monumenta.ch > Ausonius > IMMINVTIO. > XXVI. ITEM. > XXIII. EX GRAECO. > PROLOGVS. > PERIANDER CORINTHIVS. > DE EODEM EXEMPLVM. > XVI. AVSONIVS PROBO PRAEFECTO PRAETORIO SAL. > CARMEN A STEPHANO CHARPINO EDITVM. > 2. > XVIIII. AVSONIVS PONTIO PAVLINO CVM ILLE MISISSET POEMATIVM > X. IN ECHO PICTAM. > XXXVIIII. QVODDAM QVASI AENIGMA DE TRIBVS INCESTIS. > LIIII. > > HOMILIA CXXXII. FERIA IV. Lectio Epistolae beati Pauli apostoli ad Romanos.
Hrabanus Maurus, Homiliae, II. HOMILIAE IN EVANGELIA ET EPISTOLAS., , HOMILIA CXXXI. ITEM UT SUPRA. Lectio sancti Evangelii secundum Lucam. <<<     >>> HOMILIA CXXXIII. ITEM FERIA IV. Lectio sancti Evangelii secundum Lucam.

Hrabanus Maurus, Homiliae, II. HOMILIAE IN EVANGELIA ET..., HOMILIA CXXXII. FERIA IV. Lectio Epistolae beati Pauli apostoli ad Romanos.

1 Fratres, nescitis quia cum exhibuistis vos servos ad obediendum, servi estis eius cui obedistis, sive peccati in mortem, sive obeditionis ad iustitiam.
2 Ne aliquid profitentes, aliud faciamus, et cum servi Dei dicimur, gestis servi diaboli inveniamur, praemonet et denuntiat eius nos servos esse cuius voluntatem explemus operibus: et non parum obesse Deum confiteri Dominum, et actibus diabolo famulari.
3 Nam hoc olim Deus denotat et accusat, dicens, Plebs haec labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me; et Dominus ait in Evangelio: Nemo potest duobus dominis servire; et in lege dictum est, Deus non irridetur.
4 Hoc est ergo quod in hoc loco Apostolus docet, quia unusquisque in manu sua habet et in arbitrii potestate, ut aut peccati servus sit, aut iustitiae, ad quamcunque enim partem declinaverit obediens, et cuicunque parere voluerit, haec sibi eum vindicat servum, in quo, ut dixi, absque ulla cunctatione in nobis esse ostendit arbitrii libertatem, in nobis namque est exhibere obedientiam nostram, vel iustitiam vel peccatum.
5 Nemo autem potest duobus simul dominis servire, peccato et iustitiae, aut enim unum odio habebit, peccatum scilicet, et alium amabit, id est, iustitiam.
6 Aut unum patietur, peccatum duntaxat, et alium contemnet, id est, iustitiam.
7 Simile ergo est, et quod dixit Apostolus, servi estis eius, cui obedistis, sive peccati, sive iustitiae.
8 Sed et omnis qui peccatum facit, servus est peccati, ad hoc respicit quamvis non adiecerit, et omnis qui fecerit iustitiam, servus est iustitiae.
9 Quod fortassis putet aliis idcirco subrelictum, ut quasi ex consequentibus debeat intelligi, mihi tamen videtur consulto non additum, neque enim conveniebat dici, quia omnis qui facit iustitiam servus est iustitiae, ut omnis qui facit peccatum servus est peccati: nam et ipse diabolus sine dubio peccati servus est, quippe qui discessit a servitute iustitiae et in conspectu Domini omnipotentis rebellavit, propter quod et apostata appellatus est.
10 Constat ergo ex his sermonibus Pauli, quibus dicit, quia cui vos exhibetis servos ad obediendum servi estis, cui obedistis, sive peccati sive iustitiae, quia sponte nostra ipsi exhibemus nullo cogente vel peccato servire vel iustitiae per obedientiam nostram, et ideo horum semper meminisse debemus, ne inanes querelas in peccati excusatione proferamus, dicentes quia diabolus fecit ut peccator essem, aut naturae necessitas, aut fatalis conditio, aut cursus astrorum; sed audi apertam Pauli sententiam, qua dicit, cui exhibetis vos servos ad obediendum, servi estis eius cui obedistis, sive peccati sive iustitiae.
11 Gratias autem Deo, quod fuistis servi peccati, obedistis autem ex corde in eam formam doctrinae in qua traditi estis.
12 Credentes autem in Christum servi facti sumus iustitiae, eius enim servi dicimur cui obedimus, et quia iustum est obedire Christo, et ipse enim iustitia est, et quae praecepit iusta sunt, idcirco dicit servos nos factos iustitiae, ex corde non ex lege, ut professio nostra animi iudicio promatur, per naturam enim inducti sumus ad fidem non per legem, in qua forma doctrinae, Dei imperio facti sumus, qui finxit naturam, in natura enim habemus ut cognoscamus a quo et per quem et in quo sumus creati.
13 Forma ergo doctrinae est in quam tradidit nos creator naturaliter, hoc est, quod supra dixit, ipsi sibi lex sunt, dum vident naturae suae esse quod credunt, ut quod Iudaeis lex et prophetae praedicarunt de Christo, hoc gentiles ex corde confidant.
14 Hinc refert gratias Domino, quia cum essemus servi peccati obedivimus ex corde credentes in Christum ut serviremus Deo, non per legem Moysi sed per legem naturae.
15 Quod enim dicit gratias Deo, quia fuistis servi peccati, ostendit omnes homines primo servire peccato, sic enim scriptum est, quia non iustus super terram qui faciat bonum et non peccaverit.
16 Primo enim necesse est in omni homine illud compleri quod scriptum est, Sed ubi venit mandatum, peccatum revixit; hoc vero quod sequitur ad paucos dicitur, ad eos qui iam emendantur, quod dicitur: Gratias autem Deo, quia fuistis servi peccati, obedistis autem ex corde in eam formam doctrinae in qua traditi estis.
17 Servi ergo fuimus omnes peccati, sed ubi tradita est nobis forma doctrinae et huic non utcunque, neque solis verbis, sed ex corde, ex animo, ex tota devotione eligimus obedire, liberamur a servitute peccati et efficimur servi iustitiae.
18 Quod autem dixit, formam doctrinae, in qua traditi estis, requirendum puto, quomodo unusquisque tradatur.
19 Invenimus namque, quia eos qui non probantur Deum habere in notitiam, tradat Deus secundum desideria cordis eorum, in immunditiam, ut contumeliis afficiant corpora sua in semetipsis, et alios qui commutaverunt gloriam incorruptibilis Dei tradat in passiones ignominiae, de quibus in locis suis prout potuimus diximus, et hic ergo qui semetipsos exhibent servos iustitiae per obedientiam, Deus tradat ut instituantur et imbuantur, secundum formam iustitiae, movet me etiam hoc, quod non dixit obedistis ex corde doctrinae, in quam traditi estis, sed formam doctrinae posuit: nec puto quod unum esse senserit Apostolus doctrinam et formam doctrinae.
20 Sed mihi videtur quod formam doctrinae minus esse scierit, quam ipsam doctrinam, et nunc quidem in praesenti vita dum in corpore sumus, et aggravat terrenum hoc habitaculum sensum multa cogitantem, formam doctrinae habemus, non ipsam doctrinam, sicut idem Apostolus in aliis dicit: Nunc autem videmus per speculum in aenigmate, ipsa autem doctrina sit, de qua dicit, tunc autem videbimus facie ad faciem.
21 Unde et in praesenti vita puto, quod formam atque umbram virtutum tenere possimus: ipsas vero virtutes tunc cum venerint illa quae perfecta sunt, et ideo iustus nunc magis ut mihi videtur in umbra virtutum quam in ipsis virtutibus vivit.
22 Liberati autem a peccato, servi facti estis iustitiae.
23 Expositio est in his eorum quae superius diximus.
24 Si enim ultra non servietis peccato, certum est quod liberati ab eo servi facti estis iustitiae, sed requiritur, quis est qui liberat a peccato: sine dubio veritatis agnitio.
25 Sic enim dicebat Iesus ad Iudaeos qui crediderunt ei, Si credideritis verbo meo, agnoscetis veritatem, et veritas liberabit vos.
26 Veritas est ergo quae liberat a peccato, et veritatis agnitio; certum est autem quia omnis qui liberatus fuerit a peccato iustitiae serviat.
27 Quod autem dicimus iustitiae serviat, quoniam iustitia una est ex virtutum choro, simile est, ut si diceremus: quia si quis liberatus est a peccato serviet veritati et serviet sapientiae et serviet pudicitiae et serviet pietati.
28 Quae omnia cum caeteris speciebus virtutum, oportet servum Dei, ut in eis bene operando usque in finem perseverans ad vitam perveniat sempiternam, praestante Domino nostro Iesu Christo, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat Deus per omnia saecula saeculorum.
29 Amen.
Hrabanus Maurus HOME



Hrabanus Maurus, Homiliae, II. HOMILIAE IN EVANGELIA ET EPISTOLAS., , HOMILIA CXXXI. ITEM UT SUPRA. Lectio sancti Evangelii secundum Lucam. <<<     >>> HOMILIA CXXXIII. ITEM FERIA IV. Lectio sancti Evangelii secundum Lucam.
monumenta.ch > Ausonius > IMMINVTIO. > XXVI. ITEM. > XXIII. EX GRAECO. > PROLOGVS. > PERIANDER CORINTHIVS. > DE EODEM EXEMPLVM. > XVI. AVSONIVS PROBO PRAEFECTO PRAETORIO SAL. > CARMEN A STEPHANO CHARPINO EDITVM. > 2. > XVIIII. AVSONIVS PONTIO PAVLINO CVM ILLE MISISSET POEMATIVM > X. IN ECHO PICTAM. > XXXVIIII. QVODDAM QVASI AENIGMA DE TRIBVS INCESTIS. > LIIII. > > HOMILIA CXXXII. FERIA IV. Lectio Epistolae beati Pauli apostoli ad Romanos.