Hrabanus Maurus, Homiliae, II. HOMILIAE IN EVANGELIA ET..., HOMILIA CXVIII. ITEM FERIA IV. Lectio sancti Evangelii secundum Marcum.
| 1 | In illo tempore, cum egressus esset Iesus in viam, procurrens quidam genu flexo ante eum rogabat dicens: Magister bone, quid faciam ut vitam aeternam percipiam? Audierat, credo, iste quaesitor vitae aeternae a Domino, tantum eos qui parvulorum velint esse similes, dignos esse introitu regni coelestis, atque ideo curam gerens tractatus certioris possit sibi non per parabolas, sed aperte quibus operum meritis vitam aeternam consequi possit exponi. |
| 2 | Iesus autem dixit ei: Quid me dicis bonum? Nemo bonus nisi unus Deus. |
| 3 | Quia magistrum vocaverat bonum et non Deum vel Dei filium confessus erat, discit quamvis sanctum hominem, comparatione Dei non esse bonum. |
| 4 | De quo dicitur: Confitemini Domino quoniam bonus. |
| 5 | Unus autem Deus bonus non pater solus intelligendus est, sed et filius qui dicit: Ego sum Pastor bonus, sed et Spiritus sanctus, quia Pater de coelo dabit spiritum bonum petentibus se. |
| 6 | Id est, ipsa una et individua Trinitas, Pater, et Filius, et Spiritus sanctus, solus et unus Deus bonus est. |
| 7 | Non igitur Dominus se bonum negat, se esse Deum significat. |
| 8 | Non se magistrum bonum non esse, sed magistrum absque Deo nullum bonum esse testatur. |
| 9 | Praecepta nosti: Ne adulteres, Ne occidas, Ne fureris, Ne falsum testimonium dixeris, Ne fraudem feceris, Honora patrem tuum et matrem. |
| 10 | Haec est puerilis innocentiae castitas, quae nobis imitanda proponitur si regnum Dei volumus intrare. |
| 11 | Notandum sane quod iustitia legis suo tempore custodita, non solum bona terrae, verum etiam suis cultoribus vitam conferebat aeternam. |
| 12 | Et ille respondens ait: Magister, haec omnia observavi a iuventute mea. |
| 13 | Iesus autem intuitus eum, dilexit eum, et dixit illi: Unum tibi deest. |
| 14 | Non est putandus homo iste vel voto tentantis, ut quidam putavere, Dominum interrogasse, et de sua esse vita mentitus, cum se legis mandata custodisse dicebat, sed simpliciter ut vixerit esse confessus, quia si mendacio aut simulationis noxa reus teneretur, nequaquam intuitus arcana cordis eius diligere diceretur Iesus. |
| 15 | Diligit enim Dominus eos qui mandata legis, quamvis minora, custodiunt, sed nihilominus quod in lege minus fuerat, his qui perfecti esse desiderant ostendit: quia non venit solvere legem aut prophetas, sed adimplere. |
| 16 | Ad quam profecto adimpletionem pertinet, quod hic consequenter adiungit. |
| 17 | Vade, quaecunque habes vende et da pauperibus, et habebis thesaurum in coelo; et veni, sequere me. |
| 18 | Quicunque perfectus esse voluerit debet vendere quae habet, et non ex parte vendere, sicut Ananias fecit et Saphira, sed totum vendere, et, cum vendiderit, dare omne pauperibus, et sic sibi praeparare thesaurum in regno coelorum. |
| 19 | Nec hoc ad perfectionem sufficit, nisi post contemptas divitias Salvatorem sequatur, id est, relictis malis, faciat bona. |
| 20 | Facilius enim sacculus contemnitur quam voluntas. |
| 21 | Multi divitias relinquentes Dominum non sequuntur. |
| 22 | Sequitur autem Dominum qui imitator eius est, et per vestigia illius graditur. |
| 23 | Qui enim dicit se in Christo credere, debet quomodo ille ambulavit et ipse ambulare, sicque perveniet ad regnum coeleste. |