Hrabanus Maurus, Homiliae, II. HOMILIAE IN EVANGELIA ET..., HOMILIA CI. IN VIGILIA SANCTI IOANNIS BAPTISTAE. Lectio Ieremiae prophetae.
| 1 | Priusquam te formarem in utero, novi te; et antequam exires de vulva, sanctificavi te, et prophetam in gentibus dedi te. |
| 2 | Non quod ante conceptionem ut haeresis suspicatur fuerit, Ieremias, sed quod praescierit eum futurum Dominus, cui necdum facta iam facta sunt, secundum illud quod Apostolus loquitur qui vocat ea quae non erant, quasi ea essent. |
| 3 | Quidam hunc locum super Salvatore intelligunt, qui proprie propheta est gentium, et per apostolos vocavit omnes nationes. |
| 4 | Iste enim vere priusquam in utero formaretur virginali, et antequam exiret de vulva matris, sanctificatus in utero est, et notus Patri, quippe qui semper in Patre, et in quo semper Pater. |
| 5 | Et dixi: Domine Deus, ecce nescio loqui, quia puer ego sum. |
| 6 | Et dixit Dominus ad me: Noli dicere, Quia puer sum, quoniam ad omnia quae mittam te, ibis; et universa quae mandavero tibi, loqueris. |
| 7 | Ne timeas a facie eorum, quia tecum ego sum ut eruam te, dicit Dominus. |
| 8 | Quando autem venit in corpus humanum, dicit in exordio: Nescio loqui, quia iuvenis ego sum. |
| 9 | Iuvenis propter dispensationem, senex iuxta hoc, quod primogenitus omnis creaturae. |
| 10 | Iuvenis quia in consummatione iam saeculi, et in extremo huius vitae tempore advenit. |
| 11 | Dicit itaque, nescio loqui, scio enim quaedam maiora loqui, scio eloquium tuum, scio verbum tuum Sion, tibi scio loqui, hominibus nescio loqui, iuvenis sum. |
| 12 | Et misit Dominus manum suam et tetigit os meum; et dixit Dominus ad me: Ecce dedi verba mea in ore tuo; et constitui te super gentes, et super regna, ut evellas, et destruas, et disperdas, et dissipes, et aedifices, et plantes, dicit Dominus omnipotens. |
| 13 | Considerandum quod quatuor tristibus duo laeta succedant. |
| 14 | Neque enim poterant aedificari bona, nisi destructa essent mala, nec plantari optima, nisi eradicarentur pessima. |
| 15 | Omnis enim plantatio quam non plantavit coelestis Pater eradicabitur, et aedificatio quae super petram non habet fundamentum, sed in arena exstructa est, sermone Dei suffoditur atque destruitur, illam quam consumet Iesus spiritu oris sui, et destruet adventu praesentiae suae, omnem scilicet sacrilegam perversamque doctrinam disperdet in perpetuum. |
| 16 | Porro ea quae elevantur contra scientiam Dei, et in sua confidunt sapientia, quae apud Deum stultitia est dissipabit atque deponet, ut aedificentur pro his humilia, et in locum superiorum quae destructa sunt et evulsa, exstruantur atque plantentur, quae ecclesiasticae conveniunt veritati, et impleatur illud quod dicit Apostolus, Dei aedificatio, Dei agricultura estis. |