Hrabanus Maurus, Homiliae, II. HOMILIAE IN EVANGELIA ET..., HOMILIA CIX. IN NATALI SANCTI PETRI. Lectio Actuum apostolorum.
| 1 | In diebus illis, misit Herodes rex manus ut affligeret quosdam de Ecclesia, etc. Hunc Herodem Claudii anno . . . . sui vero regni 70, ab Angelo percussum narrat historia. |
| 2 | Occidit autem Iacobum fratrem Ioannis gladio. |
| 3 | De hoc Iacobo Clemens Alexandrinus historiam quamdam dignam memoria refert: Et is, inquit, qui obtulerat iudici ad martyrium Iacobum scilicet motus etiam ipse confessus est se esse Christianum. |
| 4 | Ducti autem sunt ambo pariter ad supplicium, et cum ducerentur in via rogavit Iacobum dari sibi remissionem. |
| 5 | At ille parumper deliberans, pax tibi, inquit, et osculatus est eum, et ita ambo simul capite plexi sunt. |
| 6 | Videns autem quia placeret Iudaeis, apposuit apprehendere Petrum. |
| 7 | Quem cum apprehendisset misit in carcerem, etc. Quemadmodum sanctus Petrus missus sit in carcerem ligatus duabus catenis, et traditus quatuor quaternionibus militum, et quemadmodum inde liberatus sit per angelum Domini, audivit per ordinem dilectio vestra. |
| 8 | Missus ergo in carcerem est sanctus Petrus causa nominis Christi, sed poenam carceris horrere non poterat, qui ipse in carcere templum Dei erat. |
| 9 | Ligatus erat duabus catenis, sed catenas criminum in ipso carcere a credentibus detrahebat. |
| 10 | Custodiebatur a quatuor quaternionibus militum, id est a sedecim, sicut enim centurio centum, ita quaternio IV sub se milites habet: sed sub ipsa custodia quatuor Evangelia ad fidem venientibus insinuabat. |
| 11 | Nec humanam custodiam poterat timere, qui divina custodia servabatur. |
| 12 | Cum ergo diligenter Petrus custodiretur in carcere a quatuor quaternionibus militum, ligatus duabus catenis, venit angelus Domini ad eum, ut audivit dilectio vestra, et aperuit ei ianuas carceris, et ait ei: Surge et tolle vestimentum tuum, et operi te, et calcea te calceamento, et veni, sequere me; at ille surgens sequebatur eum. |
| 13 | Et cum venisset ad portam ferream cum angelo, statim ab se eadem porta aperta est eis. |
| 14 | Nec mirum sane, si sancto Petro porta ferrea sponte aperta est: qui portas iam infernorum in potestate acceperat, dicente Domino ad eum: Tu es Petrus et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam, et portae inferorum non praevalebunt ei. |
| 15 | Et quaecunque ligaveris super terram, erunt ligata et in coelo, et quaecunque solveris super terram erunt soluta et in coelo. |
| 16 | Ille ergo sancto Petro portam ferream aperuit qui portas inferni patefecit. |
| 17 | Ille de morte Petrum eripuit, qui mortem ipsam devicit. |
| 18 | Sed quod tunc circa sanctum Petrum secundum litteram gestum est, circa nos quoque mystice geri cognoscimus si fidem Petri sequamur. |
| 19 | Sumus enim et nos in hoc mundo velut in carcere constituti. |
| 20 | Si ergo a Deo visitari meremur, mittitur ad nos angelus Dei, et dicit ad unumquemque nostrum: Praecinge te et calcea te calceamentis tuis et operi te vestimento tuo et sequere me. |
| 21 | Praecingimus enim nos, si lumbos corporis nostri pudicitiae cingulo circumdamus, dicente Apostolo: Sint lumbi vestri in castitate. |
| 22 | Calceamus et pedes nostros, si gressus vitae nostrae praeceptis evangelicis ac fidei muniamus, ut securi spinas peccatorum et iniquitatis tribulos conculcemus. |
| 23 | Operimus et nos vestimento nostro, si vestem illam nuptialem, id est gratiam baptismi integram conservamus in nobis. |
| 24 | Si haec itaque fideliter impleamus, statim cadent catenae de manibus nostris, id est catenae peccatorum, quibus constricti et colligati secundum animam tenebamur. |
| 25 | Sed nec aliter de carcere, id est de mundi huius errore evadere possumus, nisi a Domino per angelum visitemur. |
| 26 | Aperietur nobis porta ferrea, id est porta mortis, et poena quam Filius Dei passionis suae virtute comminuit. |
| 27 | Et tunc venimus ad domum Mariae ad Ecclesiam Christi, ubi Maria mater Domini habitat, et illic occurrit nobis puella nomine Hrode. |
| 28 | Convenienter autem huiusmodi nomen Hrode salutis nostrae mysterium est. |
| 29 | Hrode enim secundum litteram Graecam rosa nuncupatur. |
| 30 | Venientibus ergo nobis ad domum Mariae Hrode occurrit, id est congregatio sanctorum quae sanguine martyrum glorioso velut rosa pretiosa refulget in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti gratia baptismi traditur, per quam emundamur ab omni sorde peccati, ut mundi efficiamur. |
| 31 | Quia ergo tantam circa nos Dei misericordiam recognoscimus, ut indigni ad tantam eius gratiam vocaremur pie ac iuste in conspectu eius vivere et conversari debemus, ut in adventu eius gloriae non cum immundis et impiis poenas, sed cum sanctis et electis eius promissa regni coelestis et remunerationem vitae perpetuae consequamur, per Dominum nostrum Iesum Christum, qui cum Deo Patre et Spiritu sancto vivit et regnat in vera unitate Deus, per omnia saecula saeculorum. |
| 32 | Amen. |