Hrabanus Maurus, Homiliae, II. HOMILIAE IN EVANGELIA ET..., HOMILIA XCII. IN EODEM FESTO. Lectio Epistolae B. Pauli apostoli ad Romanos.
| 1 | Fratres, iustificati ex fide, pacem habeamus ad Deum per Dominum nostrum Iesum Christum, etc. Cum pertractaret apostolus Paulus quod nemo ex operibus veteris legis salvus fieri potuisset, adiunxit quod in praesenti lectione audistis. |
| 2 | Iustificati igitur ex fide, ad exemplum Abrahae cuius filii esse omnes dicuntur fideles, quia Abraham pater omnium credentium interpretatur. |
| 3 | Qua ratione ostenditur quod nulla generis nobilitate quis iustificabitur ante Deum, nisi qui recte crediderit in Deum Patrem et Filium et Spiritum sanctum, sanctam et individuam Trinitatem unum Deum esse unius substantiae et unius maiestatis in omnibus et per omnia coaequalis: qua ratione conclusa pacem nos habere hortatur, dicens: Pacem habeamus ad Deum per Dominum nostrum Iesum Christum: quia nullis nostris meritis, sed omnes Dei magna gratia et misercordia simul salvati, ideo subiecti esse debemus Deo et pacem Dei non tantum sancti invicem custodire, et concordi inter nos vivere charitate, quia omnes in Christo fratres sumus omnesque uno pretio Christi sanguinis redempti sumus. |
| 4 | Sequitur: Per quem et accessum habemus per fidem in gratiam istam in qua stamus. |
| 5 | Quia per passionem Christi et mortem, atque resurrectionem et ascensionem in humana carne ad coelos nos accessum habemus ad Deum et reconciliati sumus Deo fideliter in eadem qua redempti sumus gratia: si in digna conversatione et recta fide cupimus permanere. |
| 6 | Quoniam nos omnes qui eramus longe a Deo per peccatum, per Christi gratiam facti sumus prope: et qui ante iacuimus in morte, nunc ad Christum erecti sumus et stamus in vita, si in praeceptis eius permaneamus. |
| 7 | Et gloriamur in spe gloriae filiorum Dei. |
| 8 | Quia speramus per adoptionem gratiae Dei quia sumus Deo in filios computati; aeternam gloriam simul cum eo et omnibus sanctis eius nos possessuros. |
| 9 | Non solum autem, sed et gloriamur in tribulationibus, scientes quod tribulatio patientiam operatur, patientia autem probationem. |
| 10 | Dei namque fideles et devoti famuli, non solum in spe aeternae beatitudinis gloriantur, sed etiam in saluberrimis tribulationibus magnitudinem praemii considerant, sicut Iacobus ait: Omne gaudium existimate, fratres, cum in tentationes et tribulationes varias pro Christi nomine incideritis, quia adversitatis sustinentia, quae fit propter Deum magnum exspectat gaudium in futuro, unde gaudere debemus aliquid pati pro nomine Dei: ut acquiramus de tribulatione finienda praemium infinitum. |
| 11 | In consideratione enim praemiorum nullum possumus condignum aestimare laborem. |
| 12 | Habemus enim quod honeste gloriemur ac sine periculo. |
| 13 | Magna enim gloria est de imis ad summa crescere, de nihilo ad maxima pervenire; quod et de limo ad coelum et de servitute vocamur ad regnum: si tamen omni saeculari gloria et iucunditate contempta, in illo solo quod nobis futurum promittitur gloriemur. |
| 14 | Probatio vero spem operatur, spes autem non confundit. |
| 15 | Nam spes futurorum bonorum omnem confusionem expellit: unde probatur hunc non habere spem, qui in praeceptis confunditur Christi. |
| 16 | Sequitur: Quia charitas Dei diffusa est in cordibus nostris. |
| 17 | Magnitudo enim promissorum beneficiorum excitat in homine charitatis magnitudinem, quae perfecte confidit, nec timere nec desperare novit. |
| 18 | Per Spiritum sanctum, qui datus est nobis. |
| 19 | Quomodo nos Deus diligit ex hinc cognoscimus quia non solum nobis per filii sui mortem peccata dimisit, sed et Spiritum sanctum nobis dedit qui nobis omnia futura bona demonstrat, et in fide recta, in spe firma et charitate perfecta corroborat: si nos bonis operibus dignos eius habitatione praeparemus. |
| 20 | Si enim ex toto corde diligimus, nihil erit in nobis, unde peccati desideriis serviamus. |
| 21 | Et quid est diligere Deum nisi illi occupare animum concipere fruendae visionis eius affectum, peccati odium, mundi fastidium, diligere etiam proximum quem ipse censuit diligendum, in ipso amore servare legitimum modum per Iesum Christum Dominum nostrum, cui est honor et gloria cum Patre et Spiritu sancto nunc et semper in saecula saeculorum. |
| 22 | Amen. |