Hrabanus Maurus, Homiliae, II. HOMILIAE IN EVANGELIA ET..., HOMILIA CXVI. IN EODEM FESTO. Lectio sancti Evangelii secundum Matthaeum.
| 1 | In illo tempore, iussit Iesus discipulos ascendere in naviculam, et praecedere eum trans fretum, donec dimitteret turbas, etc. Discipulis praecipit transfretare et compellit ut ascendant in naviculam. |
| 2 | Quo sermone ostenditur invitos eos a Domino recessisse dum amore praeceptoris ab eo nolunt separari. |
| 3 | Quare coegerit discipulos ascendere navem, et ipse mox dimisso populo in montem oraturus abierit Ioannes manifeste declarat, qui completa refectione illa coelesti continuo subiecit: Iesus ergo cum cognovisset quia venturi essent ut raperent eum et facerent eum regem, fugit iterum in montem ipse solus, ubi necessarium nobis vivendi monstrat exemplum, ut in bonis quae agimus humani favoris retributionem vitemus, neque nos operatio virtutum spiritalium, ad concupiscentiam reflectat temporalium voluptatum. |
| 4 | Nonnullis etenim contigit, ut dum per meritum vitae sublimioris mirandi minoribus ac laudabiles existerent et iure honorandi putarentur, acceptis pecuniis sive praediis inchoata iustitiae rudimenta perderent. |
| 5 | Et cum carnalibus sese illecebris atque avaritia incauti corrumperent, ipsis etiam a quibus honorabantur pro bonis, denuo pro malis actibus, non solum in fastidium, verum etiam devenirent in odium. |
| 6 | Minusque multo periculosum est in his quae recte agimus adversantium improbitate fatigari, quam honorantium favore demulceri. |
| 7 | Hic etenim securiorem saepe corrumpit animum: illa circumspectum semper reddit et cautum. |
| 8 | Unde Dominus viam nobis vitae quam sequamur nuntians, cum hi qui virtutes eius admirabantur regem eum facere vellent, fugit in montem orare. |
| 9 | Cum vero illi qui virtutibus eius invidebant eum morti tradere disponerent, occurrit promptus, et vinciendum se crucifigendumque furentibus obtulit. |
| 10 | Evidenti nos informans exemplo ut parati simus ad adversa saeculi toleranda, cauti ad blandimenta, cum forte arriserint declinanda, et ne nos prospera mundi, si affluant, emolliendo decipiant, crebris a Domino precibus imploremus. |
| 11 | Quo autem discipuli Dominum praecederent Marcus ostendit, qui narrat quod Dominus coegerit discipulos suos ascendere navim, et praecedere se trans fretum ad Bethsaidam dum ipse dimitteret populum. |
| 12 | Bethsaida est ergo in Galilaea civitas Andreae et Petri et Philippi Apostolorum prope stagnum Genezareth ut in Locorum libris invenimus: ubi merito monet quomodo dicat Marcus peracto discipulos miraculo panum venisse trans fretum ad Bethsaidam: cum videatur dicere Lucas quod in locis Bethsaidae factum fuerit miraculum illud memorabile et refectio coelestis. |
| 13 | Ait enim: Assumptis illis secessit seorsum in locum desertum, qui est Bethsaida; quod cum cognovissent turbae, secutae sunt illum, et excepit illos, et caetera quae sequuntur usque ad completam illam refectionis sacrae historiam: nisi forte intelligamus in eo quod Lucas ait, in locum desertum qui est Bethsaida, non ipsius vicinia civitatis, sed loca deserti ad eam pertinentis esse designata; Marcus enim dicit aperte, quod praecederent eum ad Bethsaidam, ubi ipsius civitatis fines constat esse notatos. |
| 14 | Lucas vero, qui dicit: in locum desertum qui est Bethsaida. |
| 15 | Potest, nisi fallor, recte intelligi non Bethsaidam, sed locum desertum ipsius: id est, ad eius confinia pertinentem. |
| 16 | Narrat autem Evangelista Ioannes manducasse panem turbas iuxta Tyberiadem et ascendentes navim discipulos venisse trans mare in Capharnaum, quae ambae sunt civitates in Galilaea iuxta stagnum Genezareth quod etiam Tyberiadis a civitate Tyberiade vocatur. |
| 17 | Et dimissa turba, ascendit in montem orare solus. |
| 18 | Si fuissent cum eo discipuli Petrus et Iacobus et Ioannes qui viderant gloriam transformati, forsitan ascendissent in montem cum eo. |
| 19 | Sed turba ad sublimia sequi non poterat, nisi docuisset eam iuxta mare in littore et aleret in deserto. |
| 20 | Quod autem ascendit solus orare, non ad eum referas qui de quinque panibus quinque millia hominum satiavit exceptis mulieribus et parvulis: sed ad eum qui audita morte Ioannis recessit in solitudinem. |
| 21 | Non quod personam Domini separemus, sed quod opera eius inter Deum hominemque divisa sint. |
| 22 | Ubi est notandum quod non omnis qui orat ascendit in montem: est enim oratio quae peccatum facit; sed bene orat qui Deum orando quaerit. |
| 23 | Hic a terrenis ad superiora progrediens, verticem curae sublimioris ascendit. |
| 24 | Qui vero de divitiis aut de honore saeculi, aut certe de inimici morte sollicitus obsecrat, ipse in infirmis iacens, viles ad Deum preces mittit. |
| 25 | Orat autem Dominus, non ut pro se obsecret, sed ut pro me impetret. |
| 26 | Nam etsi omnia posuerit Pater in potestatem filii, filius tamen ut formam hominis impleret, obsecrandum patrem putat esse pro nobis, quia advocatus noster. |
| 27 | Advocatum enim, inquit Ioannes, habemus apud Patrem, Iesum Christum. |
| 28 | Si advocatus est debet pro meis intervenire peccatis, non ergo quasi infirmus, sed quasi pius obsecrat. |
| 29 | Vis scire quoniam omnia quae velit possit, et advocatus et iudex est. |
| 30 | In altero pietatis officium, in altero insigne est potestatis. |
| 31 | Vespere autem facto, solus erat ibi. |
| 32 | Navicula autem in medio mari iactabatur fluctibus. |
| 33 | Erat enim ventus contrarius. |
| 34 | Recte quasi inviti et retractantes Apostoli a Domino recesserant, ne illo absente naufragium sustinerent. |
| 35 | Denique Domino in montis cacumine commorante, statim ventus contrarius oritur, et turbatur mare, et periclitantur Apostoli, et tandiu imminens naufragium perseverat, quandiu Iesus non venit. |
| 36 | Labor quidem discipulorum in remigando et contrarius eis ventus labores Ecclesiae sanctae varios designat, quae inter undas saeculi adversantes et immundorum flatus spirituum ad quietem patriae coelestis, quasi ad fidam littoris stationem, pervenire conatur. |
| 37 | Ubi bene dicitur quia navis erat in medio mari, et ipse solus in terra, quia nonnunquam Ecclesia tantis gentilium pressuris, non solum afflicta, sed et foedata est, ut si fieri posset, redemptor ipsius eam prorsus deseruisse ad tempus videretur. |
| 38 | Unde est illa vox eius inter undas procellasque tentationum verrentium, deprehensa, atque auxilium protectionis illius gemebundo clamore quaerentis, Ut quid, Domine, recessisti longe? despicis in opportunitatibus, in tribulatione; quae pariter vocem inimici persequentis exponit in sequentibus ipsius psalmi, subiiciens: Dixit enim in corde suo, Oblitus est Deus, avertit faciem suam, ne videat usque in finem. |
| 39 | Verum ille non obliviscitur orationem pauperum, neque avertit faciem suam a sperantibus in se, quin potius et certantes cum hostibus ut vincant adiuvat, et victores in aeternum coronat. |
| 40 | Unde hoc in loco apte quoque, per Marcum dicitur, qui vidit eos laborantes in remigando. |
| 41 | Videt quippe Dominus laborantes suos in mari, quamvis ipse positus in terra, quia etsi ad horam differret, videretur auxilium tribulatis impendere, nihilominus tamen ne in tribulationibus deficiant suae respectu pietatis corroborat, et aliquando etiam manifesto adiutorio victis adversitatibus, quasi calcatis sedatisque fluctuum voluminibus liberat, sicut hic quoque subsequenter insinuatur cum dicitur: Quarta autem vigilia noctis venit ad eos ambulans supra mare. |
| 42 | Stationes et vigiliae militares inter horarum spatia dividuntur. |
| 43 | Quando ergo dicit, quarta vigilia noctis venisse ad eos Dominum, ostendit eos tota nocte periclitatos, et extremo noctis tempore eis auxilium praebitum. |
| 44 | Laborant ergo toto noctis opacae tempore, sed diluculo appropinquante, et lucifero solis dieique exortum promittente venit Dominus, et superambulans tumida freti terga comprimit, quia cum pressuris obsita fragilitas humana pusillitatem virium suarum considerat, nil erga se aliud quam tenebras angustiarum, et aestus cernit hostium confligentium. |
| 45 | Cum vero mentem ad superni lumen praesidii, et perpetuae dona retributionis erexerit, quasi inter umbras noctis repente exortum luciferi conspicit, qui diem proximum nuntiet. |
| 46 | Lucifer namque cum plurimum tres horas noctis, id est, totam vigiliam matutinam illuminare perhibetur, aderitque Dominus, qui sopitis tentationum periculis plenam libertatis fiduciam suae protectioni attribuat. |
| 47 | Sequitur: Et videntes eum supra mare ambulantem turbati sunt, dicentes: quia phantasma est. |
| 48 | Si iuxta Marcionem et Manichaeum Dominus noster non est natus ex virgine, sed visus in phantasmate, quomodo nunc apostoli timent ne phantasma videant? Adhuc haeretici putant phantasma fuisse Dominum, nec veram assumpsisse carnem de virgine. |
| 49 | Denique Theodorus Pharinitanus quondam episcopus ita scripsit, corporale pondus non habuisse secundum carnem Dominum, sed absque pondere et corpore super mare deambulasse. |
| 50 | At contra fides catholica, et pondus secundum carnem habere eum praedicat, et onus corporeum, et cum pondere atque onere corporali incedere super aquas non infusis pedibus. |
| 51 | Nam Dionysius egregius inter ecclesiasticos scriptores, in opusculis de divinis nominibus, hoc modo loquitur: « Ignoramus enim qualiter de virgineis sanguinibus, alia lege praeter naturalem formabatur, et qualiter non infusis pedibus, corporale pondus habentibus et materiale onus, deambulabat in humida et instabili substantia. |
| 52 | » Intuendum est igitur quomodo Marcus dicat, quod circa quartam vigiliam noctis veniret ad eos Dominus ambulans super mare et vellet praeterire eos. |
| 53 | Quomodo autem volebat Dominus eos praeterire tanquam alienos, ad quos de periculo naufragii liberandos advenerat? nisi ut ad horam turbati et paventes, sed continuo liberati, amplius ereptionis suae miraculum stuperent, ac maiores ereptori suae gratias referrent, quia et in tempestatibus passionum quae pro constantia fidei a perfidis ingeruntur talis nonnunquam provisio divinitus ostenditur. |
| 54 | Saepe enim ita fideles in tribulatione positos superna pietas deseruisse visa est, ut quasi laborantes in mari discipulos praeterire Iesus voluisse putaretur. |
| 55 | Unde est illud Ecclesiae martyrii certamine desudantis. |
| 56 | Quare mei oblitus es, quare me repulisti? et quare tristis incedo, dum affligit me inimicus, dum confringuntur omnia ossa mea? etc. Sed dicant inimici terrentes: Ubi est Deus eorum? quasi naufragium fessis nuntiantes Apostolis, dicit ipse Deus eorum: Cum transieris per aquas, tecum ero, et flumina non operient te. |
| 57 | Cum ambulaveris in igne, non combureris et flamma non ardebit in te. |
| 58 | Quod autem sequitur, et prae timore clamaverunt, confusus clamor et incerta vox magni timoris indicium est. |
| 59 | Sed verum est Psalmistae testimonium, quia prope est Dominus timentibus se, et non derelinquit omnes qui sperant in eum. |
| 60 | Unde et subditur: Statimque Iesus locutus est eis dicens: Habete fiduciam, ego sum, nolite timere. |
| 61 | Quod primum versabatur in causa, hoc curat, et timentibus praecipit dicens, habete fiduciam. |
| 62 | Nolite timere, et quod sequitur, ego sum, nec subiungit quis sit: vel ex voce nota poterant eum intelligere, quia per obscuras noctis tenebras loquebatur, vel ipsum esse scire poterant quem locutum ad Moysen noverant, haec dices filiis Israel, Qui est misit me ad vos. |
| 63 | Respondens autem Petrus, dixit ei: Domine, si tu es, iube me venire ad te super aquas. |
| 64 | At ipse ait: Veni. |
| 65 | In omnibus locis ardentissimae fidei invenitur Petrus. |
| 66 | Interrogatis discipulis, quem homines dicerent Iesum, Dei filium confitetur. |
| 67 | Volente ad passionem pergere, licet erret in re, tamen non errat in affectu; nolens eum mori quem filium Dei fuerat paulo ante confessus. |
| 68 | In montem cum Salvatore inter primos ascendit, et in passione solus sequitur. |
| 69 | Peccatum negationis quod ex repentino timore descenderat, amarissimis statim abluit lacrymis. |
| 70 | Post passionem cum esset in lacu Genezareth et piscarentur, et Dominus staret in littore aliis paulatim navigantibus, ille non patitur moras, sed accinctus, statim praecipitatur in fluctus. |
| 71 | Eodem igitur fidei ardore quo semper caetera nunc quoque caeteris tacentibus credidit, se posse facere voluntatem magistri, quod ille non poterat per naturam, iube me, inquit, venire ad te supra aquas. |
| 72 | Tu praecipe et illico solidabunt, unde ac leve fiet corpus quod per se grave est. |
| 73 | Et descendens Petrus de navicula, ambulabat super aquam ut veniret ad Iesum. |
| 74 | Qui putant Domini corpus ideo non esse verum, quia super molles aquas molle et aerium incesserit? respondeant quomodo ambulaverit Petrus, quem utique verum hominem non negabunt. |
| 75 | Videns vero validum ventum, timuit, et cum coepisset mergi, clamavit dicens: Domine, salvum me fac. |
| 76 | Ardebat animi fides, sed humana fragilitas in profundum trahebat; paululum ergo relinquitur tentationi ut augeatur fides, et intelligat se non facilitate postulationis, sed potentia Domini conservatum. |
| 77 | Et continuo extendens manum apprehendit eum. |
| 78 | Nisi ergo Dominus extendisset manum, qui alibi negantem respexit Petrum, ipse Petrus protinus mergeretur in profundum, nec etiam evaderet infernum. |
| 79 | Respexit Dominus et ad poenitentiam convertit, manum extendit et indulgentiam tribuit, et sic salutem perfectam discipulus invenit. |
| 80 | Quia iuxta Pauli vocem non est volentis neque currentis, sed miserantis Dei. |
| 81 | Nec enim nostro salvabimur merito, sed illius dono. |
| 82 | Et ait illi: Modicae fidei, quare dubitasti? Si apostolo Petro de cuius fide et ardore mentis supra diximus, quod confidenter rogaverit Salvatorem dicens, Domine, si tu es, iube me venire ad te supra aquas, quia paululum timuit, dicitur ei, modicae fidei, quare dubitasti? quid nobis dicendum est, qui huius modicae fidei nec minimam quidem habemus portiunculam. |
| 83 | Mystice autem quod Petrus a Domino iussus venire, fluctus maris calcat quo veniat ad Iesum, significat Ecclesiam cuius ipse pastor est, tendentem ad coelestem patriam, fluctus huius saeculi vestigio rectae fidei et gressibus bonorum operum, superando calcare, et quod Petrus tempestate territus in fluctibus mergi coepit, infirmiores quosque in Ecclesia quos procella persecutionum seu turbo tentationum terret, et a tenore fidei sive a statu bonorum actuum paululum reflectit, exprimit. |
| 84 | Quos tamen ne funditus in perfidiam et in voraginem peccatorum mergantur, porrecta divinae propitationis dextra extrahit. |
| 85 | Et sicut Petrum erutum de abyssi pelago, ita illos ereptos de persecutorum scandalo in firmo quietis supernae solo iuxta se collocabit. |
| 86 | Quia impossibile est ut eorum aliquis pereat, quos censura iusti iudicis praedestinatos habet ad vitam aeternam. |
| 87 | Unde ipsa Veritas ait, Omne quod dat mihi Pater ad me veniet, et eum qui venit ad me, non eiiciam foras. |
| 88 | Novit enim Dominus pios de tentatione eripere, et non est impotens inter turbines tempestatum huius saeculi suos ab omni nequitia pravorum illaesos custodire. |
| 89 | Sed videamus quod sequitur: Et cum ascendisset in naviculam, cessavit ventus. |
| 90 | Prima ergo trepidantium et periclitantium subventio est, incussum cordibus expellere timorem, secunda tempestatum ferias suae praesentiae virtute compescere. |
| 91 | Nec mirandum si ascendente in naviculam Domino ventus cessavit. |
| 92 | In quocumque enim corde Deus per gratiam sui adest amoris, mox universa vitiorum et adversantis mundi, sive spirituum malignorum bella compressa quiescunt. |
| 93 | Qui autem in navicula erant, venerunt et adoraverunt eum dicentes: Vere Filius Dei es. |
| 94 | Ad unum signum tranquillitate maris reddita, quae post nimias procellas interdum et casu fieri solet, nautae atque vectores vere Dei filium confitentur, et Arius in Ecclesia praedicat creaturam. |
| 95 | Non ergo ipsum non iuxta haereticorum dementiam creaturam, inter omnia creatam, sed creatorem ante omnia simul cum Patre et Spiritu sancto existentem atque manentem credamus et confiteamur, et in ipsa confessione dignis bonorum operum laudibus veneremur eum et praedicemus in conspectu filiorum hominum ipsum esse filium Dei unigenitum, narrantes virtutes eius et mirabilia eius, quae fecit qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat Deus, per omnia saecula saeculorum. |
| 96 | Amen. |