Hrabanus Maurus, Homiliae, II. HOMILIAE IN EVANGELIA ET..., HOMILIA CX. IN EODEM FESTO. Lectio sancti Evangelii secundum Matthaeum.
| 1 | In illo tempore venit Iesus in partes Caesareae Philippi. |
| 2 | Philippus iste est frater Herodis, de quo supra diximus, tetrarcha Itureae et Trachonitidis regionum, qui in honorem Tiberii Caesaris Caesaream, quae nunc Paneas dicitur, appellavit, et est in provincia Phoenicis. |
| 3 | Et interrogabat discipulos suos dicens: Quem dicunt homines esse filium hominis? Non dixit, quem me dicunt esse homines, sed filium hominis, ne iactanter de se quaerere videretur. |
| 4 | Et nota quod ubicunque scriptum est in Veteri Testamento filius hominis, in Hebraeo positum sit filius Adam? illudque quod in psalmo legimus: Filii hominum, usquequo gravi corde? In Hebraeo dicitur, filii Adam. |
| 5 | Pulchre autem interrogat, quem dicunt esse homines filium hominis, quia qui de filio hominis loquuntur, homines sunt, qui vero divinitatem eius intelligunt, non homines, sed dii appellantur. |
| 6 | At illi dixerunt: Alii Ioannem Baptistam, alii Eliam, alii vero Ieremiam, aut unum ex prophetis. |
| 7 | Miror quosdam interpretes causas errorum inquirere singulorum et disputationem longissimam texere, quare Dominum nostrum Iesum Christum, alii Ioannem putaverunt, alii Eliam, alii Ieremiam, aut unum ex prophetis, cum sic errare potuerint in Elia et Ieremia, quomodo Herodes erravit in Ioanne dicens: quem ego decollavi Ioannem ipse surrexit a mortuis, et virtutes operantur in illo. |
| 8 | Vos autem quem me esse dicitis? Respondit Simon Petrus: Tu es Christus Filius Dei vivi. |
| 9 | Prudens lector, attende quod ex consequentibus textuque sermonis apostoli nequaquam homines, sed dii appellentur. |
| 10 | Cum enim dixisset, Quem dicunt homines esse filium hominis? subiecit, Vos autem quem me esse dicitis? illis quia homines sunt humana opinantibus, vos qui dii estis, quem me existimatis? Petrus ex persona omnium apostolorum profitetur, tu es Christus Filius Dei vivi. |
| 11 | Deum vivum appellat, ad comparationem deorum eorum qui putantur dii, sed mortui sunt, Saturnum, Iovem, Cererem, Liberum et caetera idolorum portenta significans. |
| 12 | Respondens Iesus, dixit ei: Beatus es, Simon Bariona, quia caro et sanguis non revelavit tibi, sed Pater meus qui est in coelis. |
| 13 | Quod caro et sanguis revelare non potuit, id est, doctrina humana, Spiritus sancti gratia revelatum est. |
| 14 | Ergo ex confessione sortitur vocabulum, quod revelationem ex Spiritu sancto habeat, cuius et filius appellandus sit, siquidem Bariona in lingua nostra sonat filius columbae. |
| 15 | Alii simpliciter accipiunt quod Simon, id est, Petrus filius sit Ioannis iuxta alterius loci interrogationem: Simon Ioannis, diligis me? Qui respondit: Domine, tu scis; et volunt scriptorum vitio depravatum ut pro Barioanna, hoc est, filius Ioannis, Bariona scriptum sit una detracta syllaba. |
| 16 | Ioanna autem interpretatur Domini gratia. |
| 17 | Utrumque autem nomen mystice intelligi potest, quod et columba Spiritum sanctum, et gratia Dei donum significet spiritale. |
| 18 | Illud quoque quod ait, quia caro et sanguis non revelavit tibi, apostolicae narrationi comparatur in qua ait, continuo non acquievi carni et sanguini, carnem ibi et sanguinem Iudaeos et Pharisaeos volens intelligi, ut hoc quoque sub alio sensu demonstretur quod ei non per doctrinam Pharisaeorum, sed per Dei gratiam Christus Dei Filius revelatus sit. |
| 19 | Et ego dico tibi. |
| 20 | Quid est quod ait, Et ego dico tibi, quia tu dixisti, tu es Christus Filius Dei vivi, et ego tibi non sermone casso et nullum habente opus, sed dico tibi, quia meum dixisse, fecisse est. |
| 21 | Quia tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam. |
| 22 | Sicut ipse lumen apostolis donavit, ut lumen mundi appellentur, et caetera quae ex Domino sortiti sunt vocabula sunt, ita et Simon qui credebat petram Christum, Petri largitus est nomen. |
| 23 | Hoc secundum metaphoram petrae recte dicitur ei, aedificabo Ecclesiam meam super te, sive super hanc petram, id est, super illum quem modo confessus es dicens: Tu es Christus Filius Dei vivi: sive super hanc petram, super confessionem Petri. |
| 24 | Et portae inferi non praevalebunt adversus eam. |
| 25 | Ego portas inferi vitia reor, atque peccata, vel certe haereticorum doctrinas, per quas illecti homines ducuntur ad tartarum. |
| 26 | Nemo itaque putet de morte dici, quod apostoli conditioni mortis subiecti non fuerint, quorum martyria videt coruscare. |
| 27 | Et tibi dabo claves regni coelorum, et quodcunque ligaveris super terram, erit ligatum et in coelis, et quodcunque solveris super terram, erit solutum et in coelis. |
| 28 | Istum locum episcopi et presbyteri non intelligentes aliquid sibi de Pharisaeorum assumunt supercilio, ut vel damnent innocentes, et solvere se noxios arbitrentur, cum apud Deum non sententia sacerdotum, sed eorum vita quaeratur. |
| 29 | Legimus in Levitico de leprosis, ubi iubentur ut ostendant se sacerdotibus, et si lepram habuerint, tunc a sacerdote immundi fiant, non quod sacerdotes leprosos faciant et immundos, sed quod habeant notitiam leprosi et non leprosi, et possint discernere qui mundus, quive immundus sit. |
| 30 | Quomodo ergo ibi leprosum sacerdos immundum facit, sic et hic alligat vel solvit episcopus et presbyter, non eos qui insontes sunt vel noxii, sed pro officio suo, cum peccatorum audierit varietates, scit qui ligandus sit, qui solvendus. |
| 31 | Omni igitur electorum Ecclesiae iuxta modum culparum poenitentis ligandi ac solvendi datur auctoritas, sed ideo beatus Petrus, qui Christum vera fide confessus, vero est amore secutus, specialiter claves regni coelorum et principatum iudiciariae potestatis accipit, ut omnes per orbem credentes intelligant, quia quicunque ab unitate fidei vel societatis illius quolibet modo semetipsos segregant, tales nec vinculis peccatorum absolvi, nec ianuam possint regni coelestis ingredi, unde nos necesse est tota intentione, fratres charissimi, et fidei quam docuit sacramenta discere, et congruentia fidei opera demonstrare. |
| 32 | Necesse est omni vigilantia multiplices subtilesque portarum inferi cavere insidias, quatenus iuxta Psalmistae vocem de his adiuvante Domino eripi, atque ad annuntiandas eius laudes, portas filiae Sion, hoc est, gaudia mereamur supernae civitatis intrare. |
| 33 | Nec sufficere nobis ad salutem arbitremur si turbis negligentium, vel quorumlibet indoctorum fide vel actibus adaequemur, quibus in litteris sacris unica est credendi pariter et vivendi regula praescripta, sed quotiescunque nobis errantium ingeruntur exempla, nos confestim avertentes oculos mentis nostrae, ne videant vanitatem, magis quid veritas ipsa decernat sedulo corde scrutemur sequentes exemplum beati Petri, qui spretis errantium sectis, verae fidei arcanum quod cognoverat indubia oris confessione protulit, inseparabili cordis cura servavit. |
| 34 | Sicque fiet ut nobis supra petram fidei aurum, argentum, lapides pretiosos, hoc est, perfecta virtutum opera construentibus nihil tribulationum ignis detrimenti afferat, nihil tentationum turbines praevaleant, quia potius adversitatibus probati, accipiemus coronam vitae, quam ille nobis ante saecula promisit, qui vivit et regnat cum Patre in unitate Spiritus sancti, Deus, per omnia saecula saeculorum. |
| 35 | Amen. |