monumenta.ch > Hrabanus Maurus > HOMILIA CXXV. HEBDOMADA IX POST PENTECOSTEN. Lectio Epistolae B. Pauli ad Romanos
Hrabanus Maurus, Homiliae, II. HOMILIAE IN EVANGELIA ET EPISTOLAS., , HOMILIA CXXIV. FERIA VI. Lectio sancti Evangelii secundum Matthaeum. <<<     >>> HOMILIA CXXVI ITEM UT SUPRA. Lectio sancti Evangelii secundum Matthaeum.

Hrabanus Maurus, Homiliae, II. HOMILIAE IN EVANGELIA ET..., HOMILIA CXXV. HEBDOMADA IX POST PENTECOSTEN. Lectio Epistolae B. Pauli ad Romanos

1 Fratres, debitores isumus non carni, ut secundum carnem vivamus.
2 Si enim secundum carnem vixeritis, moriemini; si autem spiritu facta carnis mortificaveritis, vivetis, etc. Apertissime nos beatus Apostolus, fratres charissimi, praesenti lectione quam audistis, carnis desideriis non debere servire docet, dicens: Ergo, fratres, debitores sumus non carni, ut secundum carnem vivamus.
3 Neque propterea nos fecit Deus ad imaginem suam, ut carnis servituti essemus obnoxii, sed potius ut creatori suo anima deserviens ipso servitio ac ministerio carnis uteretur.
4 Sed fortasse dicat aliquis quomodo carni non sumus debitores? cum et victum ei et indumentum providere naturae necessitate cogamur? Sed ut ostenderet Apostolus non carni aliquid conferre propriae necessitatis culpabile esse, sed ipsam vitam carnis concupiscentiis mancipare, ideo addidit, si enim secundum carnem vixeritis, moriemini.
5 Secundum carnem vivere est carnalibus desideriis indulgere.
6 In hoc ergo negat Apostolus nos debitores esse, sicut et alibi dicit: Et carnis curam non feceritis in concupiscentiis eius.
7 Non utique denegat, et ibi carnis curam habendam in necessariis vitae usibus, sed eius concupiscentiis consentire.
8 Sequitur: Si autem spiritu facta carnis mortificaveritis vivetis.
9 Qui ergo secundum spiritalia vivit desideria, et mortificat actus carnis suae, ipse vivit propter inhabitantem in se Spiritum vitae.
10 Isto enim modo quis actus carnis mortificare potest? Nam fructus spiritus est charitas, odium actus est carnis.
11 Odium ergo per charitatem mortificatur et exstinguitur.
12 Gaudium in Deo similiter fructus est spiritus.
13 Tristitia huius saeculi quae mortem operatur, carnis est actus, haec ergo exstinguitur si perfectum in nobis est gaudium in Deo.
14 Pax fructus est spiritus, dissensio et discordia carnis sunt.
15 Sed certum est discordiam mortificari posse per pacem.
16 Castitas et continentia fructus spiritus sunt, adulterium et fornicatio carnis sunt.
17 Verum est enim mortificari posse libidinem per continentiam, et emundari mala acta, adulteria et fornicationes, sic et poenitentia [F., patientia] impatientiam exstinguit, et bonitas malitiam perimit, et mansuetudo ferociam, et castitas impudicitiam necat, talique ordine qui per spiritum actus carnis mortificaverit, vivet.
18 Sequitur: Quicunque enim Spiritu Dei aguntur, hi filii sunt Dei.
19 Nam qui in peccatis sunt spiritu Diaboli aguntur, qui autem Spiritu sancto gubernari merentur, et qui secundum doctrinam Spiritus sancti vivunt, ipsi Spiritu Dei aguntur.
20 Non enim accepistis spiritum servitutis iterum in timore, non spiritum illum in quo timore tantum Domino servire debeatis, sed eam legem qua per dilectionem potius Deo serviatis: sed per spiritum servitutis in timore, qui est initium sapientiae et scientiae Dei, cum primo Dominum coeperit timere et diabolo repugnare in quo spiritu timoris Domini quisque Domino servire debet initio bonae conversationis, quasi puer sub paedagogis, ut discat timere Dominum, et mandata eius custodire, quo usque ad perfectionem bonorum operum aetas perveniat et mereatur adoptionis spiritum percipere, et esse iam Filius Dei per assueta bona opera, sicut in sequentibus dicit idem Apostolus: Sed accepistis Spiritum adoptionis filiorum Dei.
21 Ut non iam timore poenae Deo serviamus, sed pura perfectaque dilectione quae praedictum ab homine expellit timorem; cum ergo peccatis mortui erimus per poenitentiam et confessionem, et desierimus esse quod fuimus servi peccati, illi serviendo per assueta opera pietatis et iustitiae, ac per Spiritus sancti gratiam et vocari et esse iam Filii Dei mereamur.
22 In quo clamamus: Abba Pater.
23 Quia iam per sanctificationem sancti Spiritus, quem bonis et sanctis moribus meremur in nobis manere, fiduciam habemus, Deum nobis Patrem nominare, cum nos filios eius esse cognoscimus in adimpletione voluntatis eius.
24 Ideo voluntate simplici operemur omnia bona quae possumus, ut filios nos Dei esse comprobemus, in dilectione et non iam in timore servientes.
25 Quia qui vocat patrem, filium se esse profitetur.
26 Debet ergo patrum moribus placabilis filius inveniri, ne pro nomine quoque in vanum usurpato maiori poenae subiiciatur.
27 Ipse enim Spiritus testimonium reddit spiritui nostro quod sumus filii Dei.
28 Ipse quippe Spiritus servitutis per quem in timore tantum Domino servivimus, testimonium reddit spiritui adoptionis, in quo perfecte per charitatem Deo servierimus, quod sumus filii Dei.
29 Quia non nisi filii Dei arrham sui spiritus percipere merentur.
30 Si autem filii et haeredes: haeredes quidem Dei, cohaeredes autem Christi.
31 Mercedem namque servus exspectat, haereditatem filius sperat.
32 Ideoque satagamus ut non iam servi per timorem Domino simus servientes, sed per amorem Patris omnia bona facientes, ut mereamur haereditatem incorruptionis et immortalitatis, aeternae simul gloriae possidere, et illud etiam adipisci quod ipse nobis Salvator adoptavit a Patre, dicens: Pater, volo ut ubi sum ego, illic sint et ministri mei.
33 Hoc modo cohaeredes suos Christus non solum in partem haereditatis, sed etiam in consortium beatitudinis aeternae perducit, cui sit honor, laus et gratiarum actio, una cum Patre et Spiritu sancto, per infinita saecula saeculorum.
34 Amen.
Hrabanus Maurus HOME



Hrabanus Maurus, Homiliae, II. HOMILIAE IN EVANGELIA ET EPISTOLAS., , HOMILIA CXXIV. FERIA VI. Lectio sancti Evangelii secundum Matthaeum. <<<     >>> HOMILIA CXXVI ITEM UT SUPRA. Lectio sancti Evangelii secundum Matthaeum.
monumenta.ch > Hrabanus Maurus > HOMILIA CXXV. HEBDOMADA IX POST PENTECOSTEN. Lectio Epistolae B. Pauli ad Romanos