Hrabanus Maurus, Homiliae, II. HOMILIAE IN EVANGELIA ET..., HOMILIA CVIII. IN EODEM FESTO. Lectio sancti Evangelii secundum Ioannem.
| 1 | In illo tempore, dixit Iesus Petro: Simon Ioannis, diligis me plus his? Dicit ei: Etiam, Domine, tu scis quia amo te. |
| 2 | Virtutem nobis perfectam dilectionis praesens Domini nostri interrogatio ostendit, perfecta enim dilectio est, qua Dominum ex toto corde, tota anima, tota virtute, proximum autem tanquam nos ipsos diligere iubemur, et neutra harum dilectio sine altera valet esse perfecta, quia nec Deus vere sine proximo, nec sine Deo vere potest proximus amari. |
| 3 | Dicit ei: Pasce agnos meos. |
| 4 | Ac si aperte diceret, haec sola et vera est probatio integri in Domino amoris, si erga fratres studueris cum sollicitudine exercere labores. |
| 5 | Nam quicunque fratri opus pietatis, quod valet, impendere negligit, minus iuste se conditorem diligere ostendit, cuius mandata in sustentanda proximi necessitate contemnit. |
| 6 | Dicit ei iterum: Simon Ioannis, amas me? Ait illi: Etiam, Domine, tu scis quia amo te. |
| 7 | Simon namque obediens, Ioannes dicitur Dei gratia, et propterea recte primus apostolorum cum de amore suo requiritur Simon Ioannis, id est obediens Dei gratia vocatur, ut liquido cunctis ostendatur, hoc quod maiore prae caeteris obedientia Domini iussis obsequitur, quod ardentiori illum charitate amplectitur, non humani meriti, sed muneris esse divini. |
| 8 | Cauta ac temperata et simplici voce ait: Domine, tu scis quia amo te. |
| 9 | Quod est aperte dicere, scio quidem quia ipse te, ut tu melius nosti, integro corde diligo, qualiter vero te alii diligant mihi quidem ignotum, sed tibi sunt omnia nota. |
| 10 | Contristatus est Petrus quia dixit ei tertio, Amas me? et dicit ei: Domine, tu omnia nosti, tu scis quia amo te. |
| 11 | Dicit ei: Pasce agnos meos. |
| 12 | Provida autem pietate Dominus tertio Petrum an se diligat interrogat, ut ipsa trina confessione vincula quae illum ter negando ligarunt, absolvat. |
| 13 | Et quoties territus eius passione se illum nosse negaverat, toties eius resurrectione recreatus, quod illum toto amet corde, testatur. |
| 14 | Sed hoc pastori est fixo corde tenendum, ut eos quibus praeest, non quasi suos proprios, sed ut Domini sui gregem tractare meminerit, iuxta illud quod Petro dicitur: si diligis me, pasce oves meas. |
| 15 | Meas, inquit, non tuas; meas tibi oves commendatas scito, et has quasi meas regere, si me perfecte amas, recole, ut meam videlicet in eis gloriam, meum dominium, mea non tua propria quaeras. |
| 16 | Dilectio ampliorem quam amor retinet qualitatem, et ideo dicente Domino: Simon Ioannis, diligis me, non ausus est Petrus fateri dilectionis se habere mensuram, sed humiliter se profitetur amare. |
| 17 | Superior enim amori dilectio reperitur. |
| 18 | Denique tertia appellatione Dominus interrogans Petrum, quia non sicut prioribus vicibus duabus dixerat, diligis, sed amas me, contristatus est Petrus, cur et in tertia interrogatione non dixerit diligis me, sed amas me, velut non iam de sublimi ordine dilectionis, sed de inferiore amoris gratia percunctatus. |
| 19 | Amen, amen dico tibi: cum esses iunior cingebas te, et ambulabas ubi volebas; cum autem senueris, extendes manus tuas et alius te cinget, et ducet quo tu non vis. |
| 20 | Ac si patenter dicat quanta me charitate diligis; hinc aliquando probabis cum pro parvulorum meorum vita usque ad mortem certando perveneris. |
| 21 | Et ut illi in corpore possint et mente salvari ipse tormenta corporis omnia quae adversarium infligere libet, forti mentis constantia tolerabis, in extensione enim manuum positionem membrorum eius qui cruci erat aptandus insinuat. |
| 22 | In cinctione alterius, impositionem vinculorum quibus a persecutore erat arcendus exprimit. |
| 23 | In ductu quo nollet, ipsam mortis ac passionis acerbitatem indicat, quam corporalis eius infirmitas horrebat: cuius animi infirmitas spiritalis etiam adversa pro Domino laetabatur cuncta sufferre: non enim voluntatem suam, sed voluntatem quaerebat eius qui misit eum Christi. |
| 24 | Hoc autem dixit, significans qua morte clarificaturus esset Deum. |
| 25 | Clarificavit quippe Petrus morte sua Deum, quando hoc iudicio, quantum Deus esset colendus amandusque monstravit, dum ipse data optione mallet crucis subire tormentum quam a coelestis verbi praedicatione cessare. |
| 26 | Quem ut nos imitemur faciat ille qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat Deus, per omnia saecula saeculorum. |
| 27 | Amen. |