Hrabanus Maurus, Homiliae, II. HOMILIAE IN EVANGELIA ET..., HOMILIA CXIV. IN EODEM FESTO. Lectio sancti Evangelii secundum Matthaeum.
| 1 | In illo tempore, dixit Iesus discipulis suis: Amen, dico vobis quia nisi abundaverit iustitia vestra plus quam scribarum et Pharisaeorum, non intrabitis in regnum coelorum, etc. Id est, nisi non solum illa minima legis praecepta impleveritis, quae inchoant hominem, sed ista quae a me adduntur, qui non veni solvere legem, sed adimplere, non intrabitis in regnum coelorum. |
| 2 | Iustitia Pharisaeorum est, ut non occidant; iustitia eorum qui intraturi sunt in regnum Dei est, ut non irascantur sine causa: minimum est ergo et non occidere, et qui illud solverit minimus vocabitur in regno coelorum. |
| 3 | Qui autem illud impleverit ut non occidat, non continuo magnus erit et idoneus regno coelorum; sed tamen ascendit aliquem gradum; perficitur autem si nec irascitur sine causa: quod si perfecerit multo remotior erit ab homicidio; quapropter qui docet ut non irascamur, non solvit legem ne occidamus, sed implet potius ut foris dum non occidimus, et in corde dum non irascimur innocentiam custodiamus. |
| 4 | Audistis quia dictum est antiquis: Non occides: qui autem occiderit reus erit iudicio. |
| 5 | In lege enim indicabatur, ut qui occidebat et ipse occideretur: Ego autem dico vobis. |
| 6 | Id est, novus homo vobis novis nova loquor: Quia omnis qui irascitur fratri suo reus erit iudicio. |
| 7 | Videndum est quantum intersit inter iustitiam Pharisaeorum et Christianorum quae introducit in regnum coelorum: ibi enim occisio reum facit iudicio, hic autem ira nihilominus reum facit iudicio. |
| 8 | Qui autem dixerit fratri suo, Raca, reus erit consilio. |
| 9 | Hoc verbum proprie Hebraeorum est: raca enim dicitur κήναι, id est, inanis et vacuus quem nos possumus vulgata iniuria absque cerebro nuncupare. |
| 10 | Si de otioso sermone reddituri sumus rationem, quanto magis de contumelia? Sed et signanter additur, qui dixerit fratri suo, Raca, frater enim nullus est, nisi qui eumdem nobiscum habet patrem. |
| 11 | Cum ergo similiter credat in Deum et Christum Dei noverit sapientiam, qua ratione stultitiae elogio denotari potest? Quid interest inter reum iudicio et reum consilio, et reum gehennae ignis? Nam hoc postremum gravissimum sonat et admonet gradus quosdam factos a levioribus ad graviora donec ad gehennam ignis veniretur. |
| 12 | Et ideo si levius est reum esse iudicio quam esse consilio, item levius est esse reum consilio, quam reum esse gehennae ignis. |
| 13 | Oportet levius esse intelligatur irasci sine causa fratri quam dicere, Raca, et rursus levius esse dicere Raca, quam dicere, Fatue. |
| 14 | Non enim reatus ipse haberet gradus, nisi gradatim etiam peccata commemorentur. |
| 15 | Raca enim obscurum est, quia nec Graecum est nec latinum, nonnulli autem de Graeco trahere voluerunt eius interpretationem putantes pannosum dici: Graece enim pannus rachus dicitur. |
| 16 | Probabilius autem dicitur vocem esse significantem non ad aliquid aliud nisi indignanis animi motum exprimendum, ut sunt apud grammaticos interiectiones, cum dicitur a dolente, heu! vel ab irascente hem! quae voces quarumque linguarum sunt propriae nec in aliam linguam facile transferuntur: quae causa utique coegit tam Graecum interpretem quam Latinum vocem ipsam ponere, cum quomodo eam interpretaretur non inveniret. |
| 17 | Gradus itaque sunt in istis peccatis, ut primo quisque irascatur et eum motum retineat corde, mente conceptum: iam si extorserit vocem indignantis ipsa commotio non significantem aliquid, sed illum animi motum, ipsa eruptione testantem qua feriatur ille cui irascitur: plus est utique quam si surgens ira silentio premeretur. |
| 18 | Si vero non solum vox indignantis audiatur, sed etiam verbum quod iam certam eius vituperationem in quem profertur designet et notet, quis dubitet amplius hoc esse quam si solus indignationis sonus ederetur? Itaque in primo unum est, id est, ira sola, in secundo duo, ira et vox quae iram significat, in tertio tria, id est, ira et vox quae iram significet, et in voce ipsa certae vituperationis expressio. |
| 19 | Vide nunc etiam tres reatus, iudicii, consilii, et gehennae ignis. |
| 20 | Nam in iudicio adhuc defensioni datur locus, in consilio autem quanquam et iudicium esse soleat, tamen quia interesse aliquid hoc loco fateri cogit ipsa distinctio, videtur ad consilium pertinere sententiae probatio quando non iam cum ipso reo agitur, utrum damnandus sit, sed inter se qui iudicant conferunt, quo supplicio damnari oporteat quem constat esse damnandum: gehenna vero ignis nec damnationem habet dubiam sicut iudicium, nec damnati poenam sicut consilium. |
| 21 | In gehenna quippe certa est et damnatio et poena damnati, gehenna nomen compositum est ex ge et henna; ge enim vallis interpretatur, gehenna autem vallis gravida; fuit enim vallis filiorum Ennon iuxta Ierusalem, in qua multa iacuere cadavera mortuorum: unde et inferni gehenna congruit nomini. |
| 22 | Si ergo offeres munus tuum ad altare, et ibi recordatus fueris quod frater tuus habet aliquid adversum te, relinque ibi munus tuum ante altare et vade prius reconciliari fratri tuo, et tunc veniens offeres munus tuum. |
| 23 | Non dixit, Si tu habes adversus fratrem tuum: sed, Si frater tuus habet aliquid adversum te, ut durior reconciliationis tibi imponatur necessitas. |
| 24 | Quandiu ergo illum placare non possumus, nescio an consequenter munera nostra offeramus Deo. |
| 25 | Docet utique eum qui in fratrem impacificus est pacis hostiam iuste Domino offerre non posse. |
| 26 | Si in mentem venerit quod aliquid habeat adversum nos frater, id est, si nos eum in aliquo laesimus, tunc enim ipse habet adversum nos frater. |
| 27 | Nam nos habemus adversus illum si ille nos, ubi non opus est pergere ad reconciliationem. |
| 28 | Non enim veniam postulabis ab eo qui fecit tibi iniuriam, sed tantum dimittis sicut tibi dimitti a Domino cupis quod ipse commiseris. |
| 29 | Pergendum est ergo ad reconciliationem, cum in mentem venerit quod nos forte fratrem in aliquo laesimus; pergendum autem non pedibus corporis, sed motibus animi, ut te humili affectu prosternas fratri, ad quem chara cogitatione cucurreris in conspectu eius cui munus oblaturus es. |
| 30 | Spiritaliter templum nostrum interior homo est, altare fides, munus prophetia, doctrina, oratio, hymnus, psalmus, et si quid tale spiritalium donorum aliquid occurrerit. |
| 31 | Ita etiam si praesens sit, poteris eum non simulato animo lenire, atque in gratiam revocare veniam postulando, si hoc prius coram Domino feceris, pergens ad eum non pigro motu corporis, sed et celerrimo dilectionis affectu. |
| 32 | Atque inde veniens, id est, intentionem revocans ad id quod agere coeperas offeres munus tuum; omne enim munus quod recta fide et perfecta dilectione a quoquam homine Deo offertur ab ipso gratanter accipitur, et ei mercedem condignam in coelesti regno ipse tribuet: qui vivit et regnat in unitate et trinitate perfecta Deus, per omnia saecula saeculorum. |
| 33 | Amen. |