monumenta.ch > Ausonius > XXI. > 23. > 26. > VIII. > 16. > ALITER IN CAECVM ET CLAVDVM. > 22. > XIII. ΑΥΣΟΝΙΟΣ ΠΑΥΑΩΙ. > CHILON LACEDAEMONIVS. > CIII. HERMAPHRODITO. > XI. IN SIMVLACRVM OCCASIONIS ET PAENITENTIAE. > 10. > HOMILIA CXXIV. FERIA VI. Lectio sancti Evangelii secundum Matthaeum.
Hrabanus Maurus, Homiliae, II. HOMILIAE IN EVANGELIA ET EPISTOLAS., , HOMILIA CXXIII. ITEM FERIA IV. Lectio sancti Evangelii secundum Matthaeum. <<<     >>> HOMILIA CXXV. HEBDOMADA IX POST PENTECOSTEN. Lectio Epistolae B. Pauli ad Romanos

Hrabanus Maurus, Homiliae, II. HOMILIAE IN EVANGELIA ET..., HOMILIA CXXIV. FERIA VI. Lectio sancti Evangelii secundum Matthaeum.

1 In illo tempore abiit Iesus sabbato per sata: discipuli autem eius esurientes coeperunt vellere spicas et manducare, etc. Ut in alio quoque Evangelista legimus propter nimiam importunitatem ne vescendi quidem habebant locum, et ideo quasi homines esuriebant; quod autem spicas segetum manibus confricabant et inediam consolabantur, vitae austerioris indicium, non praeparatas epulas, sed cibos simplices quaerentium.
2 Pharisaei autem videntes dixerunt ei: Ecce discipuli tui faciunt quod non licet eis facere sabbatis.
3 Nota quod primi apostoli Salvatoris, litteram legis Sabbatis destruunt adversum Ebionitas, qui cum caeteros recipiant Apostolos, Paulum quasi transgressorem legis repudiant.
4 At ille dixit eis: Non legistis quid fecerit David, quando esuriit, et qui cum eo erant, quomodo intravit in domum Dei, et panes propositionis manducavit, quos non licebat ei edere, nec his qui cum eo erant, nisi solis sacerdotibus? Ad confutandam calumniam Pharisaeorum veteris recordatur historiae, quando David fugiens Saulem in Nobaia, et ab Achimelech sacerdote susceptus, postulavit cibos, qui cum panes laicos non haberet, dedit ei consecratos, quibus non licebat vesci nisi solis sacerdotibus et Levitis, et hoc tantum interrogavit, si mundi fuerint a mulieribus.
5 Et illo respondente ab heri et nudiustertius, non dubitavit panes dare, melius arbitratus, Propheta dicente: Misericordiam volo et non sacrificium, de famis periculo homines liberare, quam Deo offerre sacrificium; hostia enim placabilis Deo, hominum salus est.
6 Opponit ergo Dominus et dicit, si et David sanctus est et Achimelech pontifex a vobis non reprehenditur, sed legis uterque mandatum probabili excusatione transgressi sunt, et fames in causa est, cur eamdem famem non probatis in Apostolis, quam probatis in caeteris? Quanquam et in hoc multa distantia sit: isti spicas in sabbato manu confricant; illi panes comederunt Leviticos, et ad Sabbati solemnitatem accedebant neomeniarum dies, quibus in convivio requisitus fugit ex aula regia.
7 Observa quod panes propositionis nec David nec pueri eius acceperint antequam se a mulieribus mundos esse responderunt.
8 Aut non legistis in lege quia sabbatis sacerdotes in templo sabbatum violant, et sine crimine sunt? Calumniamini, inquit, discipulos meos, cur per segetes transeuntes spicas triverint, et hoc fecerunt famis necessitate cogente: cum ipsi Sabbatum violetis in templo immolantes victimas, caedentes tauros, holocausta super lignorum struem incendio concremantes, et iuxta alterius Evangelii fidem, circumcidentes parvulos in Sabbato, et dum aliam legem servare cupitis Sabbatum destruatis.
9 Nunquam autem leges Domini sibi contrariae sunt, et prudenter ubi transgressionis discipuli sui argui poterant, David et Achimelech dicit exempla sectatos.
10 Veram autem et absque necessitatis obtentu Sabbati praevaricationem in ipsos refert, qui calumniam fecerant.
11 Dico autem vobis quia templo maior est hic.
12 Hic non pronomen, sed adverbium loci legendum, quod maior templo sit locus qui Dominum templi teneat.
13 Si autem sciretis quid est: Misericordiam volo et non sacrificinm, nunquam condemnassetis innocentes.
14 Quid est, misericordiam volo et non sacrificium supra diximus.
15 Quod autem sequitur, nunquam condemnassetis innocentes, de Apostolis intelligendum est.
16 Et est sensus, misericordiam comprobastis Achimelech, eo quod fame periclitante David refocillare et pueros eius, quare simili modo meis discipulis fame laborantibus non compassi estis, qui vos pane verbi coelestis quotidie pascunt, quatenus eius satietate repleti ad vitam possitis pervenire perpetuam, praestante Domino nostro Iesu Christo, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat in saecula saeculorum.
17 Amen.
Hrabanus Maurus HOME