Hrabanus Maurus, Homiliae, II. HOMILIAE IN EVANGELIA ET..., HOMILIA CV. DOMINICA VI POST PENTECOSTEN. Lectio Epistolae B. Petri apostoli.
| 1 | Charissimi, omnes unanimes in oratione estote, compatientes, fraternitatis amatores, misericordes, humiles, non reddentes malum pro malo, et maledictum pro maledicto, sed e contrario benedicentes, etc. Quia superius diversas personas conditionis et sexus congrua sibi discretione docebat, iam nunc omnes communiter admonet in fidei Dominicae causa unum cor et unam habere animam. |
| 2 | Quia in hoc vocati estis ut benedictionem haereditate possideatis. |
| 3 | Dicente videlicet iudice, venite, benedicti Patris mei, percipite regnum. |
| 4 | Potest benedictio haereditatis et illa intelligi, qua Ecclesiam in futura vita perpetua benedixit, unde etiam nunc spe futurorum gratulabunda canit, exaltabo te, Deus rex meus, et benedicam nomen tuum in aeternum, et in saeculum saeculi. |
| 5 | Quod ergo quisque in futuro invenire desiderat, hoc in praesenti meditari et agere satagat, et conditorem videlicet, et proximum sincera voce benedicere et seipsum etiam pariter divina ac fraterna benedictione dignum reddere, quia Oculi Domini super iustos, et aures eius in preces eorum: vultus autem Domini super facientes mala. |
| 6 | Quia beatus Petrus malum nos pro malo reddere vetuerat, imo maledicentibus benedicere iusserat, recte prophetico testimonio astruit, superna inspectione, et bonos semper videri, et malos, quatenus meminerimus, et nostram patientiam qua toleramus malos, et nostram benevolentiam qua persequentibus bona optamus aeterno praemio remunerandam, et persecutores nostros si poeniteri noluerint digno plectendos esse supplicio. |
| 7 | Si vero poenituerint, nos quoque pro ipsorum salute, quam deprecabamur a Domino coronam iustae congratulationis accepturos. |
| 8 | Et quis est qui vobis noceat, si boni aemulatores fueritis. |
| 9 | De his dicit quae nobis ab adversariis per verba contumeliosa, per damna rerum temporalium, per tormenta corporis accidunt. |
| 10 | Haec enim et huiusmodi omnia cum fidelibus irrogantur, duntaxat qui boni aemulatores sunt, et hoc secundum scientiam nequaquam eis nocere possunt, sed palmam magis patientiae aequanimiter tolerantibus afferunt, et e contra illis qui irrogant poenam accumulando aeternam plurimum noceat. |
| 11 | Si quis autem huiusmodi adversis victus deficit, non huic ille qui malum intulit, sed ipsi sibi qui hoc patienter ferre recusavit nocuit. |
| 12 | Sed et si quid patimini propter iustitiam, beati eritis. |
| 13 | Non solum, inquit, nihil vobis nocet, qui bonum facientibus mala irrogat, sed etiam cum vos propter bona quae exsecratur hostis insequitur, causam vobis maioris beatitudinis praestat, cum patientiae vestrae vires exercet, iuxta illud Evangelicum: Beati qui persecutionem patiuntur propter iustitiam. |
| 14 | Dominum autem Christum sanctificate in cordibus vestris. |
| 15 | Quid est Dominum sanctificare in cordibus nostris, nisi sanctitatem eius, quam sit incomprehensibilis gloriae, intimo cordis affectu intueri, quantam in se sperantibus vincendi fortitudinem dare valet, cuius inaestimabilis sanctitas fulget. |
| 16 | Qui cum Patre et Spiritu sancto, vivit et regnat Deus, per omnia saecula saeculorum. |
| 17 | Amen. |