Hrabanus Maurus, Homiliae, II. HOMILIAE IN EVANGELIA ET..., HOMILIA XCVIII. FERIA VI. Lectio sancti Evangelii secundum Marcum.
| 1 | In illo tempore, cum introisset Iesus Hierosolymam in templum, etc. Quod ingressus civitatem Dominus primo templum adiit formam nobis religionis, quam sequamur praemonstrat, ut cum forte villam aut oppidum, aut altum quemlibet locum, in quo sit domus orationis Deo consecrata intramus, primo ad hanc divertamus, et postquam nos Domino per orationum studia commendaverimus, sic deinde ad agenda ea propter quae venimus temporalia negotia recedamus. |
| 2 | Et circumspectis omnibus, cum iam vespera esset hora, exivit in Bethaniam cum duodecim. |
| 3 | Non hoc semel fecit, sed per omnes quinque dies ex quo Hierosolymam ascenderat usque ad tempus passionis, hoc ipsum semper agere solebat, ut per diem in templo doceret, noctibus vero exiens moraretur in monte Oliveti, sicut in Luca legimus. |
| 4 | Docendo enim incredulis officium correctionis sedulus impendebat, commanendo autem apud fideles gratiam is eis benignitatis propitius exhibebat. |
| 5 | Bene autem dicitur, quia circumspectis omnibus exivit in Bethaniam. |
| 6 | Inspicit quippe internus arbiter omnium corda, et cum in contradicentibus ac resistentibus veritati, non invenit ubi caput reclinet, secedit ad fideles, et in eis qui obediunt verbo, mansionem sibi una cum Patre facere gaudet, Bethania namque domus obedientiae dicitur. |
| 7 | Et alia die cum exirent a Bethania, esuriit. |
| 8 | Esuriit vel veritatem humanae carnis ostendens, vel esuriens salutem credentium et aestuans ad incredulitatem Israelis. |
| 9 | Cumque vidisset a longe ficum habentem folia, venit, si quid forte inveniret in ea; et cum venisset ad eam, nihil invenit praeter folia: non enim erat tempus ficorum. |
| 10 | Et respondens Iesus dixit ei: Iam non amplius in aeternum quisquam ex te fructum manducet. |
| 11 | Quomodo Dominus multa in parabolis dicere, ita etiam nonnulla in parabolis facere solebat. |
| 12 | Quid enim causae erat ut esuriens fructus in ficulnea quaereret, quorum tempus nondum esse, quilibet homo noverat, arboremque quia fructum per id temporis non haberet, aeternae sterilitatis maledictione damnaret, nisi quia plebem quam verbo docebat, hoc etiam facto terrebat, ne quis habendo folia et fructum non habendo, hoc est verba iustitiae absque operibus praetendendo excidi, et in ignem mereretur proiici. |
| 13 | Unaquaeque enim arbor non de floribus, non de foliis, sed fructu suo cognoscitur, id est, unusquisque homo non de aestimatione famae vel sermonum pompa: sed de suarum testimonio probatur actionum. |
| 14 | Et veniunt Hierosolymam, et cum introisset in templum, coepit eiicere vendentes et ementes in templo, et mensas nummulariorum, et cathedras vendentium columbas evertit. |
| 15 | Quod maledicendo ficum infructuosam per figuram fecerit Dominus, hoc idem mox apertius ostendit eiiciendo improbos e templo. |
| 16 | Neque enim aliquid peccavit arbor, quae esuriente Domino poma non habuit, quorum necdum tempus advenerat, sed peccavere sacerdotes qui in domo Domini saecularia negotia gerebant, et fructum pietatis quem debuerant quemque in eis Dominus esuriebat, ferre supersederant. |
| 17 | Arefecit Dominus arborem maledicto, ut homines haec videntes sive audientes multo magis intelligerent sese divino condemnandos esse iudicio, si absque operum fructu de plausu tantum sibi religiosi sermonis velut de sonitu, et tegumento blandirentur viridantium foliorum. |
| 18 | Et non sinebat ut quisquam transferret vas per templum. |
| 19 | De vasis dicit illis quae mercandi gratia inferebantur, caeterum absit ut vasa Deo dicata Dominus eiiceret de templo, vel introferri prohiberet in templum, ubi futuri sui examinis insigne praetendit exemplum. |
| 20 | Sed potius immunda et profana eliminat vasa de templo, ac ne amplius inferantur prohibet, quando non solum de Ecclesia omnes repellit ac deturbat reprobos, verum etiam ne ultra ad turbandam Ecclesiam intrent, aeterno eos verbere compescit. |
| 21 | Et docebat, dicens eis: Nonne scriptum est quia domus mea domus orationis vocabitur omnibus gentibus? Omnibus, inquit, Gentibus, non uni genti Iudaeae, nec in uno Hierosolymae urbis loco, sed in toto orbe terrarum, et nequaquam taurorum et hircorum, et arietum, sed orationis. |
| 22 | Vos autem fecistis eam speluncam latronum. |
| 23 | Qui ad accipienda munera in templo residebant, profecto quia quibusdam non dantibus laesiones exquirerent dubium non erat. |
| 24 | Domus ergo orationis spelunca latronum facta fuerat, quia ad hoc in templo assistere noverant, ut aut non dantes munera studerent corporaliter persequi, aut dantes spiritaliter necare. |
| 25 | Et cum mane transirent, viderunt ficum aridam factam a radicibus. |
| 26 | Non rami tantum aut stipes infructuosae fici, sed ipsa etiam radix arefaciendo, sententiam divinae in se reprobationis ostendit, et Ioannes ait, quia securis ad radicem arborum posita est. |
| 27 | Arefacta est itaque ficus a radicibus, ut ostenderetur gens impia non ad tempus, et ex parte corrigenda externorum incursibus, et mox miserante Domino post actam poenitentiam priscae restituenda libertati, ut saepe factum sacra historia refert, sed aeterna potius damnatione ferienda, arefacta est radicitus, ut intimaretur nefanda plebs non solum humana gloria forinsecus, verum etiam divino intus favore funditus esse destituenda. |
| 28 | Et respondens Iesus ait illis: Habete fidem Deo. |
| 29 | Amen dico vobis quia quicunque dixerit huic monti: Tollere et mittere in mare; et non haesitaverit in corde suo, sed crediderit quia quodcunque dixerit fiat, fiet ei. |
| 30 | Solent gentiles qui contra Ecclesiam maledicta scripsere, improperare nostris quod non habuerint plenam fidem Dei, quia nunquam montes transferre potuerint. |
| 31 | Quibus respondendum, non omnia scripta esse quae in Ecclesia sunt gesta, sicut etiam de factis ipsius Christi, Dei et Domini nostri Scriptura nostra testatur, unde et hoc quoque fieri potuisse, ut mons ablatus de terra mitteretur in mare, si necessitas fieri id poposcisset, quomodo legimus factum precibus B. Patris Gregorii, NeoCaesariae Ponti antistitis viri meritis et virtutibus eximii, ut mons in terra tantum loco cederet, quantum incolae civitatis opus habebant. |
| 32 | Verum quia montis nomine nonnunquam diabolus significatur, videlicet propter superbiam qua se contra Deum erigit, et esse vult similis Altissimo, mons ad praeceptum eorum qui fortes fide sunt tollitur de terra, et in mare proiicitur, cum praedicantibus verbum doctoribus sanctis, immundus spiritus ab eorum corde repellitur, qui ad vitam sunt praeordinati, et in turbulentis amarisque infidelium mentibus, vesaniam suae tyrannidis exercere permittitur, non quod ibi et ante sedem regnumque non habuerit, sed quod tanto acrius in eos quoslibet desaevit, quanto amplius se dolet a laesione piorum fuisse depulsum, quem tamen victoria Salvatoris notri Domini Iesu Christi, liberans electos suos de manibus, ipsum hostem humani generis pro nequitia sua claustris inferni damnabit in perpetuum. |