Hrabanus Maurus, Homiliae, II. HOMILIAE IN EVANGELIA ET..., HOMILIA CXXI. ITEM UT SUPRA. Lectio sancti Evangelii secundum Marcum.
| 1 | In illo tempore, cum multa turba esset cum Iesu, nec haberent quod manducarent, convocatis discipulis suis, ait illis: Misereor super turbam, quia ecce iam triduo sustinent me, nec habent quod manducent, et si dimisero eos ieiunos, deficient in via, etc. In hac lectione consideranda est in uno eodemque redemptore nostro distincta operatio divinitatis et humanitatis. |
| 2 | Quis enim non videat hoc quod super turbam miseretur Dominus, ne vel inedia vel viae longioris deficiat labore, affectum esse et compassionem humanae fragilitatis? Quod vero de septem panibus et pisciculis paucis quatuor millia hominum saturavit, divinae opus esse virtutis manifestum est. |
| 3 | Mystice autem hoc miraculo designatur, quod viam saeculi praesentis aliter incolumes transire nequimus, nisi nos gratia redemptoris nostri alimento sui verbi reficiat. |
| 4 | Hoc vero typice inter hanc refectionem, et illam quinque panum ac duorum piscium distat, quod ibi litteris veteris instrumenti spiritalis gratia plena esse signata est, hic autem novi veritas ac gratia testamenti fidelibus ministranda monstrata est. |
| 5 | Sane utraque refectio in monte celebrata est, ut aliorum Evangelistarum narratio declarat, quia utriusque scriptura testamenti, recte intellecta, altitudine nobis coelestium et praeceptorum mandat, et praemiorum utraque altitudinem Christi, qui est mons, domus Domini in vertice montium, consona voce praedicat. |
| 6 | Qui enim aedificatam super se civitatem sive domum Domini, id est, Ecclesiam in alto bonorum extollit operum, et cunctis manifestam gentibus exhibet; ipse hanc ab infimis delectationibus abstractam pane coeli reficit, atque ad appetitum supernae suavitatis, dato pignore cibi spiritalis accendit. |
| 7 | Misereor super turbam, quia ecce iam triduo sustinent me, nec habent quod manducent. |
| 8 | Turba autem triduo Dominum propter sanationem infirmorum suorum sustinet, cum electi quique fide sanctae Trinitatis lucidi, Domino pro suis suorumque peccatis animae videlicet languoribus perseveranti instantia supplicant, item turba triduo Dominum sustinet, quando multitudo fidelium peccata, quae perpetravit per poenitentiam declinans ad Dominum, se in opere, in locutione atque in cogitatione convertit. |
| 9 | Et si dimisero eos ieiunos in domum suam deficient in via. |
| 10 | Dimittere ieiunos in domum suam Dominus non vult ne deficiant in via. |
| 11 | Quia videlicet conversi peccatores in praesentis vitae via deficiunt, si in sua conscientia sine doctrinae sancto pabulo dimittantur. |
| 12 | Ne ergo lassentur huius peregrinationis itinere, pascendi sunt sacra admonitione. |
| 13 | Quidam enim ex eis de longe venerunt. |
| 14 | Est autem qui nil fraudis et nihil carnalis corruptionis expertus, ad omnipotentis Dei servitium festinavit. |
| 15 | Iste de longinquo non venit, quia per incorruptionem et innocentiam proximus fuit. |
| 16 | Alius, nulla impudicitia, nullis flagitiis inquinatus, sola autem coniugia expertus, ad ministerium spiritale conversus est, neque iste venit e longinquo, quia usus coniunctione concessa per illicita non erravit. |
| 17 | Alii vero post carnis flagitia, alii post falsa testimonia, alii post facta furta, alii post illatas violentias, alii post perpetrata homicidia ad poenitentiam redeunt, atque ad omnipotentis Dei servitium convertuntur, hi videlicet ad Dominum de longinquo veniunt. |
| 18 | Quanto etenim quisque plus in pravo opere erravit, tanto ab omnipotente Domino longius recessit. |
| 19 | Dentur igitur alimenta eis etiam, qui de longinquo veniunt, quia conversis peccatoribus doctrinae sanctae cibi praebendi sunt, ut in Deum vires raperent quas in flagitiis amiserunt. |
| 20 | Item Iudaei quicumque in Christo crediderunt, de prope ad illum venerunt, quia legis et Prophetarum erant litteris edocti de illo, credentes vero ex gentibus de longe utique venerunt ad Christum, quia nullis paginarum sacrarum monumentis de eius erant fide praemoniti. |
| 21 | Et responderunt ei discipuli sui: Unde istos poterit quis hic saturare panibus in solitudine? Et interrogavit eos: quot panes habetis? Qui dixerunt: Septem. |
| 22 | Bene septem panes in ministerio novi testamenti ponuntur, in quo septiformis gratia Spiritus sancti plenius fidelibus cunctis, et credenda revelatur et credentibus datur. |
| 23 | Neque hordeacei fuisse produntur, sicut illi quinque de quibus quinque sunt hominum millia saturata, ne iterum sicut in lege vitale animae alimentum corporalibus sacramentis obtegeretur, hordei etenim medulla tenacissima palea tegitur. |
| 24 | Et praecepit turbae discumbere super terram. |
| 25 | Supra in refectione quinque panum turba supra fenum viride discumbebat, nunc ubi septem panibus reficienda est, supra terram discumbere praecipitur, quia per scripturam legis carnis desideria calcare et comprimere iubemur. |
| 26 | Omnis enim caro fenum, et omnis gloria eius tanquam flos feni. |
| 27 | In novo autem testamento ipsam quoque terram ac facultates temporales derelinquere praecipimur, vel certe, quia mons in quo turba Dominicis panibus reficiebatur, altitudinem, ut supra diximus, redemptoris nostri significat, ibi super fenum, hic super terram reficitur. |
| 28 | Ibi enim celsitudo Christi propter carnales homines et Ierusalem terrenam carnali spe et desiderio tegitur; hic autem remota omni cupiditate carnali convivas novi testamenti, spei permanentis firmamentum tanquam ipsius montis soliditas, nullo feno interposito continebat. |
| 29 | Et accipiens septem panes, gratias agens fregit, et dabat discipulis suis, ut apponerent, et apposuerunt turbae. |
| 30 | Dominus accipiens panes dabat discipulis suis, ut ipsi acceptos turbae apponerent, quia spiritalis dona scientiae tribuens Apostolis per eorum ministerium voluit Ecclesiae suae per orbem vitae cibaria distribui. |
| 31 | Quod autem fregit panes, quos discipulis daret, apertionem designat sacramentorum, quibus ad perpetuam salutem nutriendus erat mundus. |
| 32 | Cum enim ait Dominus ipse: Et nemo novit filium nisi Pater, neque patrem quis novit nisi filius, et cui voluerit filius revelare, quod nisi panem vitae nobis per se aperiendum demonstravit, ad cuius interiora cernenda per nos ipsos penetrare nequimus, cui contra Propheta mirabilem quorumdam famem deplorans aiebat, parvuli petierunt panem, nec erat qui frangeret eis. |
| 33 | Quod est aliis verbis dicere, indocti quaesierunt pabulum verbi Dei, quo ad virtutem bonae operationis convalescerent refici, nec erat magistris deficientibus qui eis Scripturae arcana patefaceret, eosque ad viam veritatis instrueret. |
| 34 | Acceptis autem ad frangendum panibus Dominus gratias agit, ut et ipse quantum de salute generis humani congaudeat ostendat, et nos ad agendas semper Deo gratias informet, cum vel terreno pane carnem, vel animam coelesti superna gratia largiente reficimus. |
| 35 | Et habebant pisciculos paucos, et ipsos benedixit, et iussit apponi. |
| 36 | Si in panibus septem scriptura novi testamenti designatur, in cuius lectione per gratiam sancti Spiritus internas mentium epulas invenimus, quid in piscibus, quos benedicens pariter Dominus turbae iussit apponi, nisi sanctos accipimus illius temporis quo eadem est condita scriptura, vel quorum ipsa scriptura fidem, vitam et passiones continet, qui de turbulentis huius saeculi fluctibus erepti, ac divina benedictione consecrati refectionem nobis internam, ne in huius mundi transeuntis excursu deficeremus, exemplo suae vel vitae praebuere vel mortis. |
| 37 | Et manducaverunt, et saturati sunt. |
| 38 | Manducant de panibus Domini ac piscibus, et saturantur qui audientes verba Dei et exempla intuentes, ad profectum vitae correctionis per haec excitari atque assurgere festinant, quibus apte congruit illud Psalmistae, edent pauperes et saturabuntur et laudabunt Dominum, etc. Et sustulerunt quod superaverat de fragmentis septem sportas. |
| 39 | Quod turbis saturatis superat, Apostoli sustollunt, et septem sportas implent, quia vero sunt altiora perfectionis praecepta vel potius exhortamenta, et consilia, quae generalis fidelium multitudo nequit servando et implendo attingere, quorum exsecutio illos proprie respicit, qui maiori sancti Spiritus gratia pieni generalem populi Dei, conversatione mentis atque operis sublimitate transcendunt. |
| 40 | Qualibus dicitur: Si vis perfectus esse, vade, vende omnia quae habes, etc. Unde bene sportae quibus Dominicorum sunt condita fragmenta ciborum propter septiformem Spiritus gratiam, septem fuisse memorantur. |
| 41 | Nam quia sportae iunco et palmarum foliis solent contexi, merito in sanctorum significatione ponuntur. |
| 42 | Iuncus quippe super aquas nasci consuevit, palma vero victricem ornat manum. |
| 43 | Et iunceis vasis recte comparantur electi, cum radicem cordis, ne forte ab amore aeternitatis arescat, in ipso vitae fonte collocant. |
| 44 | Assimilantur et eis, quae de palmarum sunt foliis contexta, cum in defectu iam aeternae retributionis memoriam puro in corde retinent. |
| 45 | Et bene turba, quamvis reliquias Dominici prandii non caperet, manducasse tamen et saturata esse narratur, quia sunt nonnulli, qui etsi omnia sua relinquere nequeunt, tamen esurientes et sitientes iustitiam, saturantur, cum audiendo mandata legis Dei ad vitam perveniunt aeternam. |
| 46 | Bene quatuor millia, ut ipso etiam numero docerent Evangelicis se pastos esse cibariis, per Dominum nostrum Christum, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat Deus, per omnia saecula saeculorum. |
| 47 | Amen. |