Hrabanus Maurus, Homiliae, II. HOMILIAE IN EVANGELIA ET..., HOMILIA CXXVII. FERIA IV. Lectio Epistolae beati Pauli apostoli ad Romanos.
| 1 | Fratres, si cum adhuc peccatores essemus, Christus pro nobis mortuus est, multo magis, iustificati nunc in sanguine ipsius, salvi erimus ab ira per ipsum, etc. Hoc dicit, quia si pro peccatoribus filium suum Deus occidi permisit, quid faciat pro iustificatis, nisi servet eos ab ira, id est, tutos illos praestet ab illasione diaboli? ut securi sint in die iudicii cum coeperit perfidos ultio devastare, quoniam enim bonitas Dei nullum perire vult, mortem dignissimam dedit, ut intelligentibus Dei gratiam circa se adderet dignitatem et gloriam. |
| 2 | Ingrati hi sunt qui, Deo vocante, dissentiunt, Dei gratiam abnuentes ut in proposito erroris et malignitatis permaneant. |
| 3 | Non puto sane quod otiosa sit apud Paulum varietas ipsa verborum, quod aliquando infirmos, aliquando impios, aliquando peccatores nominat, pro quibus Christum mortuum dicit, et quamvis imperitum se fateatur in sermone, non tamen arbitror quod in his ille imperitia, sed potius profundam scientiam variaverit. |
| 4 | Per haec namque tria omne peccati colligitur genus: aut enim ignorans Deum quis et nolens servare mandatum, vincitur fragilitate carnis, et illecebris praesentis vitae decipitur, et infirmus appellatur; aut sciens volensque contemnit mandatum et odit disciplinam Dei, ac proiicit sermones eius post se, et peccator nominatur; atque ita Paulus qui se imperitum, ut diximus, in sermone profitetur, in tribus his diversitatibus universa pro quibus Christus praedicatur mortuus esse complexus est. |
| 5 | Quod si interdum etiam hi qui sub lege sunt, et Deum colere videntur, impii in Scripturis divinis nominantur, idcirco fit quia relinquentes Deum patrum suorum, deos gentiunt colunt: quod vero Paulus se cum peccatoribus numerat, qui aliis dicit: Nos natura Iudaei et non ex gentibus peccatores, humilitatis eius est virtus; imitatur enim illum qui, cum peccatum non fecisset, peccatum pro nobis factus est, et cum Deus esset inter homines conversatus est. |
| 6 | Commendat ergo suam charitatem Deus in nobis: hic commendat et confirmat, et amabilem facit pro beneficiis praestitis. |
| 7 | Quod enim Christus, cum adhuc peccatores essemus pro nobis mortuus est, spem nobis dat quod multo magis nos a peccato purgatos et iustificatos, ab ira quae imminet peccatoribus salvavit per ipsum, et qui alienos et inimicos ita dilexit, ut pro nobis ad mortem unicum suum daret, multo magis suos effectos et reconciliatos sibi aeterna salute donabit. |
| 8 | Multo ergo, inquit, magis iustificati nunc in sanguine ipsius salvati erimus ab ira per ipsum. |
| 9 | In superioribus quidem dixerat: Iustificati igitur ex fide pacem habeamus ad Deum; et nunc dicit: Multo magis nunc iustificati in sanguine ipsius salvi erimus ab ira per ipsum. |
| 10 | Ex quo ostendit quod neque fides nostra, sine Christi sanguine, neque sanguis Christi nos sine fide nostra iustificat; ex utroque tamen multo magis sanguis Christi nos quam fides nostra iustificat, et ideo mihi videtur cum in superioribus simpliciter dixerit, iustificati ex fide, hic addidisse, multo magis ergo nunc iustificati in sanguine eius, ut doceret quia ab ira ventura, etiamsi fides nostra nos salvet, etiamsi opera iustitiae, super haec tamen omnia multo magis sanguis Christi salvos nos faciat ab ira ventura. |
| 11 | Si enim cum essemus reconciliati, sumus Deo per mortem Filii eius, multo magis reconciliati salvi erimus in vita ipsius. |
| 12 | Manifestum est quia si ut reconciliaret nos sibi Deus, filium suum morti tradidit: quanto magis reconciliatos salvos faciet in vita ipsius. |
| 13 | Si enim mors Salvatoris profuit nobis, quanto magis vita ipsius cum resurgit a mortuis, quia sicut mors eius a diabolo nos eruit, ita et vita eius de die iudicii nos liberabit: ergo Christus pro impiis mortuus est, et Christus Deus est; quomodo non regnabit inventus in vita Dei iustus, quando ne periret, morte Dei quaesitus impius. |
| 14 | In vita enim Dei salvi erimus, quia in vita nostra perieramus. |
| 15 | Sed cum audimus et vitam Dei, et mortem Dei discernamus quid unde sit, vitam quippe attulit nobis, mortem vero accepit a nobis, nec tamen pro suo merito, sed pro nostro, fuimus, inquit, et nos natura filii irae sicut et caeteri. |
| 16 | In hac ira cum essent homines per originale peccatum tanto gravius et perniciosius, quanto maiora vel plura insuper addiderunt: Necessarius erat mediator, hoc est reconciliator, qui hanc iram sacrificii singularis, cuius erant umbrae omnia sacrificia legis et prophetarum, oblatione placaret. |
| 17 | Cum autem Deus irasci dicitur, non eius significatur perturbatio, qualis est in animo irascentis hominis, sed ex humanis motibus translato vocabulo, vindicta eius, quae non nisi iusta est, irae nomen accepit. |
| 18 | Quod ergo per mediatorem reconciliamur Deo et accipimus Spiritum, ut ex inimicis efficiamur filii Dei, quotquot enim spiritu Dei aguntur, hi filii sunt Dei, haec est gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum. |
| 19 | Si enim, inquit, cum inimici essemus, reconciliati sumus Deo per mortem filii eius, multo magis reconciliati, salvi erimus in vita ipsius. |
| 20 | Et reliqua. |
| 21 | Evidenter ostenditur non esse aliquam substantiam quae, secundum definitionem Marcionis et Valentini, naturaliter sit inimica Deo. |
| 22 | Alioquin si quod inimicum est, naturae esset et non voluntatis, qui inimici sunt Deo reconciliationem utique non haberent, ubi autem ex inimico quis amicus efficitur, certum est quod dum ea opera agit, quae non amat Deus, inimicus est Dei, et eius quisque tam gravis et tam odibilis efficitur inimicus, quam multiplicaverit opera inimicitiis digna. |
| 23 | Sunt ergo mensurae et gradus quidam in his peccatorum qualitate et quantitate distincti, qui inimici sunt Deo, unde et ille qui supra omnes peccavit a Paulo ultimus inimicus destruendus esse memoratur. |
| 24 | Versa autem vice et ordine, etiam eos qui reconciliati sunt per mortem Filii eius, in amicis haberi certum est, et esse aliquem ita amicum, sicut Moyses amicus Dei appellatus est; esse quoque alios, quibus dicit Salvator: Iam non dico vos servos, sed amicos. |
| 25 | Credo autem esse adhuc magis familiares aliquos in coelestibus amicos apud Deum, vel illos qui semper vident faciem Dei, vel eos qui semper astant in conspectu Altissimi, ut supra diximus esse quemdam novissimum inimicum, ita ut et ibi pro virtutum meritis habeantur aliqui summi, aliqui posteriores amici; cum haec autem ita sint nescio, si is qui adhuc permanet in his operibus quae odit Deus, et pro quibus inimicitiae sunt inter Deum et homines reconciliatus esse Deo per sanguinem Christi merito dicatur. |
| 26 | Quomodo enim reconcilatus est, qui est inimicus? Paulus ergo merito et de se, et sibi similibus dicit: Qui cum inimici essemus, reconciliati sumus per sanguinem Filii eius. |
| 27 | Grandis pudor est, ubi talis reconciliatio facta est, ubi inimicitias inter Deum et homines, non sermo peccatoris, sed sanguis intercessoris absolvit, iterum non converti ad inimicitias, et agere ea quae odit ille, quem nobis non nisi effusio sanguinis sacri reconciliaverat. |
| 28 | Non solum autem hoc, sed et gloriamur in Deo per Dominum nostrum Iesum Christum, per quem nunc reconciliationem accepimus. |
| 29 | Non tantum pro accepta salute et securitate Deo gratias agendas docet, sed et gloriandum per Iesum Christum in Deo qui dignatus est ex impiis et inimicis dici nos suos amicos, ut omnia beneficia per Christum consecutos nos gaudeamus, et ut quia per ipsum cognovimus Dominum gloriantes in eo reddamus ei honorificentiam parem Deo Patri ipso sibi idoneo teste praedicante, ut honorificent, inquit, Filium, sicut honorificant Patrem: qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat Deus, per omnia saecula saeculorum. |
| 30 | Amen. |