Hrabanus Maurus, Homiliae, II. HOMILIAE IN EVANGELIA ET..., HOMILIA CII. IN EODEM FESTO. Lectio sancti Evangelii secundum Lucam.
| 1 | Fuit in diebus Herodis, regis Iudaeae, sacerdos quidam nomine Zacharias. |
| 2 | Sacrosancta praecursoris Domini nobilitas non solum a parentibus, sed et a progenitoribus gloriosa descendit, quatenus adventus illius fidem non subita inspiratione conceptam, verum habita magis propagatione susceptam liberius praedicaret. |
| 3 | De vice Abia. |
| 4 | Viginti quatuor de sacerdotibus ordines in ministerio domus Domini sorte a Salomone sunt divisi, in quibus Abia familiae, de qua Zacharias ortus est, sors contigit octava. |
| 5 | Non frustra primus Novi Testamenti praeco in octavae sortis vice nascitur, quia sicut septenario saepe numero propter sabbatum vetus Testamentum, sic Novum aliquoties octonario propter sacramentum resurrectionis exprimitur. |
| 6 | Unde quia non aliter quam per observantiam utriusque Testamenti regni coelestis aula penetratur, recte et in templo Salomonis mysticus quindecim graduum ascensus fuisse narratur. |
| 7 | Et uxor eius de filiabus Aaron; plena igitur laudatio, quae genus, mores, officium, factum, iudicium comprehendit. |
| 8 | Genus in maioribus, mores in aequitate, officium in sacerdotio, factum in mandato, in iustificatione iudicium. |
| 9 | Erant autem iusti ambo ante Deum. |
| 10 | Beatus qui in conspectu Dei iustus est atque laudabilis, evenit quippe ut laudent homines eum, qui non est laudabilis, et ei detrahant, qui minime detractione dignus est. |
| 11 | Solus Deus et in laude et in vituperatione iustus est iudex. |
| 12 | Incedentes in omnibus mandatis et iustificationibus Domini, sine querela, etc. Plerumque iustitia durior hominum iram provocat, quae vero temperata est, ipsa suae dulcedinis gratia etiam invidiae quaerimoniam vitat. |
| 13 | Quando enim facimus mandatum Dei, et in concupiscentia nostra vanae gloriae sordes spargimus, ut hominibus placeamus, non illud absque querela facimus. |
| 14 | Factum est autem cum sacerdotio fungeretur Zacharias in ordine vicis suae, etc. Qui enim sorte eligitur humano iudicio non comprehenditur. |
| 15 | Ille igitur quaerebatur, quem iste figurabat verus in aeternum sacerdos cui dicitur, tu es sacerdos in aeternum, qui non hostiarum cruore, sed proprio Patrem Deum generi reconciliaret humano. |
| 16 | Sed tunc sanguis fundebatur in specie, sacerdos ordinabatur, nunc quia veritas venit, relinquamus speciem et veritatem sequamur. |
| 17 | Tunc quidem vices erant, nunc autem est perpetuitas. |
| 18 | Quem alium significabat Zacharias sacerdos, nisi eum sacerdotem, cui sacrificium non esset commune cum caeteris, qui non manufactis templis sacrificaret pro nobis, sed in sui corporis templo nostra peccata vacuaret? Sorte exiit ut incensum poneret, etc. Incensum autem in sancta sanctorum a pontifice deferri, expectante foras templum omni populo decima die septimi mensis est iussum, et hanc diem expiationis sive propitiationis vocari, quae apud nos ob varium lunae discursum, qua menses computant Hebraei, modo in mense Septembri, modo incidit in Octobri, qui scilicet mensis quo pascha geritur, et ordine conditionis et edicto legis anni principium tenet, dicente Domino: Mensis iste vobis principium mensium, primus erit in mensibus anni. |
| 19 | Apparuit autem illi angelus Domini, stans a dextris altaris incensi, etc. Non immerito angelus videtur in templo, quia veri sacerdotis iam nuntiabatur adventus, et coeleste sacrificium parabatur, in quo angeli ministrarent. |
| 20 | Bene angelus, et in templo et iuxta altare, et a dextris apparet, quia videlicet et veri sacerdotis adventum in mysterium sacrifici universalis et coelestis doni gaudium praedicat. |
| 21 | Nam sicut per sinistram praesentia, sic per dexteram saepe bona praenuntiantur aeterna. |
| 22 | Ait autem ad illum angelus: Ne timeas, Zacharia, quoniam exaudita est deprecatio tua, et uxor tua Elisabeth pariet tibi filium, et vocabis nomen eius Ioannem. |
| 23 | Deprecationem dicens exauditam partum continuo promittit uxoris, non quod ille qui pro populo oblaturus intraverat, relictis verbis vocis pro accipiendis filiis orare potuerit, sed quod dicit: Exaudita est deprecatio tua, populi redemptionem significat. |
| 24 | Quod vero adiungit, et uxor tua pariet tibi filium, eiusdem redemptionis ordinem pandit, quod videlicet natus Zachariae filius redemptori illius populi praeconando sit iter facturus. |
| 25 | Et erit gaudium tibi et exsultatio, et multi in nativitate eius gaudebunt. |
| 26 | Notandum quod nato praecursore multi gaudent, nato autem Domino annuntiat angelus, gaudium magnum quod erit omni populo, quia videlicet hic salutem multis praedicare, ille omnibus qui volunt advenit donare. |
| 27 | Et erit magnus coram Domino. |
| 28 | Non corporis hic, sed animae magnitudinem declaravit, est coram Domino magnitudo animae, magnitudo virtutis, est etiam parvitas animae et pueritia virtutis. |
| 29 | Vinum et siceram non bibet. |
| 30 | Sicera interpretatur ebrietas, quo vocabulo Hebraei omne quod inebriare potest poculum, sive de pomis, sive de frugibus, seu de qualibet alia materia confectum significant. |
| 31 | Proprium vero in lege Nazarenorum erat, vino et sicera tempore consecrationis abstinere, unde Ioannes, Samson et Ieremias, caeterique tales ut semper Nazareni, id est, sancti manere possent, semper his abstinere satagunt. |
| 32 | Et Spiritu sancto replebitur adhuc ex utero matris suae. |
| 33 | Non est dubium verum hoc angeli esse promissum, siquidem sanctus Ioannes, antequam nasceretur, matris adhuc in utero positus Spiritus accepti gratiam designavit. |
| 34 | Et multos filiorum Israel convertet ad Dominum Deum ipsorum. |
| 35 | Cum Ioannes, qui Christo testimonium perhibens, in eius fide populos baptizabat, dicitur filios Israel ad Dominum Deum ipsorum convertisse, patet profecto Christum esse Dominum Deum ipsorum. |
| 36 | Et ipse praecedet ante illum in Spiritu et virtute Etiae. |
| 37 | Bene in spiritu et virtute Eliae praecedere dicitur, quia sicut ille praeco venturus iudicis, ita hic praeco factus est redemptoris. |
| 38 | Ut concertat corda patrum in filios, et incredulos ad prudentiam iustorum, parare Domino plebem perfectam. |
| 39 | Corda patrum in filios convertere est spiritalem sanctorum antiquorum scientiam populis praedicando infundere. |
| 40 | Prudentia vera iustorum est, non de legis operibus iustitiam praesumere, sed ex fide salutem quaerere. |
| 41 | Sic ergo plebs Domino perfecte praeparatur. |
| 42 | Cum in recta fide et sancta conversatione ad Domini servitium pleniter convertitur. |