Hrabanus Maurus, Homiliae, II. HOMILIAE IN EVANGELIA ET..., HOMILIA CXV. IN OCTAVA APOSTOLORUM. Lectio libri Ecclesiastici.
| 1 | Hi sunt viri misericordiae, quorum iustitiae oblivionem non acceperunt: cum semine eorum permanent bona, haereditas sancta nepotes eorum, et in testamentis stetit semen eorum: et filii eorum propter eos usque in aeternum manent; generatio eorum et gloria eorum non derelinquetur, corpora eorum in pace sepulta sunt, et nomina eorum vivent in saecula. |
| 2 | Sapientiam eorum narrabunt omnes populi, et laudem eorum pronuntiat omnis Ecclesia sanctorum. |
| 3 | Haec verba viri sapientis non solum sanctis apostolis atque prophetis conveniunt, sed etiam omnibus sanctis atque fidelibus, qui fidem catholicam tenentes non cessant quotidie pio labore bona opera exercere. |
| 4 | Et non tam sibimetipsis bene conversando consulunt, ad promerendam aeternam requiem; verum etiam omnibus auditoribus suis student voluntatem Dei intimare, quatenus per rectam fidem et bonam operationem studeant ad salutem perpetuam pervenire. |
| 5 | Illi, inquit, viri sunt misericordiae, qui recta fide et bonis operibus misericordiam Domini promeruerunt. |
| 6 | Nam misericordia eius a progenie in progenies est timentibus eum. |
| 7 | Horum actiones bonae non defuere in retributione, sed cum semine eorum, hoc est, unius Dei cultoribus qui nepotes et haeredes fiebant fidei et religiosae conversationis eorum, testamentum legis Dei firmum stetit, et propago sobolis eorum propter illorum merita longo tempore mansit: nec gloria sanctorum patrum ulla oblivione delebitur, sed corpora ipsorum in pace quiescentia exspectant resurrectionis diem, ut accipiant gloriam incorruptionis. |
| 8 | Nomen autem eorum celebre apud posteros suos perseverat, qui sapientiam ipsorum ubique praedicant, et laudabilem vitam eorum quotidie in Ecclesia sanctorum magnis laudibus exaltant. |
| 9 | Haec quidem iuxta historiam ad patriarchas et prophetas pertinere videntur quorum semen, hoc est Israelitae propter eorum merita et promissiones, quae ad ipsos factae sunt, saepe de angustiis liberatum est, et veniam peccatorum non sua iustitia, sed parentum suorum fide et actione bona promeruit. |
| 10 | Unde est illud, quod Moyses pro eodem populo Israelitico peccante orans Abraham et Isaac et Iacob quibus promissiones datae sunt ducit in memoriam, ut eorum meritis Dominus placatus peccantibus filiis donaret indulgentiam. |
| 11 | Sic et David meritum filios eius in multis adiuvat, ob cuius memoriam etiam Dominus filiis eius multo tempore regnum servavit, sed sacratiore sensu viri misericordiae sunt Apostoli Domini nostri Iesu Christi, et praedicatores Novi Testamenti: qui verbo Evangelii et sacro baptismate filios Deo dignos quotidie pariunt, qui imitatores parentum suorum facti in fide et conversatione eorum exempla sequuntur. |
| 12 | Horum scilicet corpora post finem vitae praesentis dormiunt in spe resurrectionis, exspectantes futuram gloriam, quando semen bonorum operum illorum coelesti mercede a superno iudice removeretur, praestante Domino nostro Iesu Christo, qui cum Patre et Spiritu sancto, vivit et regnat Deus in saecula saeculorum. |
| 13 | Amen. |