Hrabanus Maurus, Homiliae, II. HOMILIAE IN EVANGELIA ET..., HOMILIA XCIV. HEBDOMADA IV POST PENTECOSTEN. Lectio Epistolae beati Petri apostoli.
| 1 | Charissimi, humiliamini sub potenti manu Dei, ut vos exaltet in tempore visitationis: omnem sollicitudinem vestram proiicientes in eum, quoniam ipsi cura est de vobis, etc. Modo, fratres charissimi, audivimus beatum Petrum apostolum ad humilitatem nos cohortantem atque dicentem, humiliamini sub potenti manu Dei. |
| 2 | Manus Dei potestas eius datur intelligi, quia in Deo compaginatio membrorum non invenitur, qui ubique et in omnibus totus plenus est atque perfectus, sed more hominum de Deo loquitur Scriptura ut apertius maiestatem atque potentiam sui creatoris homines intelligant: et intelligentes quae sit voluntas Dei opere adimplere contendant, unde gaudia sibi sempiterna conquirant. |
| 3 | Sequitur, ut vos exaltet in tempore visitationis. |
| 4 | Quia quisquis hic in praesenti saeculo eius se subdiderit voluntati et praeceptis eius assensum commodaverit, et ea, quantum divina gratia posse dederit, operibus adimplere sategerit carnis superbiam conterendo, in die ultimae retributionis exaltabitur a Domino atque ad aeternae beatitudinis praemia perducetur: Omnem sollicitudinem vestram, proiicientes in eum: quoniam ipsi cura est de vobis: ut Psalmista nos admonet, dicens, iacta cogitatum tuum in Deum et ipse te enutriet. |
| 5 | Et alibi, quaerentes autem Dominum non deficient omni bono. |
| 6 | Et ipse Dominus in Evangelio: Nolite solliciti esse dicentes quid manducabimus aut quid bibemus: scit enim pater vester quia his omnibus indigetis. |
| 7 | Quaerite ergo primum regnum Dei et iustitiam eius, et haec omnia adiicientur vobis. |
| 8 | Sobrii estote et vigilate. |
| 9 | Semper in sobrietate et modestia habetote vestram vitam carentes semper astutia diaboli, et vigilate iugiter in custodia mandatorum Dei et in custodia animarum vestrarum. |
| 10 | Sequitur: Quia adversarius vester diabolus tanquam leo ragiens circuit quaerens quem devoret. |
| 11 | Diabolus enim nunquam dormiens, nunquam ab insidiis hominum requiescens semper die et nocte circuit tentando et insidias ponendo hominibus qualiter quemquam illorum quod Dei voluntati subiecti sunt sua valeat suggestione decipere. |
| 12 | Quaerens quem devoret, non corpore, sed anima quemque ad nociva et inutilia valeat pertrahere carnalia desideria. |
| 13 | Cui resistite fortes in fide. |
| 14 | Exemplo Christi et sanctorum eius contemnentes dulcedinem carnalis concupiscentiae et recordantes iugiter, quid sit illis amaritudinis praeparatum qui desideriis terrenis inserviunt, nec converti a malitia sua per poenitentiam volunt: Nos ergo fideliter Domino adhaerere satagamus, eiusque praecepta iugiter meditemur, carnis nostrae desideria conteramus et resistamus fortiter diabolo hosti nequissimo, in fide recta, in spe firma: a Domini Dei omnipotentis misericordia in charitate perfecta ad servitium eius in operibus; misericordiae et pietatis, ut eius largiente gratia mereamur et de hoste triumphum et aeternae beatitudinis praemium. |
| 15 | Sequitur: Deus autem omnis gratiae, qui vocavit nos in aeternam suam gloriam in Christo, per incarnationem unigeniti filii sui quem pro mundi misit mori salute. |
| 16 | Modicum passus. |
| 17 | Qui in hoc mundo quamvis modici temporis, multas sustinuit pro nobis iniurias, ad ultimum etiam crucifixus est et occisus est, pro redemptione nostra: et mori dignatus est pro nobis, modicumque temporis retentus a morte, statimque die resurrexit tertia, ipse perficiet bonum in nobis quod coeperat: nosque in sua semper voluntate et in divina religione confirmet et corroboret, et in perseverantia bonorum operum ipsi gloria et imperium, laus et gratiarum actio in saecula saeculorum. |
| 18 | Amen. |