Hrabanus Maurus, Homiliae, II. HOMILIAE IN EVANGELIA ET..., HOMILIA C. IN EODEM FESTO. Lectio sancti Evangelii secundum Lucam.
| 1 | In illo tempore dixit Iesus discipulis suis: Estote misericordes, sicut et Pater vester misericors est. |
| 2 | Misericors est Deus super ingratos, et maiore vel multiplici scilicet sua misericordia, qua etiam iumenta salvat, temporalia bona largiendo vel coelestia bona singulari gratia, qua electos solum glorificat inspirando. |
| 3 | Sed sive hoc sive illud sive utrumque intelligas, magna Dei bonitate fit, quae nobis imitanda praecipitur, si filii Dei esse volumus, gloriamque filiorum Dei obtinere. |
| 4 | Nolite iudicare; et non iudicabimini, nolite condemnare, et non condemnabimini. |
| 5 | Hoc loco nihil aliud nobis praecipi existimo, nisi ut ea facta quae dubium est, quo animo fiant in meliorem partem interpretemur. |
| 6 | Dimittite, et dimittetur, date et dabitur vobis. |
| 7 | Dimittere nos iniurias, dare beneficia iubet, ut et nobis peccata dimittantur, et vita detur aeterna. |
| 8 | Qua sententia brevi sed eximia cuncta, quae latissime de conversando cum inimicis mandaverat, comprehendendo concludit. |
| 9 | Mensuram bonam, et confertam, et coagitatam, et supereffluentem [dabunt] in sinum vestrum. |
| 10 | Huic simile est quod alibi dicit, ut et ipsi recipiant vos in aeterna tabernacula. |
| 11 | Non enim pauperes ipsi, sed Christus mercedem his qui eleemosynam fecere redditurus est. |
| 12 | Quam tamen in sinum dare dicuntur, quia promerendo illius occasionem dedere, cum vel egentibus miserti vel improbe saevientes fortiorum sunt, et tolerati patientia, et beneficentia sustentati, et ad ipsam aliquoties fidem indulgentiae gratia probati. |
| 13 | Eadem quippe mensura qua mensi fueritis, remetietur vobis. |
| 14 | Et Apostolus ad eleemosynam Corinthios hortans, inter alia dicit, qui parce seminat, parce et metet, et qui seminat in benedictionibus de benedictionibus et metet. |
| 15 | Potest autem de omnibus, quae mente, manu, lingua, gerimus accipi, quia tu reddes singulis, inquit, secundum opera eorum. |
| 16 | Dicebat autem illis et similitudinem. |
| 17 | Nunquid potest caecus caecum ducere? Nonne ambo in foveam cadent? Sensus huiuscemodi sententiae pendet ex superioribus, ubi de danda eleemosyna et iniuria dimittenda praecipitur. |
| 18 | Si te, inquit, ira contra violentum, et contra potentem philargyria caecaverit, nunquid tua mente vitiata vitium eius curare poteris? Aut ille solus qui iniuriam fecit, et non tu etiam qui ferre nesciebas reus deputaberis? At si mitem te, tranquillumque pectoris eius improbitas invenerit, et ille ad poenitentiam movebitur, et tu patientiae praemio donaberis, quia caecum vidente oculo, hoc est, corde sereno ducere curabas ad lumen. |
| 19 | Non est discipulus super magistrum; perfectus autem omnis erit, si sit sicut magister eius. |
| 20 | Si magister, qui utique quasi Deus potuit non suas ultum ire iniurias, sed ipsos maluit insecutores patiendo reddere mitiores, eamdem necesse est discipuli, qui puri homines sunt, regulam perfectionis sequantur. |
| 21 | Quid autem vides festucam in oculo fratris tui, trabem autem quae in oculo tuo est, non consideras? Oculus hic pro sensu mentis ponitur, et hoc ad superiora respicit, ubi caecum a caeco duci, id est, peccantem a peccatore castigari non posse praemonuit. |
| 22 | Multi enim superbia vel odio, philargyria vel avaritia, vel alio quolibet crimine praeventi levia haec aut nulla iudicantes acerrime corripiunt, quos subita viderint ira turbatos, oculum mentis a solito puritatis statu quasi festuca irruente mutasse, atque immemores Dominici praecepti, quo ait, Nolite condemnare et non condemnabimini, magis amant vituperare et damnare, quam emendare atque corrigere. |
| 23 | Et quomodo potes dicere fratri tuo: Frater, sine eiiciam festucam de oculo tuo, ipse trabem in oculo tuo non videns? Haec cum fratre agis verbi gratia quod ira ille peccavit, tu odio reprehendis. |
| 24 | Quantum autem inter festucam et trabem, tantum inter iram distat atque odium. |
| 25 | Odium est enim ira inveterata, quae quasi vetustate ipsa tantum acceperit, ut merito appelletur trabes. |
| 26 | Fieri autem potest ut si irasceris homini velis eum corrigi; si autem oderis hominem, non potes eum velle corrigere, et ideo impossibile dicitur, ut festucam fratris oculo demat, qui suo trabem gestat in oculo. |
| 27 | Hypocrita, eiice primum trabem de oculo tuo, et tunc perspicies ut educas festucam de oculo fratris tui. |
| 28 | Id est, primum expelle abs te odium, et deinceps poteris iam eum quem diligis emendare. |
| 29 | Et est vere multum cavendum, et molestum hypocritarum, id est, simulatorum genus, qui cum omnium vitiorum accusationes odio et livore suscipiant, etiam consultores videri se volunt, et ideo pie cauteque vigilandum est, ut cum aliquem reprehendere vel obiurgare necessitas coegerit, primo cogitemus utrum tale sit vitium, quod nunquam habuimus, vel quo caruimus, et si nunquam habuimus, cogitemus et nos homines esse, et habere potuisse. |
| 30 | Si vero habuimus et non habemus, tangat memoriam communis infirmitas, ut illam reprehensionem aut obiurgationem, non odium sed misericordia praecedat, sicque doctrina salubris ex dilectione Dei et proximi confirmata, tam doctori quam etiam auditori ad aeternam proficiet salutem, praestante Domino nostro Iesu Christo, qui cum Patre et Spiritu sancto, vivit et regnat Deus, per omnia saecula saeculorum. |
| 31 | Amen. |