monumenta.ch > Hrabanus Maurus > HOMILIA CXXX. HEBDOMADA X POST PENTECOSTEN. Lectio Epistolae ad Corinthios. > HOMILIA CXII. IN EODEM FESTO. Lectio sancti Evangelii secundum Matthaeum.
Hrabanus Maurus, Homiliae, II. HOMILIAE IN EVANGELIA ET EPISTOLAS., , HOMILIA CXI. IN NATALI SANCTI PAULI. Lectio Actuum apostolorum. <<<     >>> HOMILIA CXIII. HEBDOMADA VII POST PENTECOSTEN. Lectio Epistolae Pauli ad Romanos.

Hrabanus Maurus, Homiliae, II. HOMILIAE IN EVANGELIA ET..., HOMILIA CXII. IN EODEM FESTO. Lectio sancti Evangelii secundum Matthaeum.

1 In illo tempore, respondens Simon Petrus, dixit ad Iesum: Ecce nos reliquimus omnia et seculi sumus te, quid ergo erit nobis, etc. Tunc respondens Petrus dixit: Ecce nos reliquimus omnia et secuti sumus te, quid ergo erit nobis? Grandis fiducia! Petrus piscator erat, dives non fuerat, cibos manu et arte quaerebat, et tamen loquitur confidenter, reliquimus omnia.
2 Et quia non sufficit tantum relinquere, iungit quod perfectum est, et secuti sumus te, fecimus quod iussisti, quid igitur nobis dabis praemii? Iesus autem dixit illis: Amen dico vobis, quod vos qui secuti estis me, in regeneratione, cum sederit Filius hominis in sede maiestatis suae, sedebitis et vos super sedes duodecim iudicantes duodecim tribus Israel.
3 Non dixit, qui reliquistis omnia, hoc enim et Socrates fecit philosophus, et multi alii divitias contempserunt; sed qui secuti estis me, quod proprie apostolorum est atque credentium; in regeneratione cum sederit Filius hominis in sede maiestatis suae, quando ex mortuis de corruptione resurgent incorrupti, sedebitis et vos in soliis iudicantium condemnantes duodecim tribus Israel, quia vobis credentibus illi credere noluerunt.
4 Hic discimus cum discipulis suis iudicaturum Iesum; unde et alibi Iudaeis dixit: Si ego in Belzebub eiicio demonia, filii vestri in quo eiiciunt? Ideo ipsi iudices erunt vestri.
5 Nec quoniam super duodecim sedes sessuros esse ait, duodecim solos homines cum illo iudicaturos putare deberemus: duodenario quippe numero universa quaedam significata est iudicantium multitudo propter duas partes numeri septenarii, quo significatur plerumque universitas; quae duae partes, id est, tria et quatuor, altera per alteram partem multiplicatae duodecim faciunt.
6 Nam et quatuor ter et tria quater duodecim sunt, et signa alia huius duodenarii numeri quae ad hoc valeat ratio reperit.
7 Alioquin quoniam in locum Iudae traditoris apostolum Matthiam legimus ordinatum, apostolus Paulus, qui plus omnibus illis laboravit, ubi ad iudicandum sedeat non habebit, qui profecto cum aliis sanctis ad numerum iudicum se pertinere demonstrat, cum dicit: Nescitis quia angelos iudicabimus? De ipsis quoque iudicandis in hoc numero duodenario similis causa est.
8 Non enim quia dictum est, iudicantes duodecim tribus Israel, tribus Levi, quae tertia decima est ab eis iudicanda non erit, aut solum illum populum, non etiam gentes caeteras iudicabunt.
9 Quod autem ait, in regeneratione, procul dubio mortuorum resurrectionem nomine voluit regenerationis intelligi, sic enim caro nostra regenerabitur per incorruptionem, quemadmodum est anima nostra regenerata per fidem.
10 Et omnis qui reliquerit domum, vel fratres, aut sorores, aut patrem, aut matrem, aut uxorem, aut filios, aut agros, propter nomen meum, centuplum accipiet et vitam aeternam possidebit.
11 Multi autem erunt primi novissimi et novissimi primi.
12 Locus iste cum illa sententia congruit in qua Salvator loquitur, non veni pacem mittere, sed gladium, veni quippe separare hominem a patre suo et matrem a filia, et nurum a socru, et inimici hominis domestici eius.
13 Qui ergo propter fidem Christi et praedicationem Evangelii omnes affectus contempserint, atque divitias et saeculi voluptates, isti centuplum recipient et vitam aeternam possidebunt.
14 Ex occasione huius sententiae quidam introducunt mille annos post resurrectionem dicentes, nobis tunc centuplum omnium rerum quas dimisimus et vitam aeternam esse reddendam, non intelligentes quod si in caeteris digna sit repromissio, in uxoribus appareat turpitudo, ut qui unam pro Domino dimiserit centum recipiat in futuro.
15 Sensus igitur iste est: qui carnalia pro Salvatore dimiserit, spiritalia recipiet, quae comparatione et merito sui ita erunt, quasi parvo numero centenarius numerus comparetur.
16 Unde dicit et Apostolus, qui unam tantum domum et unius provinciae parvos agros dimiserat, quasi nihil habentes et omnia possidentes.
17 Qui enim Deum propitium habet, et illi rite servierit, nullius rei quae ad salutem pertinet penuriam sustinebit, sed per ipsum in hoc saeculo solatium congruum habet, et in futura vita gaudium possidebit aeternum per Iesum Christum Dominum nostrum, qui vivit et regnat in saecula saeculorum.
18 Amen.
Hrabanus Maurus HOME



Hrabanus Maurus, Homiliae, II. HOMILIAE IN EVANGELIA ET EPISTOLAS., , HOMILIA CXI. IN NATALI SANCTI PAULI. Lectio Actuum apostolorum. <<<     >>> HOMILIA CXIII. HEBDOMADA VII POST PENTECOSTEN. Lectio Epistolae Pauli ad Romanos.
monumenta.ch > Hrabanus Maurus > HOMILIA CXXX. HEBDOMADA X POST PENTECOSTEN. Lectio Epistolae ad Corinthios. > HOMILIA CXII. IN EODEM FESTO. Lectio sancti Evangelii secundum Matthaeum.