Hrabanus Maurus, Homiliae, II. HOMILIAE IN EVANGELIA ET..., HOMILIA XCIX. DOMINICA V POST PENTECOSTEN. Lectio Epistolae ad Romanos.
| 1 | Fratres, existimo quod non sunt condignae passiones huius temporis ad futuram gloriam quae revelabitur in nobis, etc. Quod ad comparationem aeternae gloriae, quam sanctis suis Deus ante saecula praeparavit, nihil condignum quis in hoc saeculo possit passionis sustinere; in praesenti lectione apostolus Paulus breviter intimavit dicens: Existimo enim quod non sunt condignae passiones huius temporis, ad futuram gloriam quae revelabitur in nobis. |
| 2 | In quo enim mortale quid immortali potest comparari, aut invisibili visibile, aut aeternis temporalia? Si qua tamen in praesenti vita velut quaedam possint semina gloriae colligi, futura ista semina ex tribulationibus et passionibus, quaeque patiuntur propter Dominum colliguntur. |
| 3 | Sicut alibi idem dicit Apostolus, quod enim in praesenti momentaneum est, et leve, immensum est enim pondus gloriae futurae, quam exspectamus qui non respicimus ad ea quae videntur, sed ea quae non videntur et aeterna sunt, proinde enim omnis tribulatio qualiscumque sit, quae acciderit, quamvis saeva, quamvis longa videatur, quasi momentaneum ac leve esse putari oportet. |
| 4 | Quicumque enim ad futuram aspicit gloriam, quae nobis est revelata, atque quaesita, ubi transformabitur corpus nostrum mortale, conformis gloriae corporis Filii Dei . . . . Quanto maiores enim tribulationes in hoc mundo pro Christo patimur, tanto amplius nobis magnitudinem gloriae credamus cumulari. |
| 5 | Nam exspectatio creaturae revelationem filiorum Dei exspectat. |
| 6 | Exspectatio creaturae exspectatio hominis rationabilis est, qui exspectat diem iudicii, quo revelabitur quanta sit gloria praeparata his qui in hoc saeculo fideliter pro Deo tribulationes sustinent, et laborant in Domini voluntate. |
| 7 | Vanitati enim creatura subiecta est. |
| 8 | Id est, omnis homo vanitati huius mundi invitus est subiectus, quandiu temporalibus deditus est rebus, vel quandiu istis transitoriis utitur, quae transeunt tanquam umbra. |
| 9 | Non volens. |
| 10 | Non enim sicut sponte peccavit homo, sic etiam sponte damnatus est: sed voluntate eius qui disponit universa, cuius etiam homo contempsit praecepta. |
| 11 | Subiectus est autem homo vanitati, quandiu in hac mortali vixerit carne. |
| 12 | Sequitur. |
| 13 | Quoniam et ipsa creatura liberabitur a servitute corruptionis in libertatem gloriae filiorum Dei. |
| 14 | Creatura autem recte dicitur homo, quandiu creaturae non creatori deservit. |
| 15 | Cum autem fidem perceperit, et Dominum Deum suum agnoverit, et eius obedire coeperit voluntati, non iam creatura, sed Dei filius nuncupatur. |
| 16 | Ista autem creatura, id est, homo, cum divina inspirante gratia crediderit, liberabitur a servitute corruptionis, ut non interitui serviat, cui serviunt omnes peccatores, quandiu in peccatis permanent. |
| 17 | Liberabitur autem ab ista corruptione et nequitia, per fidem in libertatem gloriae filiorum Dei, ita ut iam non carni, nec terrenis serviat desideriis, non diabolo sed Christo, cuius gloriae particeps et cohaeres ipsius gratia efficiatur. |
| 18 | Scimus enim quod omnis creatura ingemiscit. |
| 19 | Quod dicit omnis creatura, nunc angelorum et hominum naturam dicit, quia ut in Evangelio Dominus ait: sicut angeli gaudent super poenitentes, ita dolent et ingemiscunt super converti nolentes, et quotidie nostra spectantes certamina, dolent valde cum convincimur a diabolo; cum vero vincimus multo plus gaudent. |
| 20 | Quapropter si eum sanctis Angelis in coelo gaudere cupimus, eorum nunc gaudium in bona nostra conversatione, dignis moribus in castitate vitae magno studio perficere debemus, ut cum deficiamus ab hac vita carnali, recipiant nos in aeterna tabernacula simul gaudere cum illis. |
| 21 | Non solum autem illa sed nosmetipsi. |
| 22 | Id est, apostoli et apostolici viri in Ecclesia sanctorum successores apostolorum. |
| 23 | Primitias Spiritus, id est, pignus et dona sancti Spiritus habentes, intra nos gemimus, adoptionem filiorum Dei exspectantes, redemptionem corporis nostri. |
| 24 | Gemimus enim adoptivos filios Dei fratres nostros, quos docere et instituere missi sumus, donec videamus eos in omni bono proficere, ut filii Dei et haeredes Christi effici mereantur. |
| 25 | Donec ergo nos, inquam, qui instituimur ab eis negligimus et moramur, et emendationis nostrae tempus longius protelamus, nec non invisibilibus delectamur, ad dolores apostolos commovemus, ac luctum similiter et sanctis praedicatoribus disciplinam docentibus dolorem ingerimus, qui cum nostras prospiciunt iniquitates, magno se affligunt luctu pro excessibus nostris, et divinam pro nobis implorant pietatem, humiliter de praeteritis veniam postulantes, et de futuris custodiam. |
| 26 | Haec ergo et his similia diligenter ac fideliter cogitantes non aquiescamus eis, qui per liberum arbitrium in superbiam elati praecipitare semetipsos, magis quam elevare conantur, sed humiliter consideremus illud quod Apostolus dicit, Deus qui operatur in vobis et velle et perficere, gratias agamus Domino ac Salvatori nostro, qui nos nullis praecedentibus meritis vulneratos curavit, et inimicos reconciliavit, et de captivitate redemit, de tenebris ad lucem reduxit, de morte ad vitam revocavit, et humiliter confitentes fragilitatem nostram illius misericordiam deprecemur. |
| 27 | Ut quia nos secundum Psalmistam misericordia sua praevenit, dignetur in nobis non solum custodire, sed etiam augere munera et beneficia sua, quae ipse dignatus est dare, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat in unitate Spiritus sancti Deus nunc et semper, et in saecula saeculorum. |
| 28 | Amen. |