monumenta.ch > Hrabanus Maurus > HOMILIA CXXX. HEBDOMADA X POST PENTECOSTEN. Lectio Epistolae ad Corinthios.
Hrabanus Maurus, Homiliae, II. HOMILIAE IN EVANGELIA ET EPISTOLAS., , HOMILIA CXXIX. FERIA VI. Lectio sancti Evangelii secundum Matthaeum. <<<     >>> HOMILIA CXXXI. ITEM UT SUPRA. Lectio sancti Evangelii secundum Lucam.

Hrabanus Maurus, Homiliae, II. HOMILIAE IN EVANGELIA ET..., HOMILIA CXXX. HEBDOMADA X POST PENTECOSTEN. Lectio Epistolae ad Corinthios.

1 Fratres, non simus concupiscentes malorum, sicut et illi concupierunt, etc. Ecce quam peritus medicus apostolus Paulus coelestis medici Christi veri veraxque discipulus, qui ad removendam diuturnam infirmitatem nostram, et ad instaurandam in nobis corporis et animae sanitatem nobis a Domino destinatus, ostendit salubria quae tenenda sunt, ubique in praedicatione sua demonstravit quae noxia, quae cavenda sunt, unde in praesenti lectione quam audistis, sub figura infidelis Israelitici populi nos admonet dicens: Fratres, non simus concupiscentes malorum, sicut et illi concupierunt.
2 Nam illi propter malam cupiditatem in deserto prostrati sunt, ita ut nullus ex illa innumerabili plebe qui de Aegypto exierant nisi duo terram repromissionis intrarent, quod nobis in eorum figura cavendum est; Aegyptus enim hunc mundum significat, unde nos sumus per abrenuntiationem diaboli et omnium operum eius egressi, et omnibus concupiscentiis carnis abnegantes, Deo nos servituros promisimus, ut terram repromissionis, quod est regnum coeleste, sive terram viventium, mereamur in haereditatem percipere; si autem in deserto, hoc est in vasta mundi solitudine post sponsionem quam Domino fecimus iterum ad concupiscentiam mundi labimur, timendum est nobis, ne claudatur subita mortis interruptione, porta regni coelestis, quae nobis aperta est, quo usque in iusto permanemus opere, et voluntate fugienda est, fratres charissimi, rerum temporalium insana cupiditas, quae mortiferis hominem laqueis irretitum in hoc saeculo ut exerceat distentat, et cruciat, in futuro autem inextinguibilibus mancipat flammis.
3 Neque idololatrae efficiamini, sicut quidam ex ipsis, quemadmodum scriptum est, sedit populus manducare et bibere, et surrexerunt ludere.
4 Scimus enim quia idolum nihil est nisi vana superstitio et offensio Dei, et qui idola colit diabolum colit, et Deum fortiter offendit, unde similis illi dicitur, qui confidit in eo, nisi quod idolum pertransiit uno momento, poena autem quae idolum colentibus praeparatur nunquam praeteribit, sed aeterna est.
5 Neque fornicemur sicut quidam ex ipsis fornicati sunt, et ceciderunt una die viginti tria millia.
6 Fornicatio autem, similiter ad idolorum pertinet culturam, cum creatura pro creatore colitur, et anima in diis vanis fornicatur, verum sponsum suum Christum contemnens; similiter et qui corpus suum quod in templum sibi optaverat Deus, per donum Spiritus, quod in baptismo mersis tradidit, per immunditiam fornicationis templum efficit diaboli, disperdet illum Deus nisi cito per poenitentiam et confessionem atque per bonum continentiae convertat se ad Dominum Deum suum, emundans ei templum suum ieiuniis, vigiliis, orationibus, caeterisque pietatis operibus, eleemosynarumque largitate, dignum iterum Domino in corde suo habitaculum praeparet, sanctum, et bonorum operum floribus adornatum.
7 Neque tentemus Christum sicut quidam eorum tentaverunt et a serpentibus perierunt.
8 Tentat enim Dominum suum qui ultra suam ipsius custodiam incerto se periculo tradit. Similiter qui scienter [facit] quae Dominus prohibuit ne faceret, eaque facientibus mortem minatur, non istam communem sed aeternam, nisi scito reversi et emendati per poenitentiam fuerint.
9 Neque murmuraveritis, sicut quidam eorum murmuraverunt et perierunt ab exterminatore.
10 Unde cavendum valde est, cum vel in infirmitates corporis vel in alias huiusmundi angustias pro peccatis nostris inciderimus, ne contra Dominum murmuremus, quia vel propter mala merita nostra ad correptionem nostram haec patimur, vel ad probationem, ut iustiores etiam coram Domino simus effecti si tanta ac talia patienter in nomine Domini cum gratiarum actione portemus.
11 Haec omnia in figura contingebant illis: scripta sunt autem ad correptionem nostram.
12 Omnia quae incredulis Iudaeis contigerunt, secundum merita sua receperunt, sed tamen ideo scripta sunt, ne nos existimemus impune nos posse peccare.
13 Itaque qui se existimat stare in perfectione bonorum operum, videat ne per inanem gloriam cadat.
14 Tentatio vos non apprehendat, nisi quantum humana potest sustinere et superare fragilitas; fidelis autem Deus est, qui non patietur vos tentari super id quod potestis.
15 Qui se semper pollicitus est sui nominis causa tribulatis affuturum.
16 Ut in Psalmo: multae tribulationes iustorum, et de his omnibus liberavit eos Dominus.
17 Sed faciet cum tentatione etiam proventum, ut possitis sustinere.
18 Ipse tentationes a nobis diaboli insuperabiles aufert, sicut in oratione quam ipse composuit nos docuit orare dicens, et ne nos inducas in tentationem, ne amplius nos patiatur tentare diabolum quam nostra possit fragilitas sustinere, sed liberet nos ab omni malo, Iesus Christus Dominus noster, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat Deus per omnia saecula saeculorum.
19 Amen.
Hrabanus Maurus HOME



Hrabanus Maurus, Homiliae, II. HOMILIAE IN EVANGELIA ET EPISTOLAS., , HOMILIA CXXIX. FERIA VI. Lectio sancti Evangelii secundum Matthaeum. <<<     >>> HOMILIA CXXXI. ITEM UT SUPRA. Lectio sancti Evangelii secundum Lucam.
monumenta.ch > Hrabanus Maurus > HOMILIA CXXX. HEBDOMADA X POST PENTECOSTEN. Lectio Epistolae ad Corinthios.