monumenta.ch > Hrabanus Maurus > HOMILIA CXXIII. ITEM FERIA IV. Lectio sancti Evangelii secundum Matthaeum.
Hrabanus Maurus, Homiliae, II. HOMILIAE IN EVANGELIA ET EPISTOLAS., , HOMILIA CXXII. FERIA IV. Lectio Epistolae beati Pauli apostoli ad Romanos. <<<     >>> HOMILIA CXXIV. FERIA VI. Lectio sancti Evangelii secundum Matthaeum.

Hrabanus Maurus, Homiliae, II. HOMILIAE IN EVANGELIA ET..., HOMILIA CXXIII. ITEM FERIA IV. Lectio sancti Evangelii secundum Matthaeum.

1 In illo tempore accesserunt ad Iesum Pharisaei et Sadducaei tentantes, et rogaverunt eum ut signum de coelo ostenderet eis, etc. Signum de coelo quaerunt et quia multa hominum millia secundo paucis de panibus satiavit, nunc in exemplum Moysi manna coelitus misso et per omnia passim disperso populum omnem multo tempore reficiat.
2 Quod in Evangelio Ioannis post edulium panum turbas ab eo quaesisse legimus dicentes: Quod ergo tu facis signum, ut videamus et credamus tibi, quod operaris, patres nostri manducaverunt in deserto, sicut scriptum est, panem de coelo dedit iis manducare.
3 At ille respondens ait eis: Facto vespere dicitis: Serenum erit, rubicundum est enim coelum; et mane: Hodie tempestas, rutilat enim triste coelum.
4 Faciem ergo coeli diiudicare nostis, signa autem temporum non potestis? Secundum historiam autem sensus iste manifestus est, quod ex elementorum ordine atque consonantia possint et sereni et pluvii dies praenosci, scribae autem et Pharisaei qui videbantur esse legis doctores ex Prophetarum vaticinatione, non poterant intelligere Salvatoris adventum: spiritaliter autem quod dixit Dominus, facto vespere dicitis: Serenum erit, rubicundum est enim coelum, significat quod per sanguinem passionis Christi in primo adventu indulgentia peccatorum datur.
5 Et mane: Hodie tempestas, rubet enim cum tristitia coelum: significat quod in secundo adventu igne praecedente venturus est.
6 Faciem ergo coeli diiudicare nostis, signa autem temporum non potestis.
7 Signa temporum dixit de adventu suo, vel passione cui simile est roseum coelum vespere, et item de tribulatione ante adventum suum futurum, cui simile est mane roseum cum tristitia coelum.
8 Generatio mala et adultera signum quaerit, et signum non dabitur ei, nisi signum Ionae.
9 Non ergo datur signum generationi illi, id est tentantium Dominum et insultantium verbis eius, tale utique signum, quale tentantes quaerebant, hoc est, de coelo, quibus tamen multa coelestia signa dabat in terra.
10 Caeterum generationi quaerentium Dominum, requirentium faciem Dei Iacob, signum de coelo ostendebat, quando cernentibus Apostolis ascendit in coelum, quando misso de Spiritu primitivam implevit Ecclesiam: quando ad impositionem manus Apostolorum in Samaria, Caesarea, Epheso, aliisque urbibus ac locis plurimis, gratiam de coelo Spiritui sancto credentibus ministravit.
11 Quid autem signum Ionae sibi velit, iam supra dictum est, Sequitur: Et, relictis illis, abiit.
12 Relictis scribis et Pharisaeis quibus dixerat, Generatio mala et adultera signum quaerit: et signum non dabitur ei nisi signum Ionae, recte abiit trans fretum et gentium secutus est populus.
13 Et cum venissent discipuli eius trans fretum, obliti sunt panes accipere.
14 Quaerat aliquis, et dicat, quomodo panes non habebant qui statim impletis septem sportis ascenderunt in naviculam et venerunt in fines Magedan, ibique audiunt navigantes, quod cavere debeant a fermento Pharisaeorum et Sadducaeorum, sed Scriptura testatur quod obliti sint eos se cum tollere.
15 Quod autem navigaturi trans fretum obliti sunt viaticum sumere secum, indicium est quam modicam carnis curam haberent in reliquiis, quibus ipsa reficiendi corporis necessitas quae naturaliter cunctis mortalibus inest intentione Dominici comitatus mente excesserat.
16 Unus vero panis quem secum habebant in navi mystice ipsum panem vitae Dominum videlicet Salvatorem designat: cuius amore quia semper intus reficiebantur in corde minus de terreno pane quo corpus pasci solet curabant: Qui dixit illis: Intuemini, et cavete a fermento Pharisaeorum et Sadducaeorum.
17 In Marco ita scriptum est: Videte et cavete a fermento Pharisaeorum et fermento Herodis.
18 Fermentum Pharisaeorum est decreta legis divinae traditionibus nominum postponere, vel certe legem verbis praedicare, factis impugnare, fermentum est Sadducaeorum Dominum tentare, nec doctrinae eius aut operibus credere: sed insultando alia quibus credere debeant petere.
19 Fermentum Herodis est adulterium, homicidium, temeritas iurandi, simulatio religionis, et quod omnium est caput et origo scelerum odium ac persecutio in Christum, et praecursorem eius, praeconemque primum regni coelestis.
20 A quo utrorumque fermento, etiam Apostolus nos prohibens ait: Itaque epulemur non in fermento malitiae et nequitiae, sed in azymis sinceritatis et veritatis.
21 At illi cogitabant inter se dicentes: Quia panes non accepimus.
22 Sciens autem Iesus, dixit: Quid cogitatis inter vos, modicae fidei, quia panes non habetis? Nondum intelligitis neque recordamini quinque panum [in] quinque millia hominum, et quot cophimos sumpsistis? Neque septem panum [in] quatuor millia hominum, et quot sportas sumpsistis? Quare non intelligitis quia non de pane dixi vobis: Cavete a fermento Pharisaeorum et Sadducaeorum.
23 Per occasionem praecepti quo Salvator iusserat dicens: Cavete a fermento Pharisaeorum et fermento Herodis: docet eos quid significent quinque panes et septem sive pisciculi, aut quinque millia hominum et quatuor millia quae pasta sunt in eremo, quo licet signorum magnitudo perspicua sit, tamen aliud spiritali intelligentia demonstretur.
24 Si enim fermentum Pharisaeorum et Sadducaeorum et fermentum Herodis non corporalem panem, sed traditiones perversas et haeretica significat dogmata, quare et cibi, quibus nutritus est populus Dei, non veram doctrinam integramque significent? Istiusmodi fermentum, quod omni ratione vitandum est, habuit, Marcion et Valentinus, et omnes haeretici; fermentum hanc vim habet ut si farinae mistum fuerit, quod parvum videbatur, crescat in maius, et ad saporem suum universam conspersionem trahat.
25 Ita et doctrina haeretica, si vel modicam scintillam in tuum pectus iecerit, in brevi ingens flamma succrescet, et totam hominis possessionem ad se trahet.
26 Hoc est de quo et Apostolus loquitur, Modicum fermentum totam massam corrumpit.
27 Tunc intellexerunt quod non dixerit cavendum a fermento panum, sed a doctrina Pharisaeorum et Sadducaeorum.
28 Quod eis utile erat persuasit, quod nocivum vitare iussit; doctrina enim superstitiosa et haeretica gravat magis quam adiuvat, mergit et non erigit.
29 A bono ergo magistro discipuli instructi intellexerunt in fermento seductionem Pharisaeorum et Sadducaeorum, imo omnium haereticorum qui contraria sapiunt veritati expressam vitandam esse, quam et omnino ipsi vitaverunt et nobis fugiendam esse censuerunt, quatenus omnem errorem spernentes et viam veritatis per omnia sequentes, poenam aeternam evadere et vitam aeternam promereri festinemus, praestante Domino nostro Iesu Christo, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat Deus, per omnia saecula saeculorum.
30 Amen.
Hrabanus Maurus HOME



Hrabanus Maurus, Homiliae, II. HOMILIAE IN EVANGELIA ET EPISTOLAS., , HOMILIA CXXII. FERIA IV. Lectio Epistolae beati Pauli apostoli ad Romanos. <<<     >>> HOMILIA CXXIV. FERIA VI. Lectio sancti Evangelii secundum Matthaeum.
monumenta.ch > Hrabanus Maurus > HOMILIA CXXIII. ITEM FERIA IV. Lectio sancti Evangelii secundum Matthaeum.