monumenta.ch > Ausonius > > > PERIOCHAE ODYSSIAE. > 24. > 2. > XXIIII. CVM PONTIVS PAVLINVS IVNIOR QVARTIS IAM LITTERIS NON > XXV. VERSVS IN VESTE CONTEXTI. > ALIVD IN EANDEM. > HOMILIA CVI. IN EODEM FESTO. Lectio sancti Evangelii secundum Lucam. > II. > XVIIII. IN ANVM EBRIOSAM. > > DE EADEM. > 30. > XVII. AD VXOREM. > LXXXXVIII. HYLAE. > I. > > 27. > V. > XXI. AVSONIVS PAVLINO. > 1. > > LXXIIII. IN LIGVRITOREM. > HOMILIA CXXII. FERIA IV. Lectio Epistolae beati Pauli apostoli ad Romanos.
Hrabanus Maurus, Homiliae, II. HOMILIAE IN EVANGELIA ET EPISTOLAS., , HOMILIA CXXI. ITEM UT SUPRA. Lectio sancti Evangelii secundum Marcum. <<<     >>> HOMILIA CXXIII. ITEM FERIA IV. Lectio sancti Evangelii secundum Matthaeum.

Hrabanus Maurus, Homiliae, II. HOMILIAE IN EVANGELIA ET..., HOMILIA CXXII. FERIA IV. Lectio Epistolae beati Pauli apostoli ad Romanos.

1 Fratres, nihil nunc damnationis est his qui sunt in Christo Iesu, etc. Nihil nunc damnationis est his qui sunt in Christo Iesu.
2 Lex enim Spiritus vitae in Christo Iesu liberavit me a lege peccati et mortis.
3 Ex quo intelligitur quotidiana gratia Christi omnes sanctos ab hac lege peccati et mortis, in quam iugiter vel nolentes coguntur, incurrere, cum remissionem debitorum suorum a Domino precantur absolvi.
4 Videtur ergo, non ex persona peccatorum, sed ex illorum qui vere sancti atque perfecti sunt, hanc beatum Apostolum prompsisse sententiam, Non enim quod volo facio bonum, sed quod odi malum hoc ago, et video aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae, et captivum me ducentem in lege peccati, quae est in membris meis.
5 Lex enim, ait, Spiritus vitae in Christo Iesu liberavit me a lege peccati et mortis.
6 Magnam in hoc dedit securitatem, quia quod impossibile erat legis, in quo infirmabatur per carnem, Deus Filium suum mittens in similitudinem carnis peccati, de peccato damnavit peccatum in carne.
7 Haec dicit ut baptizatos securos reddat qui liberati a peccato sunt, quoniam quod impossibile erat, inquit, legis, cui impossibile? nobis scilicet impossibile erat mandatum legis implere, quia subiecti eramus peccato ut iustificatio legis impleretur in nobis, qui non secundum carnem ambulamus, sed secundum spiritum.
8 Per hanc etenim hostiam carnis, quae oblata est pro peccato, damnavit peccatum, hoc est fugavit peccatum, et abstulit, ut iustificatio legis impleretur in nobis, qui legem secundum spiritum custodimus, et non secundum carnem.
9 In qua parte secundum ea quae supra exposuimus impossibilis erat lex, et infirma.
10 Id enim egit mors Domini, ne mors timeretur, et ex eo iam appeterentur temporalia bona, nec metuerentur temporalia mala, in quibus carnalis erat illa prudentia in qua impleri legis praecepta non poterant; haec autem prudentia in homine Dominico exstincta et ablata iustitia legis impletur cum secundum carnem non ambulatur, sed secundum Spiritum.
11 Unde verissime dictum est, Non veni solvere legem, sed adimulere.
12 Plenitudo ergo legis charitas, et charitas eorum est qui secundum spiritum ambulant.
13 Haec enim ad gratiam pertinent Spiritus sancti, quando enim non erat charitas iustitiae sed timor, lex non implebatur.
14 Ideo igitur damnatum dicit peccatum, ut impleretur in nobis iustificatio legis datae a Moyse.
15 Sublati enim de conditione legis, facti sumus amici eiusdem, iustificati enim amici sunt legis.
16 Quomodo autem impletur in nobis iustificatio, nisi cum datur remissio omnium peccatorum? ut sublatis peccatis iustificatus appareat mente serviens legi Dei, hoc est non secundum carnem ambulans, sed secundum spiritum, ut devotio animi, qui est spiritus, non consentiat desiderio peccati, quia per carnem seminatur concupiscentia animae, quod est peccatum.
17 Qui enim secundum carnem sunt, quae carnis sunt sapiunt; qui vero secundum spiritum, quae sunt spiritus sentiunt.
18 Hic iam aptius quasi inter nos et Iudaeos in medio statuens legem Moysi, dicit: Qui secundum carnem sunt, quae carnis sunt sapiunt, hoc est, Iudaei quos dicit secundum carnem Israel, qui ea quae carnis sunt, sapiunt in eo quod secundum carnem legem intelligunt: Qui vero secundam spiritum, de his dicens, quos Iudaeos dicit spiritu non littera, quae sunt spiritus sentiunt.
19 Nam prudentia carnis mors est: prudentia autem spiritus vita et pax in Christo Iesu Domino nostro.
20 Nunquid non unum atque idem est, quod dicit, prudentia carnis mors est: cui mors est? animae, sine dubio; qui enim legem secundum carnem, id est, secundum litteram intellexerit, non venit ad Christum qui est vita, et ideo prudentia carnis mors est, prudentia vero spiritus vita et pax, vitam namque et pacem quae est Christus habet qui spiritaliter intelligit legem, et bonis operibus implet quod recte in mandatis Dei sibi praeceptum intelligit; hic cum Christo ipso praestante in vita regnabit aeterna, qui cum Patre et Spiritu sancto, vivit et regnat Deus, per omnia saecula saeculorum.
21 Amen.
Hrabanus Maurus HOME



Hrabanus Maurus, Homiliae, II. HOMILIAE IN EVANGELIA ET EPISTOLAS., , HOMILIA CXXI. ITEM UT SUPRA. Lectio sancti Evangelii secundum Marcum. <<<     >>> HOMILIA CXXIII. ITEM FERIA IV. Lectio sancti Evangelii secundum Matthaeum.
monumenta.ch > Ausonius > > > PERIOCHAE ODYSSIAE. > 24. > 2. > XXIIII. CVM PONTIVS PAVLINVS IVNIOR QVARTIS IAM LITTERIS NON > XXV. VERSVS IN VESTE CONTEXTI. > ALIVD IN EANDEM. > HOMILIA CVI. IN EODEM FESTO. Lectio sancti Evangelii secundum Lucam. > II. > XVIIII. IN ANVM EBRIOSAM. > > DE EADEM. > 30. > XVII. AD VXOREM. > LXXXXVIII. HYLAE. > I. > > 27. > V. > XXI. AVSONIVS PAVLINO. > 1. > > LXXIIII. IN LIGVRITOREM. > HOMILIA CXXII. FERIA IV. Lectio Epistolae beati Pauli apostoli ad Romanos.