Hrabanus Maurus, Homiliae, II. HOMILIAE IN EVANGELIA ET..., HOMILIA CIII. IN NATIVITATE SANCTI IOANNIS BAPTISTAE. Lectio Isaiae prophetae.
| 1 | Haec dicit Dominus: Audite, insulae, et attendite, populi de longe. |
| 2 | Post vocationem reliquiarum populi Israel, et abiectionem increduli populi permanentis, de quibus dixerat, non est pax impiis dicit Dominus, transit ad ecclesias de gentibus congregatas, et eis sub insularum nomine loquitur, quae persecutorum quasi maris fluctibus patent, et ex omni parte saeviente naufragio conduntur potius, quam moventur. |
| 3 | Ac ne quis putet violentam esse expositionem nostram, et non ad gentes pertinere quod dicitur, sed ad synagogas populi Iudaeorum, sequitur, et attendite populi, sive gentes de longe, hoc est ab extremis finibus terrae, vel ut LXX transtulerunt: Post multum tempus stabit, hoc est, non hoc tempore quo dicuntur, sed post multa fient tempora. |
| 4 | Dominus, inquit, ab utero vocavit me; de ventre matris meae recordatus est nominis mei. |
| 5 | Quod nunc interim audientibus videtur obscurum, postea autem cunctis gentibus notum fiet, quando Gabriel Ioseph de partu dixerit virginali, et vocabis nomen eius Iesum, ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum. |
| 6 | Et posuit os meum quasi gladium acutum, posuit quoque os eius quasi gladium acutum, ut spiritu oris sui interficiat impium. |
| 7 | De quo gladio ipse in Evangelio loquitur, non veni pacem mittere in terram sed gladium, malos a bonis separans. |
| 8 | Veni enim dividere hominem contra Patrem suum, et filiam contra matrem suam, et nurum contra socrum suam. |
| 9 | Et in umbra manus suae protexit me. |
| 10 | In umbra manus Dei se esse protectum asserit, ut carnis vilitas divinitatis potentia tegeretur, angelo ad virginem nuntiante, Spiritus sanctus veniet super te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi. |
| 11 | Posuit me sicut sagittam electam, in pharetra sua abscondit me. |
| 12 | Quando dicitur sagittam electam, ostendit habere Deum sagittas plurimas, sed non electas, quae sagittae prophetae sunt et apostoli qui in toto orbe decurrunt. |
| 13 | De quibus in alio loco canitur: Sagittae acutae potentissimae, populi sub te cadent, et iterum, Sagittae potentes acutae cum carbonibus desolatoriis. |
| 14 | Christus autem de multis sagittis et filiis plurimis, una sagitta electa et filius unigenitus est, quam in pharetra sua abscondit, id est, in humano corpore, ut habitaret in eo plenitudo divinitatis corporaliter, raraque esset credentium fides, et cui supra dicitur: Tu es Deus absconditus et nesciebamus. |
| 15 | Quam sagittam et sponsa vulnus accipiens loquitur in Cantico canticorum: Vulnerata charitate ego sum. |
| 16 | Et dixit mihi: Servus meus es tu, Israel, quia in te gloriabor. |
| 17 | Servus, quia cum in forma Dei esset formam servi est dignatus assumere. |
| 18 | Ostendit eum appellari servum, qui sit formatus ex utero, qui et in Psalmo dicit, de ventre matris meae Deus meus es tu. |
| 19 | Et Israel, quia natus de semine Iudaeorum. |
| 20 | Quodque de nullo alio servorum intelligi potest, iungitur, quia in te gloriabor. |
| 21 | Dicit enim et ipse in Evangelio, Pater, glorificavi nomen tuum, qui in Psalmo loquitur, exurge, gloria mea; exurge, psalterium et cithara, id est, omnium virtutum chorus, dedi te in lucem gentium, ut sis salus mea usque ad extremum terrae. |
| 22 | Id est, ut illumines universum mundum et salutem meam, per quam omnes salvi fiant, usque ad extremum terrae facias pervenire. |
| 23 | Haec enim per apostolorum praedicationem facta cognoscimus, de quibus Psalmista praedicens ait: In omnem terram exiit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum. |
| 24 | Reges videbunt et consurgent principes, et adorabunt propter Dominum Deum tuum, et sanctum Israel, qui elegit te. |
| 25 | Haec fient quando venerit Christus in gloria Patris cum angelis suis, et sederit in throno gloriae suae iudicare vivos et mortuos; tunc omnes adorabunt eum, propter Dominum Deum Patrem suum, quia fidelis est qui elegit eum. |
| 26 | Sive ita intelligendum, reges quorum cor in manu Dei est, et Ecclesiae principes sunt, adorabunt eum, quia fidelis est Dominus sanctus Israel. |
| 27 | De Christo etenim et quae sequuntur intelligi possunt, dicit enim in tempore placito exaudivi te, et in die salutis auxiliatus sum tui. |
| 28 | Hoc testimonio Apostolus usus dicens, tempore opportuno exaudivi te, et in die salutis auxiliatus sum tui, ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis. |
| 29 | Tempus placitum et opportunum, et dies salutis passio Salvatoris est et resurrectio. |
| 30 | Cui et idem Pater in subsequentibus ait: Dedi te in foedus populi, ut suscitares terram et possideres haereditates dissipatas, ut diceres his qui vincti sunt, exite, et his qui in tenebris, relevamini. |
| 31 | In foedus populi, subauditur Iudaeorum, his, videlicet, qui ex illis credere voluerunt, et suscitabit terram, quae in idololatriae iacebat erroribus. |
| 32 | Et possidebit haereditates desertas, quae habitatorem non habebat Dominum, et dicit his qui peccatorum vinculis stringebantur, exite, quia funibus peccatorum suorum unusquisque constringitur. |
| 33 | Et his qui sedebant in tenebris et lucem videre non poterant, ait: relevamini; hi enim omnes postquam conversi fuerint et clarum Christi lumen aspexerint, pascentur in viis et semitis sanctarum Scripturarum, et dicent: Dominus pascit me, et nihil mihi deerit, in loco pascuae ibi me collocabit, super aquam refectionis educabit me, qui cum Patre et Spiritu sancto, vivit et regnat Deus per omnia saecula saeculorum. |
| 34 | Amen. |