monumenta.ch > Hrabanus Maurus > HOMILIA CXXVI ITEM UT SUPRA. Lectio sancti Evangelii secundum Matthaeum.
Hrabanus Maurus, Homiliae, II. HOMILIAE IN EVANGELIA ET EPISTOLAS., , HOMILIA CXXV. HEBDOMADA IX POST PENTECOSTEN. Lectio Epistolae B. Pauli ad Romanos <<<     >>> HOMILIA CXXVII. FERIA IV. Lectio Epistolae beati Pauli apostoli ad Romanos.

Hrabanus Maurus, Homiliae, II. HOMILIAE IN EVANGELIA ET..., HOMILIA CXXVI ITEM UT SUPRA. Lectio sancti Evangelii secundum Matthaeum.

1 In illo tempore dixit Iesus discipulis suis: Attendite a falsis prophetis, qui veniunt ad vos in vestimento ovium, intus autem sunt lupi rapaces, etc. Et de omnibus quidem intelligi potest, qui aliud habitu ac sermone promittunt, aliud opere demonstrant.
2 Sed specialiter de haereticis intelligendum, qui videntur continentia, castitate, ieiunio quasi quadam pietatis se veste circumdare, intrinsecus vero habentes animum venenatum simpliciorum fratrum corda decipiunt.
3 Ex fructibus ergo animae quibus innocentes ad ruinam trahunt, lupis rapacibus comparantur.
4 Non potest arbor bona fructus malos facere, neque arbor mala fructus bonos facere.
5 Quaeramus ab haereticis, qui duas inter se contrarias dicunt esse naturas, si iuxta intelligentiam eorum arbor bona malos fructus facere nunquam potest, quomodo Moyses arbor bona peccaverit ad aquam contradictionis: et David, Uria interfecto, cum Bethsabee concubuerit? Petrus quoque in passione Deum negaverit, dicens, nescio hominem? aut qua consequentia Iethro socer Moysi arbor mala, qui utique in Deum Israel non credebat, dederit consilium Moysi bonum? et Achior Holopherni aliquid utile sit locutus? et comicus dixerit, quod bene dictum Apostolus comprobavit, corrumpunt mores bonos confabulationes pessimae? et cum non invenerint, quid respondeant, nos inseremus et Iudam arborem quondam bonam fecisse fructus malos, postquam prodiderit Salvatorem, et Paulum arborem malam eo tempore quo persequebatur Ecclesiam Christi, fecisse postea fructus bonos quando in vas electionis de persecutore translatus est.
6 Tandiu ergo arbor bona fructus non faciet malos, quandiu in bonitatis studio perseverat, et mala arbor manet in fructibus peccatorum quandiu ad poenitentiam non convertitur.
7 Nemo enim permanens in eo quod fuit, incipit id esse quod nondum coeperit.
8 Omnis arbor quae non facit fructum bonum, excidetur et in ignem mittetur.
9 Quia unusquisque perversus per validam iudicii sententiam de terra viventium eradicatus in gehennae ignem mittitur qui hic boni operis fructum fecisse non invenitur.
10 Igitur ex fructibus eorum cognoscetis eos.
11 Qui sunt ergo fructus, quibus inventis cognoscamus arborem malam: dicit Apostolus: Manifesta opera carnis, quae sunt fornicationes, immunditiae, luxuriae, idolorum servitus, veneficia, inimicitiae, contentiones, aemulationes, animositates, dissensiones, haereses, invidiae, ebrietates, comessationes, et his similia quae praedico vobis, sicut praedixi, quoniam qui talia agunt regnum Dei non consequentur.
12 Et qui sunt per quos cognoscimus arborem bonam, idem ipse Apostolus consequenter dicit: Fructus autem spiritus est charitas, gaudium, pax, longanimitas, benignitas, bonitas, fides, mansuetudo, continentia, etc. Non omnis qui dicit mihi: Domine, Domine, intrabit in regnum coelorum; sed qui facit voluntatem Patris mei qui in coelis est, ipse intrabit in regnum coelorum.
13 Regnum coelorum sola verborum officia non obtinent, neque qui dixerint, Domine, Domine, cohaeredes illius erunt.
14 Quid enim meriti est Domino dicere, Domine? nunquid Dominus non erit, nisi dictus fuerit a nobis? et quae officii sanctitas est nominis nuncupatio, cum coelestis regni iter potius obedientia voluntatis non Dei nuncupatio repertura sit? Ergo, sicut supra dixerat, eos qui haberent vestem bonae vitae non recipiendos propter dogmatum nequitiam, ita nunc e contrario asserit, ne his quidem accommodandam fidem, qui cum polleant integritate fidei turpiter vivant, et doctrinae integritatem malis operibus destruant.
15 Utrumque enim Dei servis necessarium est, ut et opus sermone, et sermo operibus comprobetur, huic sententiae potest illud videri contrarium: Nemo potest dicere Dominus Iesus nisi in Spiritu sancto.
16 Sed moris est Scripturarum dicta pro factis accipere, ut statim in consequentibus approbatur, refutari eos qui iactant sive operibus scientiam Domini, et audiant a Salvatore: Recedite a me, operarii iniquitatis, nescio vos.
17 Et Apostolus hunc sensum loquitur: Confitentur se Dominum scire, factis autem negant.
18 Quoniam secundum Salvatoris sententiam, qui mandata Dei recte credens operibus bonis consummaverit et docuerit sic homines, hic magnus vocabitur in regno coelorum; qui autem docuerit et non fecerit, minimus vocabitur in regno coelorum.
Hrabanus Maurus HOME



Hrabanus Maurus, Homiliae, II. HOMILIAE IN EVANGELIA ET EPISTOLAS., , HOMILIA CXXV. HEBDOMADA IX POST PENTECOSTEN. Lectio Epistolae B. Pauli ad Romanos <<<     >>> HOMILIA CXXVII. FERIA IV. Lectio Epistolae beati Pauli apostoli ad Romanos.
monumenta.ch > Hrabanus Maurus > HOMILIA CXXVI ITEM UT SUPRA. Lectio sancti Evangelii secundum Matthaeum.