Hrabanus Maurus, Homiliae, II. HOMILIAE IN EVANGELIA ET..., HOMILIA CVI. IN EODEM FESTO. Lectio sancti Evangelii secundum Lucam.
| 1 | In illo tempore, cum turbae irruerent ad Iesum, ut audirent verbum Dei, et ipse stabat secus stagnum Genesareth. |
| 2 | Stagnum Genesareth idem dicunt esse quod mare Galilaeae et mare Tiberiadis. |
| 3 | Sed mare Galilaeae ab adiacente provincia dictum, mare Tiberiadis a proxima civitate, quae olim Cennerech vocata, sed ab Herode tetrarcha, instaurata in honorem Tiberii Caesaris, Tiberias est appellata. |
| 4 | Porro Genezar a laci ipsius natura, qui a crispantibus aquis de ipso sibi excitare auram perhibetur, Graeco vocabulo quasi generans sibi auram dicitur. |
| 5 | Et vidit duas naves stantes secus stagnum. |
| 6 | Duae naves secus stagnum positae circumcisionem et praeputium figurant, quas bene Iesus vidisse perhibetur, quia in utroque populo novit Dominus qui sunt eius, eorumque cor a fluctibus saeculi huius ad futurae vitae tranquillitatem, quasi ad soliditatem littoris videndo, hoc est, misericorditer visitando provehit. |
| 7 | Piscatores autem descenderant et lavabant retia. |
| 8 | Piscatores sunt Ecclesiae doctores qui rete fidei comprehensos, et de profundo ad lumen elatos, quasi pisces littori, sic terrae viventium advehunt, quasi quaedam retia piscantium sunt complexae praedicantium dictiones, quae eos quos coeperint in fide non amittant. |
| 9 | Unde et retia quasi retinentia sunt vocata, sed haec retia modo laxantur in capturam, modo lota plicantur, quia non omne tempus est habile doctrinae, sed nunc exercenda lingua doctori, nunc suimet cura gerenda. |
| 10 | Ascendens autem in unam navim, quae erat Simonis, rogavit eum a terra reducere pusillum. |
| 11 | Et sedens docebat de navicula turbas. |
| 12 | Navis Simonis est Ecclesia primitiva, de qua Paulus ait: Qui enim operatus est Petro in apostolatu circumcisionis, operatus est et mihi inter gentes, bene una dicta, quia multitudinis credentium erat cor unum et anima una. |
| 13 | De qua docebat turbas, quia de auctoritate Ecclesiae usque hodie gentes docet. |
| 14 | Ut cessavit autem loqui, dixit ad Simonem: Duc in altum, et laxate retia vestra in capturam. |
| 15 | Quod primo rogavit Simonem navim a terra reducere pusillum, significat vel temperate utendum verbo ad turbas, ut nec terrena eis praecipiantur, nec sic a terrenis in profunda sacramentorum recedatur, ut ea penitus non intelligant, vel prius in proximis regionibus gentibus praedicandum, ut qui dicit item Petro, duc in altum et laxate retia vestra in capturam, ad remotiores gentes quibus postea praedicatum est, pertineat. |
| 16 | Et respondens Simon dixit illi: Praeceptor, per totam noctem laborantes nihil cepimus, in verbo autem tuo laxabo rete. |
| 17 | Nisi Dominus aedificaverit domum, in vanum laborant qui aedificant eam. |
| 18 | Nisi Dominus cor illustraverit auditorum, doctor in nocte laborat. |
| 19 | Nisi in verbo supernae gratiae laxata fuerint instrumenta disputationum, frustra vocis suae praedicator iaculum mittet, quia fides populorum non sapientia verbi compositi, sed divinae vocationis munere praevenit. |
| 20 | Et cum hoc fecissent, concluserunt piscium multitudinem copiosam, rumpebatur autem rete eorum. |
| 21 | Prae multitudine piscium rete rumpebatur, quia nunc a confessione fidei etiam cum electis reprobi tanti intrant, qui ipsam quoque Ecclesiam, haeresibus scindant. |
| 22 | Rumpitur autem rete, sed non labitur piscis, quia suos Dominus etiam inter persequentium scandala servat. |
| 23 | Et annuerunt sociis qui erant in alia navi, ut venirent et adiuvarent eos. |
| 24 | Alia navis, ut praediximus, est Ecclesia de gentibus, quae et ipsa non sufficiente una navicula piscibus impletur electis, quia novit Dominus qui sunt eius, et apud ipsum certus est suorum numerus electorum. |
| 25 | Dumque tot in Iudaea credituros non invenit, quot ad fidem vitamque praedestinatos novit aeternam, quasi aliae navis receptacula piscibus quaerens suis, corda quoque gentium fidei gratia replet, et bene rupto reti socia navis advocatur, quoniam ante Iudas proditor, ante Simon magus pisces nequissimi capti sunt, ante Ananias et Saphira rete fidei subdole tentabant ingredi, ante ut Ioannes testatur, multi discipulorum eius abierunt retro, etiam non cum illo ambulabant, ac deinde Barnabas et Paulus ad gentium sunt apostolatum segregati. |
| 26 | Et venerunt et impleverunt ambas naviculas, ita ut mergerentur. |
| 27 | Harum impletio navium usque in finem saeculi crescet. |
| 28 | Sed quod impletae merguntur, hoc est, in submersionem premuntur, non enim submersa, sed sunt periclitata, Apostolus exponit dicens: In novissimis diebus erunt tempora periculosa, et erunt homines seipsos amantes, etc. Nam mergi navis, est homines in saeculum ex quo elati per fidem fuerant morum pravitate relabi, quale et ipse Petrus adhuc in infirmitate positus hoc loco demonstrat. |
| 29 | Unde sequitur. |
| 30 | Quod cum videret Simon Petrus, procidit ad genua Iesu, dicens: Exi a me, quia homo peccator sum, Domine. |
| 31 | Quia carnales quique in Ecclesia regimen spiritualium in quibus maxime Christi persona eminet, a se quodammodo repellunt. |
| 32 | Non enim hac voce linguae, dicunt bonis ministris Dei ut eos a se repellant, sed voce morum et actuum suorum suadent a se recedi. |
| 33 | Ne per bonos regantur et eo vehementius quo deferant eis honores, et tamen factis suis a se recedere admonent, ut honorificentiam eorum significaverit Petrus cadens ad pedes Domini. |
| 34 | Mores autem in eo, quod ait: Exi a me, Domine, quia peccator homo sum, quod tamen quia non fecit Dominus, non enim recessit ab eis, sed eos subductis navibus ad littus perduxit, significat in bonis et spiritalibus viris, non esse oportere hanc voluntatem ut peccatis turbarum commoti, quo quasi securius tranquilliusque vivant, munus ecclesiasticum deserant. |
| 35 | Et ait ad Simonem Iesus, Noli timere. |
| 36 | Confortat Dominus timorem carnalium animosque fragilium consolando erigit, ne quis vel de suae conscientia culpae tremens vel de aliorum innocentia stupens, sanctitatis iter formidet aggredi, quod autem sequitur. |
| 37 | Ex hoc iam homines eris capiens, ad ipsum Petrum specialiter pertinet. |
| 38 | Exponit ei Dominus quid haec captura piscium significet, quod videlicet ipse, sicut nunc per retia pisces, sic aliquando per verba sit capturus homines, totusque facti huius ordo quid in Ecclesia, cuius ipse typum tenet, quotidie geratur ostendat. |
| 39 | Quod vero subiungitur, Et subductis ad terram navibus relictis omnibus secuti sunt eum, potest significare finem temporis quod ab huius mundi salo qui Christo inhaeserint penitus recessuri sint. |
| 40 | Sciendum est autem hanc eamdem non esse lectionem, qua Matthaeus et Marcus binos de naviculis piscatores primo Petrum et Andream, deinde filios Zebedaei a Domino narrant esse vocatos. |
| 41 | Non enim eos Lucas nunc a Domino vocatos, sed tantum Petro fuisse praedictum quod homines esset capturus insinuat. |
| 42 | Nam et post resurrectionem Domini legimus eos esse piscatos. |
| 43 | Unde datur intelligi eos ad capturam piscium ex more remeasse, ut postea fieret quod Matthaeus et Marcus narrant, quando eos binos vocavit. |
| 44 | Tunc etsi non subductis ad terram navibus, tanquam cura redeundi, sed ita eum secuti sunt, tanquam vocantem ac iubentem ut sequerentur, postea vero fide recta imbuti et doctrina Salvatoris sui pleniter instructi, firmiter et stabiliter apud suum permanserunt Dominum et magistrum, cuius gratia ad vitam perducti sunt aeternam, et ibi sum ipso regnabunt in saecula saeculorum. |
| 45 | Amen. |