Hrabanus Maurus, Homiliae, II. HOMILIAE IN EVANGELIA ET..., HOMILIA CXXXI. ITEM UT SUPRA. Lectio sancti Evangelii secundum Lucam.
| 1 | In illo tempore dixit Iesus discipulis suis: Homo quidam erat dives, qui habebat villicum: et hic diffamatus est apud illum quasi dissipasset bona ipsius. |
| 2 | Et vocavit illum, et ait illi: Quid hoc audio de te? redde rationem villicationis tuae, iam enim non poteris villicare, etc. In villico hoc quem Dominus ciebat de villicatione, et laudavit eum, quod in futurum sibi prospexerit, non omnia debemus ad imitandum sumere: non enim aut Domino nostro facienda est in aliquo fraus, ut de ipsa fraude eleemosynas faciamus, aut eos a quibus recipi volumus in tabernacula aeterna, tanquam debitores Dei et Domini nostri fas est intelligi, cum iusti et sancti significentur hoc loco, qui eos introducunt in tabernacula aeterna, qui eis in necessitatibus suis terrena bona communicaverunt, de quibus etiam dicit, quod si quis alicui eorum calicem aquae frigidae dederit tantum in nomine discipuli, non perdet mercedem suam, sed etiam e contrario dicuntur istae similitudines, ut intelligamus, si laudari potuit ille a domino, cui fraudem faciebat, quanto amplius placeant Domino Deo, qui secundum eius praeceptum ulla opera faciunt. |
| 3 | Villici sane vocabulo dicimus eos, qui pecunias habent, non iam dominos suae, sed alienae potius rei dispensatores esse disputandos, qui si iuxta huius servi exemplum sedulo finiendae villicationis ac rationis reddendae tempus praeviderint, facile terrenorum delectatione simul et dilectione nudati, plus sibi de amicis conquirendis in futuro quam divitiis in praesenti colligendis prospicere curabunt. |
| 4 | Ait autem villicus intra se, Quid faciam quia Dominus meus aufert a me villicationem, fodere non valeo: ablata quippe villicatione fodere non valemus, quia finita hac vita, in qua tantum licet operari, nequaquam ultra bonae conversationis fructum ligone devotae compunctionis licet inquirere. |
| 5 | Mendicare erubesco, et caetera. |
| 6 | Mendicare confusionis est, illo scilicet pessimo genere mendicandi, quo virgines illae fatuae mendicasse referuntur, quae ingruente tempore nuptiarum, oleo virtutum deficiente, sapientibus dixerunt: Date nobis de oleo vestro quia lampades nostrae exstinguuntur. |
| 7 | Et de quo Salomon ait, Propter frigus piger arare noluit, mendicabit ergo aestate et non dabitur ei. |
| 8 | Convocatis itaque singulis debitoribus domini sui, dicebat primo: Quantum debes domino meo? at ille dixit: Centum cados olei; dixitque illi: Accipe cautionem tuam et sede cito, scribe quinquaginta. |
| 9 | Deinde alii dixit: Tu vero, quantum debes? qui ait: Centum coros tritici; ait illi: Accipe litteras tuas, et scribe octoginta: Cadus Graece amphora est, continens urnas tres. |
| 10 | Corus vero modiis triginta completur. |
| 11 | Quod autem de centum cadis olei quinquaginta scribi fecit a debitore, et de centum coris tritici octoginta, ad nihil aliud valere arbitror nisi ut ea quae similiter inter sacerdotes atque Levitas Iudaeos quisque operatur in Christi Ecclesia, abundet iustitia eius super scribarum et Pharisaeorum, ut cum illi decimas darent, isti divinas [Forte, divitias] dent, sicut non de fructibus, sed de ipsis bonis suis fecit Zachaeus, aut certe duplicet decimas, aut duas decimas dando superet impendia Iudaeorum. |
| 12 | Nisi forte quis simpliciter accipiendum putet, quod omnis qui indigentiam cuiuslibet pauperis sanctorum, vel ex dimidia vel certe ex quinta parte, quantum viginti vel quinquaginta ad centum sunt, alleviaverit, certa suae misericordiae sit mercede donandus. |
| 13 | Et laudavit dominus villicum iniquitatis, quia prudenter fecisset: quia filii huius saeculi prudentiores filiis lucis in generatione sua sunt. |
| 14 | Audiant sapientes huius saeculi, ut stultam sapientiam deserere, et sapientem Dei stultitiam queant discere, quanti eorum sapientiam divina aequitas aestimaverit: quos non vere prudentes sed in generatione sua prudentes esse commemorat. |
| 15 | Iuxta hoc, quod alibi dicitur: Vae qui sapientes estis in oculis vestris, et coram vobismetipsis prudentes, nec non amatores aeternae vitae; filios lucis appellando non aliud eos qui sapientes sunt ut faciant mala, bene autem facere nescierunt quam filios esse tenebrarum: filii autem lucis et filii huius saeculi vocantur, quomodo filii regni et filii perditionis. |
| 16 | Cuius enim agit quisque opera, eius cognominatur et filius. |
| 17 | Et ego vobis dico: Facite vobis amicos de mammona iniquitatis, ut, cum defeceritis, recipiant vos in aeterna tabernacula. |
| 18 | Mammona iniquitatis ob hoc appellat istam pecuniam, quam possidemus ad tempus, quia mammona divitiae interpretantur, nec sunt istae divitiae, nisi iniquis qui in eis constituunt spem atque copiam beatitudinis suae, a iustis vero cum haec possidentur, est quidem ista pecunia; sed non sunt illis divitiae, nisi coelestes et spiritales, quibus indigentiam suam spiritaliter supplentes, exclusa egestate miseriae, beatitudinis copia ditabuntur. |
| 19 | Si autem hi, qui praebent eleemosynam de iniquo mammona faciunt sibi amicos, a quibus in aeterna tabernacula recipiantur, quanto magis hi qui spiritales largiuntur epulas, qui dant cibaria conservis in tempore suo, certissima debent spe summae retributionis erigi per largitorem omnium bonorum Dominum nostrum Iesum Christum, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat Deus per omnia saecula saeculorum. |
| 20 | Amen. |