Hrabanus Maurus, Homiliae, II. HOMILIAE IN EVANGELIA ET..., HOMILIA CXIII. HEBDOMADA VII POST PENTECOSTEN. Lectio Epistolae Pauli ad Romanos.
| 1 | Fratres, quicunque baptizati sumus in Christo Iesu, in morte ipsius baptizati sumus. |
| 2 | Consepulti enim sumus cum illo per baptismum in mortem, etc. Audistis, fratres charissimi, in lectione praesenti dicentem Apostolum, an ignoratis quia quicunque baptizati sumus in Christo Iesu, in morte ipsius baptizati sumus? Consepulti enim sumus cum illo per baptismum in mortem, ut sicut Christus tertia die resurrexit a mortuis, ita et nos in aqua demersi, et mundo, atque diabolo mortui, et Christo consepulti, cum post tertiam mersionem elevamur de fonte, quasi Christus resurgimus, novi et immaculati, omnium peccatorum sorde deposita. |
| 3 | Ut quemadmodum Christus resurrexit a mortuis per gloriam Patris, ita et nos in novitate vitae ambulemus. |
| 4 | Tribus enim modis baptismum accipitur in Scripturis, aquae, Spiritus sancti, qui quasi ignis omnia exurit peccata, et sanguinis in martyrio, propter nomen Christi effusi: de quo Salvator ait: Baptismo habeo baptizari in sanguine meo, ostendens nos propterea ita baptizari ut per mysterium consepeliamur Christo criminibus morientes, et renuntiantes pristinae vitae, ut quomodo Pater glorificatus est in Filii resurrectione, ita et per nostrae conversationis novitatem post baptismum Christus ab omnibus glorificetur, ut nec signa quidem veteris malitiae agnoscantur in nobis. |
| 5 | Nec enim aliquid velle aut cupere debemus quod volunt aut cupiunt illi quicunque adhuc veteris vitae erroribus implicantur. |
| 6 | Si enim complantati facti sumus similitudini mortis, simul et resurrectionis erimus. |
| 7 | Si enim mundo morimur et concupiscentiis eius, et consepulti nunc fieri cupimus Christo in morte peccati, in morte corporis nostri ressurrectionis eius merebimur esse participes. |
| 8 | Et si in hac vita fuerimus novi et immutati in conversatione sancta permanentes, novi et immutati erimus cum Christo in aeterna gloria. |
| 9 | Hoc scientes, quia vetus homo noster simul crucifixus est. |
| 10 | Omnes fideles Christi, dicit Apostolus, cum Christo esse simul crucifixos, qui ante abrenuntiationem peccati, vel diaboli servitutem, veterem hominem Adam imitando, peccabant, per abrenuntiationem vitiorum atque per baptismum . . . quia membrum corporis Christi effecti sunt per sancti lavacri mysterium. |
| 11 | Christus quidem innoxium suum corpus appendit ut nos noxium suspendamus a vitiis, ut destruatur corpus peccati ut ultra non serviamus peccato. |
| 12 | Hoc est, ut omnia in nobis vitia, quae post baptismum commisimus, per puram confessionem et poenitentiam veram, simulque per eleemosynarum largitatem destruantur penitus, quia unum vitium membrum est peccati. |
| 13 | Sicut Christus non ex parte, sed integer est crucifixus, ita ut praediximus per confessionem, necesse est ut destruatur in nobis totum peccati corpus, ut fiat caro nostra iustitiae mancipium, quod solebat esse delicti. |
| 14 | Omnis enim qui facit peccatum servus est peccati. |
| 15 | Qui enim mortuus est peccato per confessionem et detestationem peccati, iustificatus est a peccato. |
| 16 | Mortuus est enim omnino qui non peccat, et qui crucifixus est per poenitentiam peccatis, dolore ac compunctione peccati, vix poterit etiam peccare. |
| 17 | Si autem mortui sumus cum Christo, credimus quia simul vivimus etiam cum illo. |
| 18 | Si commortui non sumus Christo, nec convivemus cum Christo, quia eius membra non sumus. |
| 19 | Scientes quod Christus resurgens a mortuis, iam non moritur, mors illi ultra non dominabitur. |
| 20 | Ita et nos si hic voluntate mortui fuerimus peccatis, secundam non timemus mortem, nec tenebimur a gehenna. |
| 21 | Quod enim mortuus est peccato, mortuus est semel, id est, non possumus iterum aqua baptizari, quia Christus non potest iterum crucifigi pro nobis. |
| 22 | Sicut alibi dicitur: Impossibile est enim eos qui semel illuminati sunt, gustaverunt etiam donum coeleste, et participes sunt facti Spiritus sancti, iterum baptizari, quia ibi non poenitentiam denegat, sed iterationem baptismi. |
| 23 | Quod autem vivit, vivit Deo, in gloria deitatis. |
| 24 | Ita et vos existimate vos mortuos quidem esse peccato, si fueritis puriter confessi, vivere autem Deo in Christo Iesu Domino nostro, in operibus bonis et conversatione sancta, Dei vos misericordia protegente, cui sit honor et gloria in saecula saeculorum. |
| 25 | Amen. |