Hrabanus Maurus, Homiliae, II. HOMILIAE IN EVANGELIA ET..., HOMILIA CIV. IN EODEM FESTO. Lectio sancti Evangelii secundum Lucam.
| 1 | In illo tempore, Elisabeth impletum est tempus pariendi, et peperit filium. |
| 2 | Verbum impletionis sancta Scriptura in bonorum tantum ortu vel obitu, vel actu ponere consuevit, quorum vitam plenitudine perfectionis habere significat. |
| 3 | Denique Elisabeth impletum est tempus pariendi, impleti dies Mariae ut pareret, implevit Salomon aedificare domum Domini, defunctus est Abraham, vel alius aliquis patrum senex et plenus dierum, et postquam venit plenitudo temporis misit Deus Filium suum; at contra dies impiorum inanes et vacui. |
| 4 | Viri enim sanguinum et dolosi non dimidiabunt dies suos. |
| 5 | Et audierunt vicini et cognati eius quia magnificavit Dominus misericordiam suam cum illa, et congratulabantur ei. |
| 6 | Habet sanctorum editio laetitiam plurimorum quia commune est bonum, iustitia enim communis est virtus, et ideo in ortu iusti futurae vitae insigne praemittit, et gratia secuturae virtutis exultatione vicinorum praefigurante signatur. |
| 7 | Et factum est in die octavo venerunt circumcidere puerum, et vocabant eum nomine patris sui Zachariam. |
| 8 | Et respondens mater eius dixit: Nequaquam, sed vocabitur Ioannes. |
| 9 | Mire sanctus Evangelista praemittendum putavit, quod plurimi infantem patris nomine Zachariae appellandum putarent, ut advertas matri nomen alicuius displicuisse degeneris, sed in sancto infusum Spiritu, quod ab angelo ante Zachariae fuerat praenuntiatum, et quidem ille mutus intimare vocabulum filii nequivit uxori, sed per prophetiam Elisabeth didicit, quod didicerat a marito. |
| 10 | Et dixerunt ad illam: Quia nemo est in cognatione tua qui vocetur hoc nomine. |
| 11 | Innuebant patri eius quomodo vellet vocari eum. |
| 12 | Et postulans pugillarem, scripsit dicens: Ioannes est nomen eius. |
| 13 | Et mirati sunt universi. |
| 14 | Ioannes est, inquit, nomen eius, hoc est, non ei nos nomen imponimus, quia iam a Deo nomen accepit, habet vocabulum suum quod agnovimus, non quod elegimus. |
| 15 | Nec mireris, si nomen mulier quod non audivit asseruit, quando ei Spiritus sanctus qui angelo mandaverat revelavit, neque poterat Domini ignorare praenuntium quae prophetaverat Christum, et bene additur, quia nemo in cognatione eius vocatur hoc nomine, ut intelligas nomen non generis esse, sed vatis. |
| 16 | Apertum est illico os eius et lingua eius, et loquebatur benedicens Deum, et factus est timor super omnes vicinos eorum. |
| 17 | Quia vox clamantis in deserto nata est, merito est lingua parentis soluta. |
| 18 | Neque enim patrem a laudibus silere decebat, qui Verbi praecone sibi nato gaudebat, quippe cui labia, quae incredulitas vinxerat, fides iam solvit. |
| 19 | Verum haec etiam allegorice si quis perscrutari desideret, Ioannis celebrata nativitas, gratiae Novi Testamenti est inchoata sublimitas. |
| 20 | Cui vicini et cognati patris nomen, quam Ioannis imponere malebant, quia Iudaei qui legis ei observatione quasi affinitate iuncti erant, magis iustitiam, quae ex lege est sectari, quam fidei gratiam suscipere cupiebant. |
| 21 | Sed Ioannes, hoc est, gratiae Dei vocabulum, mater verbis, pater litteris intimare satagunt, quia et lex ipsa psalmique ac prophetae apertis sententiarum vocibus gratiam Christi praedicant, et sacerdotium illud vetus figuratis caeremoniarum et sacrificiorum umbris, eidem testimonium perhibet. |
| 22 | Pulchreque Zacharias octava die prolis editae loquitur, quia per Domini resurrectionem quae octava die post septimam sabbati facta est, occulta sacerdotii regalis arcana patuerunt, linguaque pontificum Iudaeorum quam diffidentiae vincula strinxerant, intelligentiae rationabilis est voce soluta. |
| 23 | Et super omnia montana Iudaeae divulgabantur omnia verba haec, et posuerunt in corde suo, dicentes: Quid putas puer iste erit? Etenim manus Domini erat cum illo. |
| 24 | Magna opera Domini, exquisita in omnes voluntates eius. |
| 25 | Ecce enim unum Zachariae silentium, non ipsi tantum cui datur ad poenam incredulitatis et signum credendi proficit, sed et cum aufertur, omnes vicinos eius miraculo ac timore stupefacit, omnia circumquaque montana fama nati prophetae perfundit, omnes qui audire poterant, ad perquirendum diligentius pueri qui natus est modum statumque sollicitat, ut his videlicet atque huiusmodi futurus Christi propheta commendetur auspiciis, itemque, ut ita dixerim, praecursorem veritatis praecurrentia signa praebeant. |
| 26 | Et Zacharias pater eius impletus est Spiritu sancto, et prophetavit dicens: Benedictus Dominus Israel, quia visitavit et fecit redemptionem plebis suae Israel. |
| 27 | Ecce loquela quae sola est ablata diffidenti, cum spiritu prophetiae est restituta credenti. |
| 28 | Visitavit autem Dominus plebem suam quasi longa infirmitate tabescentem, et quasi venditam sub peccato unici Filii sui sanguine redemit, qui vivit et regnat cum Deo Patre in unitate Spiritus sancti Deus per omnia saecula saeculorum. |
| 29 | Amen. |