monumenta.ch > Ausonius > OBLATIO MVNERVM. > 7. > . . . > HOMILIA XV. SABBATO IN OCTAVA PASCHAE. Lectio Epistolae beati Petri apostoli. > 10. A SOLSTITIO IN AEQVINOCTIVM RATIO. > HOMILIA XXI. FERIA VI. Lectio sancti Evangelii secundum Matthaeum. > II. > PITTACVS. > HOMILIA LXXI. DOMINICA OCTAVA PENTECOSTES. Lectio libri Apocalypsis. > HOMILIA XC. IN EODEM FESTO. Lectio libri Deuteronomii.
Hrabanus Maurus, Homiliae, II. HOMILIAE IN EVANGELIA ET EPISTOLAS., , HOMILIA LXXXIX. IN EODEM FESTO. Lectio libri Levitici. <<<     >>> HOMILIA XCI. IN EODEM FESTO. Lectio libri Levitici.

Hrabanus Maurus, Homiliae, II. HOMILIAE IN EVANGELIA ET..., HOMILIA XC. IN EODEM FESTO. Lectio libri Deuteronomii.

1 In diebus illis dixit Moyses: Audi, Israel, quae ego praecipio tibi hodie; cum intraveris in terram quam Dominus Deus tuus tibi daturus est possidendam, et obtinueris eam atque habitaveris in illa: tolles de cunctis frugibus tuis primitias et pones in cartallo, pergesque ad locum quem Dominus Deus tuus elegerit ut ibi invocetur nomen eius, etc. Per haec verba quibus instruebantur Israelitae quomodo in terra possessionis suae primitias Domino offerrent in cartallo per gratiarum actionem, eo quod erepti sunt de Aegypto, instituimur et nos ut intrantes per spiritualem Iordanem, hoc est, per baptismum et fidem sanctae Trinitatis in terram Ecclesiae ponamus in cartallo conversationis nostrae primitias bonorum operum, et deferamus Deo in altare fidei catholicae, quatenus ea ibi suscipiat sacerdos noster, ille utique qui secundum ordinem Melchisedech a Deo factus est nobis pontifex, ibique confiteamur Domino: dicamusque ei, quod Syrus spiritalis qui interpretatur sublimis vel humectans persequeretur patrem nostrum protoplaston videlicet parentem, ita ut deciperet eum per superbiam et gulam, et transgressorem faciens privaret possessione paradisi.
2 Unde incola factus est in Aegypto istius mundi, ubi peregrinatus in paucissimo numero, quia multis idololatriam sequentibus pauci permanserunt fideles.
3 Sed postquam per legis conditionem plures excreverunt, qui scientiam et credulitatem unius Dei percepere, afflixerunt eos Aegyptii spiritales, maligni scilicet spiritus, qui imponentes onera gravissima peccatorum oppresserunt genus humanum.
4 Sed Deus omnipotens conditor et creator noster respexit humilitatem nostram et laborem atque angustiam, et misit unigenitum Filium suum qui manus Dei et brachium dicitur, ut eriperet nos de potestate tenebrarum et transferret in locum pacis, quatenus filii lucis efficeremur: tradiditque nobis terram lacte et melle manantem: Ecclesiam videlicet praesentem ubi et lac est innocentis et facilis doctrinae unde nutriantur sensu parvuli, et mel suavis atque multiplicis scientiae unde satientur intellectu perfecti.
5 Qui ergo huiuscemodi dona Deo offert convivium spiritale in domo Dei cum Levitis veris et advenis potest facere, quia et cum ministris Dei et fratribus suis atque cum omnibus qui se intelligunt in hoc mundo advenas esse et peregrinos, dapibus virtutum et scientiae spiritalis feliciter reficietur atque implebitur, sicque post completum tempus mortalis vitae, Deo largiente, perveniet ad regnum coeleste, ubi cum sanctis eius laetabitur in aeternum: ipso praestante Domino nostro Iesu Christo qui vivit et regnat cum Deo Patre in saecula saeculorum.
6 Amen.
Hrabanus Maurus HOME