apostolus, hoc est, amaritudinem, iram, indignationem, clamorem, blasphemiam, superbiam et avaritiam, quae est idolorum servitus, ut levia contemnunt. |
| 7 | Verumtamen quod superest, date eleemosynam, et ecce omnia munda sunt vobis. |
| 8 | Quod necessario victui et vestimento superest date pauperibus, iuxta quod et Ioannes praecipit: qui habet duas tunicas det non habenti, neque enim ita facienda iubetur eleemosyna ut te ipsum consumas inopia: sed ut tui cura corporis expleta, inopem quantum vales sustentes, vel ita intelligendum, quod superest, quod tam multo scelere praeoccupatis, solum remedium restat dare eleemosynam, qui sermo ad omnia, quae utili miseratione fiunt, valet, non solum enim qui dat esurienti cibum, sitienti potum, nudo vestimentum, peregrinanti hospitium, et caetera huiusmodi; verum etiam, qui dat veniam peccanti, eleemosynam dat, et qui emendat verbere, in quem potestas datur, vel coercet aliqua disciplina, et tamen peccatum eius, quo ab illo laesus aut offensus est, dimittit ex corde, vel orat, ut ei dimittatur, non solum in eo quod dimittit, atque orat, verum etiam in eo, quod corripit, et aliqua emendatoria poena plectit, eleemosynam dat, quia misericordiam praestat. |
| 9 | Multa itaque genera sunt eleemosynarum, quae cum facimus, adiuvamur ut dimittantur nobis nostra peccata, sed ea nihil est maius, qua ex corde dimittimus, quod in nos quisque peccavit. |
| 10 | An vero, quod ait, date eleemosynam et ecce omnia munda sunt vobis, ita intellecturi sumus, ut Pharisaeis non habentibus fidem Christi etiamsi non in eum crediderint, nec renati fuerint ex aqua et Spiritu sancto munda sunt omnia, tantum si eleemosynas dederint, sicut quidam eas dandas putant cum sint immundi omnes, quos non mundat fides Christi, de qua scriptum est: mundans fide corda eorum, et tamen verum est, quod audierant, date eleemosynam, et ecce omnia munda sunt vobis. |
| 11 | Qui enim vult ordinate eleemosynam dare, a se ipso debet incipere et eam sibi primum dare, est enim eleemosyna opus misericordiae, verissimeque dictum est, miserere animae tuae placens Deo, propter hoc renascimur ut Deo placeamus, cui merito displicet quod nascendo contraximus. |
| 12 | Haec est prima eleemosyna, quam nobis dedimus, quoniam nos ipsos miseros per miserantis Dei misericordiam requisivimus. |
| 13 | Propter dilectionis ordinem dictum est, Diliges proximum tuum tanquam te ipsum. |
| 14 | Cum ergo increpasset eos quod forinsecus se lavarent, intus autem rapina et iniquinate pleni essent, admonens quamdam eleemosynam, quam sibi homo debet primitus dare, et interiora mundare; verumtamen, inquit, quod superest date eleemosynam, et ecce omnia munda sunt vobis. |
| 15 | Deinde ut ostenderet quod admonuisset, et quod ipsi facere non curarent, ne illum putarent eorum eleemosynas ignorare: Sed vae vobis, inquit, Pharisaeis. |
| 16 | Tanquam diceret, Ego quidem commonui vos eleemosynam dandam per quam vobis munda sint omnia. |
| 17 | Sed vae vobis, quia decimatis mentham, et rutam, et omne olus. |
| 18 | Has enim novi eleemosynas vestras ne de illis me nunc vos admonuisse arbitremini. |
| 19 | Et praeteritis iudicium et charitatem Dei: qua eleemosyna possetis ab omni inquinamento interiore mundari, ut vobis munda essent et corpora quae lavatis. |
| 20 | Hoc est enim omnia, et interiora scilicet, et exteriora, sicut alibi legitur, Mundate quae intus sunt, et quae foris sunt munda erunt. |
| 21 | Sed ne istas eleemosynas, quae fiunt de fructibus terrae respuisse videretur, Haec autem, inquit, oportet facere, et iudicium, et charitatem Dei, ut et nos veraciter de nostra miseria iudicantes, et Dei charitatem, quam donavit ipse, diligentes, pie recteque vivamus, iustum iudicium eius confitentes, quoniam miseri effecti sumus, de quo dicit Apostolus: Iudicium quidem ex uno in condemnationem, et magnae charitati eius gratias agentes, de qua idem ipse dicit gratiae praedicator: Commendat autem suam charitatem Deus in nobis, quoniam cum adhuc peccatores essemus Christus pro nobis mortuus est. |
| 22 | Haec autem oportuit facere, et illa non omittere, id est, eleemosynas fructuum terrenorum. |
| 23 | Non ergo se fallant qui per eleemosynas, quaslibet largissimas fructuum suorum vel cuiusque pecuniae impunitatem se emere existimant, in facinorum immanitate, ac flagitiorum nequitia permanendo. |
| 24 | Vae vobis Pharisaeis, qui diligitis primas cathedras in synagogis et salutationes in foro. |
| 25 | Vae nobis miseris, ad quos Pharisaeorum vitia transierunt, qui breve et incertum vitae nostrae curriculum quo peccata humiliter plangere debueramus, pro prioratu invicem superbe certando peccatis amplius onerare non metuimus. |
| 26 | Vae vobis, quia estis ut monumenta quae non patent, et homines ambulantes supra, nesciunt. |
| 27 | Et haec superstitionem Pharisaeorum sententia redarguit, quia foris speciem rectae doctrinae praetendant: intus vero quid foeditatis gerant occultent, instar monumentorum quae cum superficiem terrae communis ostendant, intus vermescentium sunt cadaverum plena, de quibus Psalmista cum diceret, sepulcrum patens est guttur eorum, mox, quid dixisset aperuit, adiungens, Linguis suis dolose agebant. |
| 28 | Respondens autem quidam ex legisperitis, ait illi: Magister, haec dicens, etiam nobis contumeliam facis. |
| 29 | Quam misera conscientia, quae audito Dei verbo sibi contumeliam putat fieri, et commemorata poena perfidorum se semper intelligit esse damnandam! Unde mihi meisque similibus unicum suffugium semper est Domino cum Propheta supplicare, Utinam dirigantur viae meae ad custodiendas iustificationes tuas, tunc non confundar dum respicio in omnia mandata tua. |
| 30 | At ille ait: Et vobis legisperitis vae, qui oneratis homines oneribus quae portare non possunt, et ipsi uno digito vestro non tangitis eorum sarcinam. |
| 31 | Non possunt onera legis portari eo modo quo isti legisperiti ea imponebant hominibus, unde recte audivit, quod sarcinas eius uno digito non tangerent, hoc est, ne in minimis quidem eam perficerent, quam se contra mortem [Forte morem] patrum sine fide et gratia Iesu Christi et servare et servandam tradere praesumebant. |
| 32 | Atque ideo iugum Christi suave et sarcinam eius levem, ubi requies est animarum, procul abiicere et exterminare tentabant, cum scriptum sit Iustus ex fide vivit, et apostolus Petrus his, qui credentes ex gentibus circumcidi docebant, protestetur, et dicat, et nunc quid tentatis Deum, imponere iugum super cervicem discipulorum, quod neque patres nostri neque nos potuimus portare, sed per gratiam Domini Iesu credimus salvari quemadmodum et illi. |
| 33 | Qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat Deus per omnia saecula saeculorum. |
| 34 | Amen. |