Hrabanus Maurus, Homiliae, II. HOMILIAE IN EVANGELIA ET..., HOMILIA CXXVIII. ITEM FERIA IV. Lectio sancti Evangelii secundum Marcum.
| 1 | In illo tempore dixit Ioannes ad Iesum: Vidimus quemdam in nomine tuo eiicientem daemonia, qui non sequitur nos, et prohibuimus eum, etc. Ioannes praecipua devotione Dominum amans, ideoque redamari dignus, excludendum beneficio putavit eum qui non utatur officio. |
| 2 | Sed Dominus docet neminem a bono quod ex parte habet arcendum, sed ad hoc potius quod nondum habet esse provocandum. |
| 3 | Nam sequitur: Iesus autem ait: Nolite prohibere eum, nemo est enim qui faciat virtutem in nomine meo, et possit cito male loqui de me. |
| 4 | Qui enim non est adversum vos, pro vobis est. |
| 5 | Hac doctus sententia dicit Apostolus: Sed sive occasione, sive veritate Christus annuntietur, et in hoc gaudeo, sed et gaudebo. |
| 6 | Sed licet ille gaudeat, etiam de his qui Christum annuntiant non sincere, et tales aliquando in nomine Christi signa facientes, ab aliorum salute sentiantur non esse prohibendi, non tamen ipsis per talia signa secura sua conscientia redditur quin potius in illa die, cum dixerunt, Domine, Domine, in nomine tuo prophetavimus, et in tuo nomine daemonia eiecimus, et in tuo nomine virtutes multas fecimus, responsum accipient, quia nunquam novi vos, discedite a me, qui operamini iniquitatem. |
| 7 | Itaque in haereticis et malis catholicis non sacramenta communia in quibus nobiscum sunt et adversum nos non sunt, sed divisionem paci veritatique contrariam qua adversum nos sunt et Dominum non sequuntur, nobiccum detestari et prohibere debemus. |
| 8 | Quisquis enim potum dederit vobis calicem aquae in nomine meo, quia Christi estis: amen, dico vobis, non perdet mercedem suam. |
| 9 | Legimus in propheta David ad excusandas excusationes in peccatis, quia multi peccatorum suorum quasi iustas praetendunt occasiones, ut quod voluntate delinquunt, videantur necessitate peccare: Dominus autem scrutator cordis et renum, et qui futuras cogitationes in singulis contuetur, dixerat: Quisquis unum parvulum receperit in nomine meo, me recipit. |
| 10 | Poterat aliquis causari et dicere, Paupertate prohibeor, tenuitas me retinet, ut hospitalis esse non possim, et hanc excusationem levissimo praecepto diluit, ut calicem aquae et hoc frigidae iuxta Matthaeum toto animo porrigamus: frigidae, inquit, aquae, non calidae, ne et in calida paupertatis et penuriae lignorum occasio quaereretur. |
| 11 | Tale quid et Apostolus ad Galatas praecipit, Communicet is qui catechizatur verbo, ei qui se catechizat in omnibus bonis. |
| 12 | Et discipulos ad magistrorum refrigeria cohortatur: et quia poterat qualibet tendere [Forte, praetendere] paupertatem et praeceptum eludere, priusquam illud proponat imminentem solvit quaestionem, dicens: Nolite errare, Deus non irridetur. |
| 13 | Quae enim seminaverit homo, haec et metet. |
| 14 | Et quisquis scandalizaverit unum ex his pusillis credentibus in me, bonum est ei magis, si circumdaretur mola asinaria collo eius, et in mare mitteretur. |
| 15 | Quanquam haec generalis possit esse sententia adversum omnes qui aliquem scandalizant, tamen iuxta consequentiam sermonis, etiam contra Apostolos dictum intelligi potest, qui inter se disputantes, quis esset illorum maior, videbantur invicem de dignitate contendere, et si in hoc vitio permansissent, poterant eos, quos ad fidem vocabant, per suum scandalum perdere, dum Apostolos vident inter se de honore pugnare. |
| 16 | Quod autem dixit: Bonum est ei magis si circumdaretur mola asinaria collo eius, secundum ritum provinciae loquitur, quod maiorum criminum ista apud veteres Iudaeos poena fuerit, ut in profundum ligato saxo dimergerentur. |
| 17 | Et revera melius est innoxium, poena, quamvis atrocissima, temporali tamen, vitam finire corpoream, quam laedendo fratrem mortem animae mereri perpetuam. |
| 18 | Recte autem, qui scandalizari potest pusillus appellatur. |
| 19 | Qui enim magnus est quodcunque viderit, quodcumque passus fuerit non declinat a fide; qui autem pusillus est animo et parvus occasiones quaerit quomodo scandalizetur. |
| 20 | Propterea denique oportet nos maxime his consulere qui parvi sunt in fide, ne occasione nostri offendantur et recedant a fide, ac decidant a salute. |
| 21 | Notandum sane, quod in nostro bono opere aliquando cavendum est scandalum proximi, aliquando vero pro nihilo contemnendum. |
| 22 | In quantum enim sine peccato possumus, vitare proximorum scandalum debemus. |
| 23 | Si autem de veritate scandalum ponitur, utilius permittitur scandalum nasci, quam veritas relinquatur. |
| 24 | Item per molam asinariam saecularis vitae circuitus ac labor exprimitur, et per profundum maris extrema damnatio designatur: qui autem ad sanctitatis speciem deductus, vel verbo caeteros destruit vel exemplo, melius profecto erat, ut hunc ad mortem sub exteriori habitu terrena acta constringerent, quam sacra officia in culpa caeteris invitabilem demonstrarent, quia nimirum si solus caderet, utcunque hunc tolerabilior inferni poena cruciaret. |
| 25 | Et si scandalizaverit te manus tua, abscinde illam, bonum quippe est tibi debilem introire in vitam, quam duas manus habentem ire in gehennam inexstinguibitem. |
| 26 | Quia supra docuerat ne scandalizemus eos, qui credunt in eum, nunc consequenter admonet, quantum cavere debeamus eos qui scandalizare nos, id est, verbo vel exemplo suo ad ruinam peccati propellere certant. |
| 27 | Manum quippe nostram appellat, necessarium amicum. |
| 28 | Cuius opere atque auxilio quotidiano opus habemus. |
| 29 | Sed talis si nos laedere in causa animae voluerit, excludendus est a nostra societate, ne si cum perdito in hac vita partem habere volumus, simul in futuro cum ipso pereamus; quod autem subiungitur: Ubi vermis eorum non moritur, et ignis non exstinguitur, in verme putredinem gehennae, sicut in igne ardorem designat, sive vermem dicit: seram scelerum poenitudinem, quae nunquam in tormentis conscientiam afflictorum mordere cessabit. |
| 30 | Ut ignis sit poena extrinsecus serviens, et vermis dolor interius accusans. |
| 31 | Et si pes tuus te scandalizat, amputa illum: bonum est tibi claudum introire in vitam aeternam, quam duos pedes habentem mitti in gehennam ignis inexstinguibilis. |
| 32 | In pede sicut et in manu, charos inemendabiles docet alienandos a nobis, ne per immunditiam eorum, quos castigare nequimus, et ipsi polluti percamus. |
| 33 | Sed manus propter opus necessarium nobis: pes, sunt dicti tales propter ministerium discursisque nostris usibus accommodos. |
| 34 | Quod si oculus tuus scandalizat te, erue eum; bonum est tibi luscum introire in regnum Dei, quam duos oculos habentem mitti in gehennam ignis. |
| 35 | In oculo quoque propter scandalum eruendo, iidem nostri carnaliter amici, spiritaliter vero adversarii designantur. |
| 36 | Sed cum nos eorum consultis ac provisione opus habemus, illi vero consilio nos pravo decipere atque in iter erroris deflectere quaerunt; scandalum quippe sermo Graecus, quod nos offendiculum et ruinam et impactionem pedis dicere possumus, quod quantum possumus, devitare debemus quatenus poenam gehennae evadentes ad vitam possimus pervenire sempiternam, praestante Domino nostro Iesu Christo, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat Deus per omnia saecula saeculorum. |
| 37 | Amen. |