monumenta.ch > Hrabanus Maurus > HOMILIA CXVII. FERIA IV. Lectio Epistolae beati Pauli apostoli ad Hebraeos.
Hrabanus Maurus, Homiliae, II. HOMILIAE IN EVANGELIA ET EPISTOLAS., , HOMILIA CXVI. IN EODEM FESTO. Lectio sancti Evangelii secundum Matthaeum. <<<     >>> HOMILIA CXVIII. ITEM FERIA IV. Lectio sancti Evangelii secundum Marcum.

Hrabanus Maurus, Homiliae, II. HOMILIAE IN EVANGELIA ET..., HOMILIA CXVII. FERIA IV. Lectio Epistolae beati Pauli apostoli ad Hebraeos.

1 Fratres, habemus gratiam, per quam serviamus placentes Deo cum metu et reverentia; etenim Deus noster ignis consumens est.
2 Quomodo alibi dixit, quae videntur temporalia sunt, quae vero non videntur aeterna, et inde sumpsit exhortationis et consolationis argumentum, pro malis quae in praesenti tempore toleramus, sic etiam hic facit, ac dicit, firmi debemus existere ut habeamus gratiam, hoc est gratias agamus Deo, non solum debemus aequanimiter ferre praesentia mala, sed etiam gratias illi pro futuris bonis offerre.
3 Per quam, inquit, serviamus bene placentes Deo.
4 Hoc est, sic quippe placentes, Deo servimus cum ei per omnia gratiae deferuntur.
5 Omnia, inquit, facite, sine murmuratione et sine haesitatione, quod quippe quis operatus fuerit murmurans recidetur, et perit merces eius.
6 Sicut etiam Israelitae quale iudicium perceperunt propter murmurationem, propterea inquit, non murmuretis.
7 Non enim placet Deo quando cum murmuratione servitur, et non ei pro omnibus gratiae deferuntur, et pro tentationibus, et pro spiritalibus.
8 Nihil ergo supinum loquamur, nihil impudens, sed submittamus nos ut venerabiliter ac reverenter esse possimus, hoc est, cum reverentia et metu Domini.
9 Charitas fraternitatis maneat, et hospitalitatem nolite obliscivi: per hanc enim placuerunt quidam angelis hospitio receptis.
10 Intuere quomodo eos praecipit praecepta praesentia custodire: non enim eis alia superimponit, non dixit: Efficiamini amatores fratrum, sed permaneat charitas fraternitatis.
11 Et iterum non dixit hospitales efficiamini, tanquam si non essent, sed hospitalitatem nolite oblivisci: ex tribulationibus enim poterat fortasse contingere.
12 Per hanc enim, inquit, quidam placuerunt, angelos hospitio recipientes.
13 Attendis quantus honor, quantum lucrum, sive secundum aliam editionem quidam latuerunt, hoc est, nescientes, in hospitio receperunt, propterea et multa merces eius, qui nesciens eos angelos esse in hospitio recepit.
14 Nam si sciret, nihil mirum esset.
15 Quidam dicunt quod in hoc loco etiam Loth significatur.
16 Mementote vinctorum, tanquam simul vincti; et laborantium, tanquam et ipsi in corpore morantes.
17 Honorabile connubium in omnibus et thorus immaculatus.
18 Fornicatores et adulteros iudicabit Deus.
19 Contemplare quantus illi de pudicitia sermo profunditur.
20 Pacem, inquit, cum omnibus sectamini et sanctificationem, ne quis fornicator vel pollutus.
21 Et iterum, fornicarios autem et adulteros iudicat Deus.
22 Sed videamus nunc qualiter honorabiles esse nuptias in omnibus dicat et thronum immaculatum, quoniam videlicet in sanctitate pudicitiae facit conversari fidelem.
23 Hic etiam Iudaeos pulsat, qui pollutum putabant coniugalem concubitum, et dicebant ex lecto coniugis surgentem mundum non posse constare.
24 Non igitur pollutum est, quod ex natura conceditur, o ingratissimi et insensatissimi Iudaei, sed quod ex prava voluntate descendit.
25 Nam si honorabiles quaedam sunt nuptiae, mundae etiam sunt.
26 Cur itaque ex his pollutionem fieri existimatis, et primo ponens honorabile connubium in omnibus et thorum immaculatum, ostendit quia iuste intulit quae sequuntur.
27 Si enim connubium est concessum, iuste fornicator suppliciis afficitur, iuste punientur adulteri.
28 Hic adversus haereticos dimicat, et vide quam bene non dixit, iterum nullus sit avarus, sed simul dicens.
29 Tunc intulit veluti commune consilium, non velut ad ipsos solos sermones dirigens.
30 Sint mores sine avaritia, contenti praesentibus.
31 Sint, inquit, mores sine avaritia, non dixit nolite possidere, sed sint mores sine avaritia, ostendit philosophiam cuiusque voluntatis.
32 Etenim supra dixerat, et rapinam substantiarum vestrarum cum gaudio suscepistis, unde ostendit eos non esse avaritiae deditos.
33 Iuste ergo eos admonet, sufficientiam, inquit, habentes praesentium, quod plurimi post exinanitionem substantiarum suarum, postea cupiunt sub obtentu eleemosynae iterum congregare divitias, propterea inquit, sint mores sine avaritia, hoc est, ut illud exspectemus quod usui opus fuerit, et pro necessariis tantum curam geramus.
34 Quod ergo dicit aliquis, sive ipsorum necessariorum nobis contingat habere suffragia, non est hoc, crede mihi, non est.
35 Ipse quippe dixit: Non te deseram, neque derelinquam; ita ut confidenter dicamus: Dominus mihi adiutor est, non timebo quid faciat mihi homo.
36 Iterum, in tentationibus consolatio: ipse quippe dixit et protinus nulla ratione mentitus, quoniam te non derelinquam, proinde cum confidentia nos dicere possumus, Dominus mihi adiutor est, non timebo quid faciat mihi homo.
37 Promissum habes, non debes haesitare.
38 Ipse promisit non ambigas, quod autem dicit, non te derelinquam: non de pecuniis tantum dicit, sed etiam de aliis cunctis.
39 Dominus, inquit, mihi adiutor est, non timebo quid faciat mihi homo, et recte, hoc igitur etiam nos in universis tentationibus exclamemus, et Deum habentes propitium humana omnia irrideamus.
40 Sicut enim Deo indignante nihil nobis proderit, ac si cuncti amici consistant, sic etiam Deo nos diligente nulla nobis erit necessitas, nulla laesio, ac si nos cuncti hostiliter insequantur.
41 Non timebo, inquit, quid faciat mihi homo.
42 Mementote praepositorum vestrorum qui vobis locuti sunt verbum Dei; quorum intuentes exitum conversationis, imitamini fidem.
43 In hoc loco etiam de adiutorio in fratres eum existimo dicere: hoc est enim quod dicit, qui vobis locuti sunt verbum Dei, quorum contemplantes exitum conversationis imitamini fidem.
44 Quid est contemplantes? saepius animo versantes, et apud nosmetipsos examinantes, considerantes, subtiliter discutientes, inquit, exitum conversationis, hoc est, perseverantiam usque in finem, quoniam finem habuit bonum eorum conversatio, Optimam intuentes, inquit, eorum vitam imitamini fidem.
45 Ex vita munda, fidem firmatam dicit; quomodo? quoniam credunt de futuris.
46 Non enim ostenderent vitam mundam si haesitarent de futuris.
47 Iesus Christus heri et hodie, ipse in saecula saeculorum.
48 Heri omne praeteritum significat tempus, hodie praesens ex saecula saeculorum, futurum sine termino.
49 Tanquam si diceret, Audistis pontificem, sed non pontificem qui desinat esse, semper idem ipse est.
50 Veluti si essent quidam qui dicerent, quod non est, sed alter venturus est.
51 Ad hoc respondit, quod qui fuit heri ipse hodie et in saeculum, nam hodieque Iudaei dicunt alium esse venturum expertes semetipsos, ab eo redientes qui verus est pontifex declinaverunt in errorem, ut Antichristum putent esse venturum; quem errorem quicunque secutus fuerit, si non se correxerit, nec poenitentiam condignam inde egerit, inferni cruciatum nullo modo evadere poterit.
Hrabanus Maurus HOME



Hrabanus Maurus, Homiliae, II. HOMILIAE IN EVANGELIA ET EPISTOLAS., , HOMILIA CXVI. IN EODEM FESTO. Lectio sancti Evangelii secundum Matthaeum. <<<     >>> HOMILIA CXVIII. ITEM FERIA IV. Lectio sancti Evangelii secundum Marcum.
monumenta.ch > Hrabanus Maurus > HOMILIA CXVII. FERIA IV. Lectio Epistolae beati Pauli apostoli ad Hebraeos.